Excerpta ex Cudworthii Systemate intellectuali

[Frühjahr bis Sommer 1689 (?)]

Facsimile: Teilband B (pp. 1589–1956)

AkademieLatin

 [Frühjahr bis Sommer 1689 (?)]

The true intellectual systeme of the Universe by R. Cudword. London 1678 fol. The first part. Liber primus continet fol. 898. Sequentes non videntur prodiisse.

[Praefatio] Ait in praefatione se contra triplex fatum scribere intendisse, fatum Atheisticum ex materiali rerum necessitate, fatum theisticum quod Deo essentialem bonitatem adimit, quasi nihil in se bonum esset, et Deus ipse non esset essentialiter bonus, ac fatum denique morale, eorum qui Deum essentialiter bonum concedentes libertatem tamen tollunt. Hoc tamen volumen quo Fatum Atheisticum refutatur per se stat et voluminis mensuram implet.

Animae praeexistentia pythagorica et Atomi veterum eidem principio innituntur, quod scilicet nihil fit ex nihilo.

Formae et qualitates sunt sedes Atheismi.

Plato Am Rande: Citat passim verba autorum, non loca. Male. odio Atheismi Atomisticarum ab atomis recessit sed male. Est Hypothesis quaedam Hylozoica, quae et ipsa Atheismi genus habet. Opinio Stratonis Atomistis opposita Atheismus Hylopathicus vel Anaximandrianus, eductio omnium adeoque ipsius animae ex potentia materiae per modum qualitatis. Videturque Anaximander quandam Homoeomeriam qualificatarum Atomorum docuisse, ut postea Anaxagoras, nisi quod iste addidit mentem non factam. Commune Atheistis, quod sensus seu cognitio ex non sentiente nascatur.

Cosmoplastici sunt, qui mundum potius ut plantam vi plastica praeditam, quam animal sentiens considerant; et hi contra ex non sentiente fabricant sentiens. (+ Ubique sensus, sed ubi aequilibratius non distinguitur, nec est notabilis, ita sensus distinctus ex confuso. +)

Si systema corporalis universi Mechanismo oriri potest, subruitur Deus.

Duplex platonica Trinitas, una adulterata platonicorum, altera genuina ipsius Platonis, Parmenidis et antiquorum, quae non eadem nostrae, multum tamen et mere respondet.

Trinitas velut per occultam Cabbalam apud Paganos. Memorabilis relatio in Plutarcho de Thespesio Solensi, qui per triduum pro mortuo habitus inter alia quae in ecstasi didicisse dicebat, tres deos retulit in Trianguli forma in se invicem flumina effundentes. Trinitas eadem pars orphicae Cabbalae.

Non omnino asserimus substantias incorporeas non esse inextensas, sed hoc saltem Darüber: sufficit nobis non habere partes separabiles, et vim agendi habere a seipsis, atque energiam internam.

[p. 7] Corpus διαστατὸν ἀντίτυπον.

[p. 10] Plato in Theaeteto Protagorae attribuit album nigrumque non esse aliquid aliud quam diversas motiones objecti in oculo. Et Aristoteles fatetur anteriores negasse album aut nigrum esse sine visu. Excellens locus est Platonis circa Protagorae sententiam.

[p. 11 sq.] Protagoras iste Laertio auditor Democriti. Plato Democriti et Leucippi nomen evitat.

[p. 12] Empiricus et Strabo narrant Posidonium Stoicum derivasse Atomos a Moscho phoenice, qui vixit ante bellum Trojanum.

[p. 12 sq.] At forte is Moschus idem cum Mocho Phoenice apud Iamblichum in vita Pythagorica, cum cujus successoribus conversatus Pythagoras. Mochus Phoenix scriptor in Athenaeo. Seldenus conjecturam Arcerii probat, qui Mosem putet esse. Democritus pythagoreos secutus.

