Series VI Band 4 · No. 354.

Revocatio qualitatum confusarum ad distinctas

[1677 (?)]

Latin

 [1677 (?)]

Analyseos physicae arcanum in hoc uno consistit artificio, ut qualitates sensuum confusas (nempe calorem et frigus, pro tactu; sapores pro gustu; odores pro olfactu; sonos pro auditu; colores pro visu) revocemus ad distinctas quae eas comitantur, quae sunt numerus, Magnitudo, figura, motus, consistentia, ex quibus duae postremae proprie physicae sunt. Itaque si deprehendamus certas qualitates distinctas semper comitari quasdam confusas (exempli gratia omnem colorem oriri ex radio refracto, non vero ex reflexo) et, si ope distinctarum qualitatum definite totam corporum quorundam naturam explicare possimus, ita ut demonstrare queamus, ipsa talis esse magnitudinis figurae et motus; eo ipso jam necesse est etiam qualitates confusas ex tali structura resultare, licet qualitates confusas ex ipsis aliter demonstrare non possimus, quia qualitatum confusarum nulla datur definitio, nec proinde de illis demonstratio. Sufficit ergo nos omnia distincte cogitabilia, quae ipsa comitantur, posse explicare constantibus conclusionibus, experientiae consentientibus. Nam ope quarundam qualitatum ad determinandam naturam corporum sufficientium possumus invenire causas; et ex his causis demonstrare reliquos affectus, seu caeteras qualitates, et ita invenietur per circuitum, quid realis et distincti qualitatibus confusis insit, reliquum enim quod explicari nequit, ut ex. g. illa ipsa apparentia quam flavedinem dicimus quomodo ex eo in quo flavedinem consistere a parte rei ostendimus oriatur, id sciendum est pendere non a re, sed nostrorum organorum dispositione et minutissimis constitutionibus rerum. Sufficit autem nos ostendere, quid a parte rei sit in corporibus ex quo nascitur flavedo. Idque ad usum vitae sufficiet. Ita enim modum producendi qualitates confusas habebimus.

Utile quoque est ad minuendum laborem, si qualitates confusas reducamus ad alias simpliciores, ut si viriditatem reducamus ad compositionem flavi et caerulei, si ostendamus quosdam sapores et odores cohaerere quibusdam coloribus; etc. Facilius enim colores quam sapores ad distinctas qualitates revocantur.