Series VI Band 4 · No. 355.

De aequipollentia causae et effectus

[1677 bis 1678 (?)]

Latin

 [1677 bis 1678 (?)] ~~De aequipollentia causae et effectus ~~

Quia effectus totus involvit causam integram, et vicissim causa integra involvit effectum totum; id est ut ex sola cognitione effectus possit aliquis venire in cognitionem causae, et ex sola cognitione causae in cognitionem effectus, hinc sequitur Causam aliquam non posse producere effectum per omnia similem et sola magnitudine differentem. Itaque effectus ut a non potest producere causam ut b, posito a et b differre sola magnitudine, quia duo sola magnitudine differentia non possunt se mutuo involvere. Eo ipso enim quod similia sunt, non potest magnitudinis defectus aliunde compensari, nec b potest involvere nisi partem ipsius a. Nam ratiocinatio non nisi ex forma qua non differunt aut ex quantitate, sumi potest.

Idem aliter probari potest ex eo, quod reddi ratio nulla potest cur a producat b potius quam c, omnia enim similia sunt, et magnitudine differunt, itaque aut nihil producet a aut infinitum, quae duo maxime ab ipso magnitudine differunt, aut id potius quod minime differt magnitudine ab ipso, id est quod sit aequale.

Hinc jam porro demonstratur causam et effectum omnino aequipollere. Nam potentia seu quantitas effectus in quodam homogeneo aestimanda est, exempli causa in elevatione corporis gravis ad certam altitudinem. Et eadem causa diversos effectus homogeneos seu similes sed inaequales producere non potest; quod ex eo patet, quia si effectus involvit causam, et causa effectum, sequitur effectus ejusdem causae se involvere mutuo. Nam sit a causa, et b et c sint effectus. b involvit a (effectus causam), a involvit c (causa effectum). Ergo b involvit c. Eodem modo diversae causae ejusdem effectus se mutuo involvunt. Imo amplius diversi effectus diversarum causarum vel diversae causae eorundem effectuum, si earum fuit vel esse potest effectus vel causa communis.

Si potentia quaedam est certa, id est si aestimari potest quantitas effectus in aliquo homogeneo, utique necesse est eam in iisdem semper eandem manere. Certam autem in re quaque esse potentiam non vagam sequitur ex natura Dei; et alioqui nulla erit ratiocinatio de his.