[p. 13] Opinio Democriti φέρεσθαι ἀτόμους ἐν τῷ ὅλῳ δινουμένας in vorticis morem imo et cum Leucippo τὴν γῆν ὀχεῖθαι περὶ τὸ μέσον δινουμένην, sed ita jam opinionem pythagoricam expressit Aristoteles τὴν γῆν ἐν τῶν ἄστρων οὖσαν κύκλῳ φερομένην περὶ τὸ μέσον. Apud etiam Plotinum refertur terra ἐν τῶν ἄστρων.

[p. 13] Ex autoritate Ecphanti Pythagorei Monades Pythagorae nil aliud quam Atomi, nam ita Stobaeus de ipso: τὰς πυθαγορικὰς μονάδας οὗτος πρῶτος ἀπεφήνατο σωματικὰς. Et Aristoteles de ipsis: τὰς μονάδας ὑπολαμβάνουσιν ἔχειν μέγεθος. Et Gassendus notavit ex Graeco epigrammatista et Atomos Epicuri dictas Monades.

[p. 14] Empedoclis locus naturam nihil aliud esse quam mixturam et separationem φύσις οὐδενός ἐστιν ἑκάστου, ἀλλὰ μόνον μίξις τε διάλλαξίς τε μιγέντων. Empedocles habuit 4 Elementa inter se intransmutabilia, sed forte non ut primitiva, sed ut primas concretiones magnas. Uti Democritus apud Laertium ex Atomicis in vorticem motis esse ignem aquam aërem terram. Et Plutarchus ac Stobaeus diserte componere 4 Elementa ex Empedocle ex atomis seu minimis et male Aristoteles negari transmutationem ab Empedocle vult.

[p. 15] Et apud Platonem Empedocli attribuuntur effluvia, aliquibus poris congruentia dum aliis excluduntur. Et Plutarchi De placitis philosophorum vel quisquis est autor Empedoclem et Epicurum componere mundum τῶν λεπτομερῶν σωμάτων.

[p. 16 sq.] Ecphantus Syracusanus Stobaeo teste ex indivisibilibus corporibus et vacuis tanquam principiis res ducebat. Ex Atomis, teste Theodoreto. Heraclides resolvebat res in ψήγματα καὶ θραύσματά τινα ἐλάχιστα. Minima corporum fragmenta. Asclepiades ἐξ ἀνομοίων καὶ ἀνάρμων ὄγκων. Et Diodorus salvabat phaenomena per ἀμερῆ καὶ ἐλάχιστα. Et Metrodorus (non Lamsacenus, Epicureus sed) Chius refertur Atomos docuisse quia fatetur Aristoteles, Democritus καὶ οἱ πλεῖστοι τῶν φυσιολόγων resolvant omnes sensiones in tactus, et qualitates in figuras. Et mox οἱ πρότερον φυσιόλογοι.

[p. 18] Eleganter Plato quosdam, si nomines casu substantiam incorporalem, statim contemnere vix amplius verbum audire velle. Idem semper bellum inter eos qui substantias incorporeas admittunt et reliquos fuisse.

[p. 21] Cicero: Pherecydes Syrus primus dixit animos hominum esse sempiternos (fuit ex insula Syro non Syria). Et Thales in Epistola ad ipsum ei congratulatur quod primus de divinis apud Graecos habere aggrediatur.

[p. 22] Trinitas Plotino teste παλαιὰ δόξα scil. quorundam Pythagoristarum. Et Xenophon lecte Platonem sugillet, quasi Socraticis Pythagoricas monstrositates miscentem.

[p. 22 sq.] Plotinus incorporalista, Dei a mundo distincti assertor. Imo Plotinus ei tribuit trinitatem. Parmenides Οὐδὲν οὔτε γίνεσθαι οὔτε φθείρασθαι τῶν ὄντων. «Impune» Aristoteles Platoni tribuit Animam componere ex Elementis ut simile simili noscatur. Plutarcho Empedocles vult aeque existere et mortuos et nondum natos, et animas quasi peregrinas et a Deo fugitivas. Et Plotino teste idem quasi divinam legem posuit ut animae quae peccarant in corporibus peregrinarentur.

[p. 24] Idem Empedocles sancte viventes (apud Clem[entem] Alex[andrinum]) felices postea fore. Et Plutarchus Empedocleos daemones nominat.

