Series VI Band 4 · No. 36₁.
Notae
NOTAE
A est B. Copula est.
Si A est B, tunc C est D. Si. Tunc.
A est B. Ergo C est D. Ergo, significat:
Si A est B, tunc C est D. Atqui A est B. Ergo C est D.
Atqui: id est: sed vera est haec propositio. ...
Sed: id est: praeter dictum.
Antequam pergere in Logicis contemplationibus liceat, atque inde fabricare aliquid, prius Grammaticis opus, inprimis hic sumendus est in manus Vossii Aristarchus.
Nomen substantivum et adjectivum in eo distinguuntur, quod adjectivum habet genus ab alio rectum. Verum quia in lingua rationali careri potest generibus, ideo discrimen etiam inter substantivum et adjectivum negligi potest.
Abstracta sunt substantiva ex aliis vel substantivis vel adjectivis facta; ut humanitas, pulcritudo. Et homo est habens humanitatem, pulcher habens pulchritudinem. Sed in lingua rationali videndum an non abstractis abstineri possit, aut saltem quousque possit.
Masculus est adjectivum, Vir est substantivum, quia pro Vir substitui potest homo masculus; seu resolvi potest in substantivum cum Epitheto.
Epitheton est adjectivum substantivo cum rectione aequali junctum in eundem terminum seu sine copula.
Adverbia. Petrus scribit pulchre. Id est Petrus scribit aliquid pulchrum seu
Petrus scribit, et quod Petrus scribit est pulchrum. Petrus stat pulchre. Id est Petrus est
pulcher quatenus est stans. Petrus scribit pulchre. Id est Petrus est pulcher quatenus est
scribens.
Pluralis. Homines scribunt, id est Titius est scribens, Cajus est scribens. Titius est
homo. Cajus est homo. Vel Homines scribunt, id est unus homo scribit, alius homo
scribit.
Pronomen est nomen positum in locum alterius nominis, seu designans aliud
nomen, non tamen explicando ejus attributum aliquod; sed tantum denominationem
extrinsecam ad ipsam orationem relationem. Ut hic id est monstratus, dictus, praesens.
Ille et hic differunt ut propius et remotius. Ego id est nunc loquens. Tu id est nunc audiens
dictum ut audias.
Omnes illationes obliquae explicandae ex Vocum explicationibus. Ex. gr. Petrus est similis Paulo. Ergo Paulus est similis Petro. Videantur talia ex Jungii Logica. Reducitur ad propositiones: Petrus est A nunc et Paulus est A nunc.
Explicandae omnes flexiones et particulae; reducendaque omnia ad simplicissimas explicationes, quae semper salvo sensu in locum substitui possunt.
Praepositiones jungunt nomina, conjunctiones jungunt integras propositiones.
Manus hominis, id est manus quae est pars quatenus homo est totum.
*Manus manus pars totum
filius filius effectus causa
equus hominis* id est *equus ^&.v9