Series VI Band 4 · No. 357.

De qualitatibus quae referuntur ad extensionem

[1677 bis 1678 (?)]

Latin

 [1677 bis 1678 (?)]

Considerare Am Kopf: Ens rat«ionis» realis effectio possumus in rebus tum eas qualitates quae respondent quidem extensioni nihil tamen per se in ea mutant, quae sunt perceptio et voluntas, et alia id genus; tum vero eas quae referuntur ad extensionem. Haec sunt mutatio et conatus ad mutationem vel contra mutationem. Mutatio esse possit magnitudinis et situs; vel utriusque. Magnitudinis cum eadem materia in arctius vel amplius spatium ire fingitur. Situs seu loci cum fingimus materiae quantitate servata, esse motum, seu assumtis quibusdam partibus elementaribus fieri earum transpositionem; utriusque autem compositio est cum apparet quibus gradibus ab una magnitudine ad aliam sit transitum, et quod punctum cujusque situs cui respondeat. Nisus ad augendam vel minuendam magnitudinem intelligi potest proportionalis materiae compressae vel dilatatae. Potest tamen et alius fingi. Revera tamen hoc est Ens mathematicum, seu apparens, quod in omnibus suis partibus etiam minimis hoc modo in natura non reperitur, sed per spongiam explicari potest, quae idem praestat ad sensum. Possunt vero et aliae causae nisus ad dilatationem aut contractionem intelligi, quales calor et frigus. In tali autem nisu, vel etiam renisu, sequitur motus qui facillime effectus obtinetur nisi aliqua causa alium fieri jubeat.

Si aliquod principium moveatur causa motus poni potest varia utcunque caetera autem ipsa connexione regantur; tunc nihil opus supponi quod non intelligatur in parte. Sed tamen et fingi possunt leges motus quarum efficiendarum ratio non constat quia tamen nihil illis inest impossibile, possunt assumi ut si diversi motus certa ratione contemperentur; causae motus variae intelligi possunt, seposita vi in materia mutandi, seposito item impulsu vel concursu; talis est attractio corporis ad corpus, item repulsus corporis a corpore; item adhaesio corporis ad corpus, quae referenda ad impedimenta tantum, si modo adhaesio nulla est, quae non revera sit attractio in exigua tamen distantia. Fingi etiam potest attractionem vel repulsionem valere in infinitum, aut contra certa distantia penitus evanescere. Fingi etiam possunt attractiones aut repulsus per lineas curvas.

Haec quae de corpore diximus, possunt etiam fingi de ipso loco, quasi in puncto aliquo esset vis attrahendi, repellendi, retinendi. Idem de plaga aliqua concipi posset, ut in gravitate. Quod de loco idem est ac si fingeremus de corpore immobili.

Licet etiam quasdam connexiones, inter se diversorum fingere, v.g. emissiones quasdam seu radiationes virtuales, ut cum ex sole emanat calor qui habet vim dilatandi, ex lumine lumen; huc suppositio de quovis puncto radii luminis rursus radiante.