[p. 25] Apud scriptorem De placitis duplex sol Empedocli Archetypon seu intelligibilis et apparens.

[p. 26] Etiam Ecphantus Pythagoraeus apud Stobaeum mundum componebat ex Atomis sed volebat regi providentia. Idem Arcesilaus forte Archelaus apud Sidon[ium] Apoll[inarem] his verbis: Post hos Arcesilaus divina mente paratam conjicit hanc molem, confectam partibus illis quas Atomos vocat ipse leves.

[p. 34 sq.] Anaxagoras non satis capiens quomodo orirentur qualitates ex Atomis homogeneis in eis heterogeneitatem finxit, quasi tot essent atomorum genera quot corporum similarium, «quae» deinde colligerentur, sed alii omnia in mechanismum et imaginationem resolvebant.

[p. 37] Universum ipsis velut Anagramma qui aeternitatem asserebant Mundi.

[p. 39] Illi teste Cicerone etiam aeternitatem animorum.

[p. 42] Platoni παλαιὸς λόγος viventia ex mortuis esse, ut mortua ex viventibus.

[p. 48] Timaeus Locrus corporea non a nobis percipi tantum αἰσθήσει καὶ νόθῳ λογισμῷ, spurco quodam genere rationis.

[p. 105 sq.] Hylozoica Hypothesis essentialem corporibus vitam quandam statuit. Opposita Atomistis Hylozoici dant corpori vitam vim percipiendi autokinesin, qua format se ipsum quam optime in quo vis plastica; unde facilius creditu eam deinde in sensitivam exaltari (+ hoc fit per aequilibrum sentiendi ademtum +).

[p. 107] Primus Autor Hylozoici dogmatis Strato Lampsacenus vulgo physicus, de eo Vellejus Epic[uraeus] apud Ciceronem De natura deorum lib. 1. Vim divinam in natura esse quae causas gignendi augendi minuendique habeat, sed careat omni sensu.

[p. 108] De eo Cicero Academicae quaestiones lib. 4 Strato Lamps[acenus] negat se opera deorum uti ad fabricandum mundum, quaecunque sint docet omnia esse effecta natura nec ut ille qui asperis et laevibus et hamatis uncinatisque corporibus concreta haec esse dicat interjecto Inani, somnia censet haec esse Democriti non docentis, sed optantis.

[p. 109] Hippocrates similiter in VI. Epidemiarum sect. 5 naturam in se ipsa discere quid facto opus, et mox: vias per se invenire sine ratiocinatione. Recte haec modo ab intelligente principio altiore pendere intelliguntur.

[p. 110] Plato in Sophista dicit esse quorundam opinionem omnia spontaneis principiis sine intellectu generari. Plato agnoscit vim plasticam et methodicam in universo sed Deo subordinatam.

[p. 113] Arist. De anima lib. 1. c. 2. Anaxagoras ait mentem esse causam boni et recti.

[p. 131] Seneca naturales quaestiones lib. 3. sect. 29. sive animal est mundus, sive corpus natura gubernante ut arbores ut sata.

[p. 132] Idem ibid. ab initio ejus usque ad exitum quicquid facere quicquid pati debeat inclusum est. Am Rande: NB. Ut in semine omnis futuri ratio hominis inclusa est. Et legem barbae et canorum nondum natus infans habet. Totius enim corporis et sequentis aetatis in parvo occultoque lineamenta sunt. Sic origo mundi non magis solem et lunam et vices siderum et animalium ortus quam quibus mutarentur terrena continuit. In his fuit inundatio quae non secus quam hyems quam aestas lege mundi venit.

[p. 134] Aristoteles de inspiratione quadam divina, esse λόγου τι κρεῖττον, quadam ratione praestantius, de eo locus meus apud Seckendorfium, apud Plotinum ῥίζα λόγου .

[p. 135] Nemo unquam qui substantias incorporeas admisit, deitatem negavit.

