Series VI Band 4 · No. 353.

Physicae Partes

[1677 (?)]

Latin

 [1677 (?)] Physicae Partes

Duplex est physica tractatio, de formis seu affectionibus singulatim spectatis et de subjectis in quibus plures affectiones concurrunt. De formis exempli causa de figura, motu, duritie, colore: et de subjectis exempli causa, de igne, aqua, arena, quae scilicet pluribus formis concurrentibus constituuntur. Ita ignis est lucidum et calidum. Aqua est perspicuum album liquidum, insipidum frigidum (si sibi relinquatur), certique ponderis ac certae tenacitatis quae comparatione definiri possunt. Formae rursus aliae sunt simplices quae a nobis perfecte intelliguntur, ut magnitudo, figura, motus, resistentia, atque hae geometrico plane rigore tractari possunt. Aliae sunt compositae, quas satis quidem sensu non tamen satis ratione percipimus, ut calor, color, aliaeque sensiles qualitates: quae quatenus cum prioribus formis constanti ratione eas conjungi experimur, eatenus etiam ad Mathematicas rationes revocari possunt.

Subjecta vel singulatim tractantur vel in systemate. Singulatim, si omnes dati subjecti exempli gratia aquae qualitates et affectiones enumeremus, et quando nimis vagae sunt certis gradibus definiamus. Deinde qualitates confusas ad simplices revocando texturam subjecti constituamus qua semel habita saltem aliquatenus non tantum causas phaenomenorum reddere sed et inexplorata adhuc phaenomena praedicere, et rem propositam ad varios vitae usus adhibere poterimus.

Quodsi jam plura subjecta et inprimis simpliciora ac maxime diffusa hoc modo tractaverimus, tandem de toto nostri saltem mundi systemate partibusque certum aliquid statuere fas erit.