Series VI Band 4 · No. 344.
Ad notionem libertatis Guillelmi Gibieuf
[1685 bis 1716 (?)]
[1685 bis 1716 (?)]
Gibieuf statuit Libertatem consistere in adhaesione ad Deum. Cum a Deo movemur, nos moveri a nobis ipsis, etsi enim Deus non sit pars nostri, esse tamen Esse nostrum laudabile, ut loquantur Platonici; id est nostram perfectionem. Vid. refutationem hujus Notionis libertatis in Tom. XVIII. operum P. Raynaudi.
(+ Si libertatem ita accipiamus ut necessitati opponatur, nihil aliud erit, quam contingentia rationalis. Contingentiae radix est infinitum. Veritas contingens est, quae est indemonstrabilis. Sed si libertas sumatur pro perfectione, opponetur coactioni, et consistat in minime impedita agendi ratione, ita alius alio liberior. +)