[p. 139] Balbus Stoicus apud Ciceronem De natura deorum lib. 2. sed nos cum dicimus natura constare administrarique mundum non ita dicimus ut glebam et fragmentum lapidis aut aliquid ejusmodi nulla cohaerendi natura, sed ut arborem, ut animalia, in quibus nulla temeritas sed ordo apparet et artis quaedam similitudo.

[p. 107] Τῶν παίδων Αἴνιγμα (apud Platonem) περὶ τοῦ εὐνούχου βολῆς τῆς νυκτερίδος, vir non vir, videns non videns, fecit non fecit, lapide non lapide, avem non avem.

[p. 148 sq.] Judiciosa Aristotelis censura de Democriticis. Substituere χεῖρα ξυλίνην τέκτονος, fabri ligneam manum funibus et chordis motam vivae substituere. Et modum quo rationes reddunt perinde esse, ac si lignarius faber de causa fabricae interrogatus, non aliam diceret, quam quod instrumenta et secures, et dolabrae ita accidissent, hinc tales figuras et talia foramina nata esse. Sed melius respondet lignarius ipse teste Aristotele lib. 1. c. 1. De partibus animalium scriptor libri De mundo Εἴπερ ἄσεμνον ἦν, αὐτὸν δοκεῖν Ξέρξυν αὐτουργεῖν ἅπαντα, inconveniens erat ipsum Xerxem omnia agere per se.

[p. 160] Plotinus Enneades 3. lib. 8. sect. 3. Si quis [sensum] naturae tribuit, debeat non eum fore qualis animalium, sed qualis eorum [qui] profundo somno obruuntur.

[p. 160] Anima Geometria non omnium quae possidet theorematum conscia est.

[p. 161] Phantasia apud Aristotelem sensus obscurior. Vis plastica in anima formantis somnia apte cohaerentia, vanasque collocutorum inexpectatas et notabiles responsiones, anima interim poeta est et fabulae inventor.

[p. 163] Praeclare Plotinus Enneades 4. lib. 4. c. 39. Res mundi non mere spermaticis rationibus, sed perilepticis (comprehensivis intellectualibusve) gubernari, quae natura sint spermaticis priores.

[p. 171] Cudworth pag. 171 lib. 1. cap. 3. num. 25. Besides this general plastick nature of the universe (+ quae si non est anima mundi tamen dependere potest ab intellectu divino +) and those particular plastick powers in the souls of animals, it is not impossible but that there may be other plastick natures also (as certain lower lives or vegetative souls) in some greater parts of the universe. Et postea dicit etiamsi cuilibet plantae non necesse sit assignare talem vitam plasticam, sufficere ut sit in globo terrae cui plantae cohaerent (+ sed plantae eam habent et avulsae et in vasis positae +).

[p. 172] Sed inepte Hylozoici et Cosmoplastici atheistae ex inferiore illo vitae gradu summum principium fecere.

[p. 175] Autor in ea sententia est non omnia Mechanice explicari posse.

[p. 175] Cartesius rationem non reddit ordinis in rebus. Cartesius id agit ut nobis pulcherrimum illud argumentum adimat a pulchritudine rerum. Materiam videtur facere infinitam et aeternam.

[p. 197] Hermogenes Christianus qui tamen materiam aeternam putebat et hinc causam mali, olim dicti haeretici Materiarii. Tertulliani extat liber adversus Hermogenem.

[p. 215] Plutarchus De [Psychogonia] p. 1014 nullam substantiam a Deo creari, ne animam quidem mundi, sed mundo ordinato ex irregulari quadam facultate factam animam gubernatricem hujus universi.

[p. 285] Apud Macrobium oraculum Apollinis Clarii ubi supremus Deus dicitur nomine Hebraico Jao: φράζεο τὸν πάντων ὕπατον Θεὸν ἔμμεν Ἰάω, invoca supremum deorum Jao, quanquam hoc oraculum ad solem detorquent.

[p. 288] Persarum Mithras Triplasios, ita Dionysius Pseudo-Aeropagita.

