Series VI Band 4 · No. 356.

Quod omnis conatus conservatur

[1677 bis 1678 (?)]

Latin

 [1677 bis 1678 (?)]

Omnis conatus conservatur. Cum enim unus conatus alteri sit compatibilis, nulla est causa cur destruatur. Omnem autem conatum cuivis conatui esse compatibilem, patet, ex compositione motuum. Hinc sequitur de nullo corpore etiam quiescente dici posse quod actione seu vi agendi careat, intelligi enim potest, in eo duos conatus agendi contrarios esse aequales. Quaeri tamen adhuc potest, an possibilis sit quies sine actione, seu quies per se stans, non per accidens ex duobus contrariis conatibus orta. Et quidem cum inter duo corpora congrua et quiescentia nullum intelligi possit discrimen sequitur in quiete esse contrarios conatus in omnes partes. Hinc sequitur porro in omni corpore esse conatus infinitos in omnes partes. Ob contrarios autem conatus aliorum fieri, ut quidam tantum exitum reperiant.

Porro ex eo quod omnis conatus conservatur hinc sequitur corpore uno in aliud incurrente, nullum conatum ab uno in aliud transferri, quod ita ostendo: Pono corpora aequalia A et B aequali velocitate inter se concurrere, constat ea post ictum non quiescere in loco ictus, sed potius a se invicem dissilire. Sed si verum esset, corpora post ictum conatus suos in se invicem transferre; utique unumquodque eorum, binos haberet simul conatus directe contrarios; atque adeo quiesceret, verbi gratia A positum in ₂A habebit conatus contrarios ₂A₁A, et ₂AE. Ergo quiescet. Sed hac quiete perderentur vires. Non est ergo realis haec translatio. Hypothetice tamen admitti potest, ac si omnia hoc modo se haberent et tunc ope vis elasticae aliis scilicet insequentibus, oritur dissultatio.