[p. 291] Abulfeda apud Pokok Specimen Historiae Arabum p. 146. 147. 148. magos credidisse Deum creasse lucem et tenebras, ex his mistis mundum, donec tandem lux tenebras vincat et segregatum duos fore mundos unum plane lucidum alterum plane tenebrosum.

[p. 405] Plotinus libro Περὶ τοῦ θελήματος τοῦ ἑνὸς p. 747. 748. eandem esse Dei voluntatem et essentiam. Addit Deum esse qualem se vult esse. Et Deus Lactantio ex se ipso procreatus et proinde talis qualem se esse voluit.

[p. 431] M. Antonini lib. 6. sect. 5 imo gaudere, actione quae ad bonum commune tendat. Idem lib. 6. sect. 8. θαῤῥῶ τῷ διοικοῦντι confido rerum gubernatori.

[p. 444 sq.] Maximus Tyrius Diss. 1. melius mentem meam similitudine explicabo. Imaginatione tibi finge magnum et potens regnum ubi omnia consentiant conspirentque voluntati regis supremi: limites regni non esse Halyn fluvium aut Hellespontum aut Maeotidem, aut litus oceani, sed infra terram supra coelum eo contineri. Regem ipsum immotum nec alias praescribere leges quam quibus Salus Subditorum contineatur. Ministros ei visibiles invisibilesque adesse, atque ita per gradus a summo Deo ad imos mortales descendi.

[p. 533] Simplicio in Epictetum p. 234 Jupiter πάντα πρὸ πάντων.

[p. 560] Deus quodammodo Anima est mundi. Origeni περὶ ἀρχῶν lib. 2. c. 1. quasi ab una Anima virtute Dei ac ratione teneri mundum.

[p. 562] ψυχὴ ὑπερκόσμιος, Proclo in Timaeum p. 93. 94. et ita non immersa mundo.

[p. 646] Omnipotentiam Dei ridicule repraesentant Athei, ut nuper quidam, qui ironice dicebat, Deum vi omnipotentiae suae posse mutare hanc arborem in syllogismum. Et Cartesius pueriliter affirmat, omnia, etiam naturam boni et mali, veri et falsi, pendere ab arbitraria Dei voluntate. Nullum ullius philosophi veteris absurdum huic paradoxo superius. Et si quis persuadere mundo vellet Cartesium fuisse Hypocritam et Atheistam occultum non ex alio ejus scriptorum loco id majori specie probet. Quid ineptius quam Deum voluntate sua intelligere atque sapientem esse, ut unum attributum ab alio absorberi. Haec Cudworth systemate intellectuali lib. 1. cap. 4. fol. [646].

[p. 647] Infinitum nihil aliud est quam perfectum (+ non omnia capacia perfectionis, ut figura motus, sed Ens, adeoque Cogitatio, quae aeque late patet, sunt capacia perfectionis +). Aeternitas nihil aliud quam necessitas existendi.

[p. 648 sq.] Notionem habemus perfecti, quia imperfecti, curvi, quia recti. Prior conceptu naturaque perfectio (+ ubi posterior esse deberet, impossibilis est, ut in numeris +). Et praeclare Boetius: omne quod imperfectum esse dicitur, id deminutione perfecti imperfectum esse perhibetur quo fit ut si in aliquo genere imperfectum quid esse videatur, in eo perfectum quoque aliquid esse necesse sit. Etenim sublata perfectione, unde id quod imperfectum perhibetur extiterit, ne fingi quidem potest. Haec in rebus vero ubi infinitum imaginarium est, ut in numeris et lineis et tempore, negatione sola finis intelligitur.

[p. 649] Quidam Deo contradictoria attribuunt, ut quod possit impossibilia, quod voluntas Dei non determinetur antecedente regula justitiae, sed quod quae voliturus sit sint ipso facto justa. Ita quidam Theologi inepte volunt, quicquid in Deo est Deum esse, et praetextu immutabilitatis tollunt ipsi libertatem et potestatem agendi extrorsum et cognoscendi res successivas.

[p. 659] Magnus error Atheistarum, quod divinitatem concipiunt ut aliquid terribile, ex timore in orbe natum, cum contra Dei fiducia, invocatio, cultus magno sit solatio mortalibus. Prava locutio Herodoti τὸ θεῖον πᾶν φθονερόν τε (invitiosum) καὶ ταραχῶδες ad vexandum alios pronum. At Plutarchus l. De Herodoti malignitate id recte reprehendit, nec nisi de mala quadam divinitate qualem nos hodie Cacadaemones facimus intelligendum. Et Aristoteles Metaphysica lib. 1. c. 2., mentiri poetas τὸ θεῖον φθονερὸν εἶναι, nempe in proverbium abierat: φθονερὸν τὸ δαιμόνιον quo Deum volunt ex bono placito quaedam plerosque aeternis tormentis destinasse, non tam Deum quam suam malam naturam describere videntur.

[p. 661] Plutarchus Περὶ δεισιδαιμονίας ait superstitiosum Deos credere, sed nocentes. ἀνάνγκη καὶ μισεῖν τὸν δεισιδαίμονα καὶ φοβεῖσθαι τοὺς θεούς.

[p. 662] Atheistarum prava opinio apud Ciceronem De Natura Deorum lib. 1. 213. ed. Lamb.: Nulla naturalis caritas, omnis benevolentia oritur ex imbecillitate. Amicitiam esse mercaturam quandam utilitatum. Atque ita Cotta ne homines quidem nisi imbecilles essent futuros beneficos aut benignos. Ita recentior (+ Hobbes +) jus Deo esse a sola potentia irresistibili, obligationem ad praestandam ipsi obedientiam incumbere hominibus propter imbecillitatem.

[p. 666] Lucretius vult ut ex non ridentibus factus ridere potest, ita ex non sentientibus sentire. Am Rande: Ex nihilo nihil fieri non amplius locum habet, nisi quia probat, nihil esse sine ratione. Et ridere potest non ex ridentibus factus.

[p. 561] Origenes Περὶ ἀρχῶν lib. 2 negat praeter Deum patrem filium et spiritum aliam sine corpore esse naturam.

[p. 670] Quidam etiam Christiani sive decepti arbitrer a bonitatis natura, sive fidem divinitatis debilem habentes, sive praejudiciis praeventi, nec satis res considerantes communique conditione mortalium infra prospectum rerum generalem positi concedunt potuisse mundum fieri meliorem, hoc est non esse factum bene. Cudworth intellectual system lib. 1. cap. 4. pag. 670. τὸ βέλτιστον regula et mensura providentiae.

[p. 672] Cartesius librum incipit meteorologicum derisione eorum qui Deo [phaenomena] ascribunt.

[p. 673 sq.] Lucretius de Atomis: Omnimodis coire et omnia pertentare quaecunque inter se possint congressa creare. Animalia imperfecta periisse, quod Aristoteles lib. 2. c. 8. et Empedocli tribuit.

[p. 675] Tot systematis in universo nullum non peraptum.

[p. 682] Democritus noluit aggredi formationem foetus, contentus apud Aristotelem dixisse sic necessitate evenire. Et dicebat τὸ ἐρωτᾶν τὸ διὰ τί, περὶ τῶν τοιούτων τινός, τὸ ζητεῖν εἶναι τοῦ ἀπείρου ἀρχήν.

[p. 683] Contra communem Aristotelis notionem, quod quae casu fiunt constanter et similiter non fiunt, Atomici Theistae tollunt argumenta a pulchritudine rerum quae maximam vim habent, et metaphysicas subtilitates substituunt.

[p. 685] Inepte Cartesius excusit se a finalibus causis quod fines Dei investigari non possint. Sed quid praesumtionis habet aut superbiae dicere oculos videndi causa factos.

[p. 710] Si divinatio est Dei sunt. Notum quod Democritus apud Ciceronem De divinatione: praesensionem rerum futurarum comprobat.

[p. 711] Carneades apud Ciceronem: Ne Apollinem quidem futura posse dicere, nisi ea quorum causas natura ita contineret, ut ea fieri necesse esset.

[p. 713] Et tamen contra apud Cicer. De [fato] Diodorus, non necesse fuisse Cypselum regnare Corinthi quanquam id millesimo ante anno Apollinis oraculo editum esset.

[p. 714] Prophetica scriptura de regno Macedonum et Romani imperii successione. Johanni Apocalypsis Danielem continuat.

[p. 716 sq.] Cudworth system. intell. lib. 1. c. 4. p. 716 licet plausibilitas quaedam pietatis sit in nuperi philosophi sententia qui vult dubitari posse de omnibus etiam Geometricis, antequam de Deo constat. In eo tamen ingentem circulum committit: Dei «enim» existentia ratione probanda est. Non itaque admittenda ejus Hypothesis sceptica, quod etiam clarissimae notiones nostrae falsae esse possint.

[p. 721] Rectius Origenes μόνον τῶν ὄντων βέβαιον ἐπιστήμη.

Pag. 725. Discutit argumentum a Cartesio resuscitatum, et recte ait: A necessary existent being, if it is possible, it is.

[p. 726] Necesse est aliquod ab aeterno extitisse neque omnia facta sunt, alioqui vel in circulum eundum, vel aliqua ex nihilo.

[p. 727] Aristoteles Met. lib. 12. c. 5. Pherecydes et Magi et Empedocles et Anaxagoras et alii consentiebant τὸ Ariston, optimum omnium rerum primum esse.

[p. 731 sq.] Ingeniose Aristoteles: scientia (Geometriae theorematum) non est a sensu, οὐδὲ ἐπίστασθαι δι'αἰσθήσεως ἔστιν, nam inquit etsi sensu sciri posset, trianguli tres angulos esse 2 rectis aequales non contenti essemus, sed quaereremus demonstrationem. Probabile est nuspiam exactas dari rectas.

[p. 734] Sunt etiam αἰώνια δίκαια ut Justinus Martyr vocat, non tantum aeternae Geometrarum veritates.

[p. 749] Cicero de divinatione Animus quia vixit ab omni aeternitate versatusque est cum innumerabilibus animis omnia quae in natura rerum sunt videt. Et rursus: cum animi hominum semper fuerint futurique sint.

[p. 788 sq.] Veteres dabant Animae vehiculum luciforme Suid[as] voce αὐγοειδές, Hierocli p. 243 πνευμαντικὸν ὄχημα, Procloni Tim. p. 290 ὄχημα αίθέριον, de quo fusius Philoponus, Prooem. in Arist. De anima. Et Proclus p. 164. Et apud Hieroclem oraculum superficiem non esse faciendum corpus hoc est spiritum non contaminandum foret, ut addit Plethonus habeat 3 dimensiones.

[p. 791] Galen Dogm. Hip. et Platon. lib. 7 immediatum sensus organon αὐγοειδές.

[p. 792] Hierocle ad p. 294 ejus purgatio «commendatur» τελεστικὸς seu mystica operatione.

[p. 795] Plotinus Christianos ut videtur sugillans ἀνάστασιν vocat εἰς ἄλλον ὕπνον dum scil. animae rursus uniuntur corporibus.

[p. 801 sq.] Male Tertullianus ipsam animam esse corpus; rectius [Irenaeus] lib. 2. c. 62, animam retinere corpus. Plenissime autem inquit Dominus docuit non de corpore in corpus transire animas, sed characterem corporis in quo etiam adaptantur, custodire eundem; divitem cognoscere Lazarum et [manere] in suo ordine unumquemque istorum. Etiam Origeni anima servatur subtile corpus «εἶδος χαρακτερίζον».

[p. 812 sq.] Angelis corpora Augustinus in psalmos 85 de resurgentibus hoc qualia angelorum corpora: idem psalm. 145 et De genesi ad literam lib. 3. cap. 10; adde Retract[ationum] lib. 2. c. 11. Et Claudianus Mamertus contra Faustum Angelos ex natura et corpore, idem Fulg[entius] De Trinitate. Talia et Joh[annes] Thessalonicensis Dialogo in 7ma synodo lecto et approbato. C 1. PHILOSOPHIA NATURALIS