Series VI Band 4 · No. 345.
Poireti Cogitationum rationalium excerptum
[1685 bis 1687 (?)]
[1685 bis 1687 (?)]
Petri Poiret Cogitationes rationales de Deo, anima et malo libb. 4. editio altera ubi Spinosae Atheismus refutatur. Amst. 1685.
Notas addidit priori editioni, nonnulla ejus et correxit. Prima ei notio Dei quod sit Ens a se seu sibi sufficiens. Tale Ens ab Essentia sua omnes creatarum rerum ideas respectus veritates excludit, et falsum est rerum naturas vel ideas intuentem intueri substantiam Dei, ut suavissime quidam recentiores somniant (pag. 5). Intelligit credo Malebranchium. Deus se solum cupit et invenit et sibi acquiescit.
Deus liber est ad suas perfectiones complicandas hoc modo perfectissimo vel illo
modo perfectissimo, infiniti enim sunt, unus includit alterum verum ita ut diversimode
disponantur et complicentur in divina contemplatione divinoque sensu, dum unus aliis
directius sive tanquam magis directum, divinae contemplationis divinique sensus habetur.
Deus potest vel sibi soli in se unice contemplando occupari vel cogitare de se cogitando
repraesentative per picturas vel Tabulas seu icones quasdam sui quas ad placitum diversimode
fingit. Discurs. praelim. artic. 13, 14.
Deus vult se vivide repraesentare tanquam principium actuosum. Adeoque Deus producit principia agentia, non falsumque est nullam aliam esse vim quam Dei voluntatem. Non difficilius est Deo vim agendi aliis dare, quam esse. Vi agendi et cupiditate qua se Deus repraesentat res illa creata in aeternum non privabitur idque vi primi actus voluntatis divinae nulla reiteratione indigentis, et sine novo Dei concursu. Natura mentis est in cogitatione cupida infinitae lucis et acquiescentiae. Sed si in se id quaerat, perit.
Addit in lib. quarto quaedam occursura, quasi mens nihil sit a se, nihil possit operari positive, sed cum istis excusis haec distinctius perceperit, nunc a se explicari. Intelligendum quod nihil possit in genere causae efficientis lucentis et tranquillantis de actu fidei illuminativo, et splendore verbi aeterni in mente nati, provocat ad Taulerum, Rujsbrockium, a Cruce, aliosque mysticos et divinos contemplatores.
Actus fidei illuminativus parit divinam charitatem. Nullam nos habere Animae ideam. Fides Historica est tantum via ad divinam. Periculose hallucinantur qui volunt rationis objectum immediatum esse ipsam essentiam Dei, rationem debere desideria sua vel preces naturales ad lumen a se aliud, quod tamen ideae rationis sunt convertere, in tranquillitate affectuum suorum, tum demum lumen ideale quod occurret, v.g. de Deo, de creaturis, de extensione, figuris motibus fore ipsam Dei substantiam seu ipsum Dei verbum aeternum, circa quod ratiocinationes sese exercentes sunt colloquia divina et responsa verbi aeterni immediata, quae sunt inquit suavia somnia.
Deus pro arbitrio statuit rerum omnium ideas quibus carere potuit art. 42. Objectum mentis humanae est idea Dei seu Deus depictus. Sine lumine fidei recta ratio dari non potest, et impossibile est impios ratione recte uti. Objectum fidei est lumen Dei essentiale, objectum rationis lumen Dei arbitrarium, seu ideae quas Deus pro arbitrio statuit. Mens est sibi lumen secundarium. Nemo qui non aliquando radiolo fidei sit tactus unde se ratio magis magisque perficere potest. Theologo philosophia etiam vera necessaria non est.
Et artic. 77. statuit ex Cartesio et Cartesianis, ubi soli vel praecipue rationi circa Deum insistitur, homines ad impietatem et ignorantiam circa Deum imo Atheismum duci. Cartesius contra Gassendum dicens, si non intelligat quid Deus sit, seu Dei nullam ideam habeat, nec fide nec ulla alia via, posse eum aliquid de ea scire. Hic subjicit autor noster, Cartesium tunc circa veram fidem plane caecutiisse, se eundem cum eo olim errorem errasse. Subtilissimam esse Atheismi speciem sub praetextu Deum profitendi et demonstrandi ejus communicationem revera tolli et negari.
Fundamentum tractatus Ethici Malebranchii esse quod ratio hominis sit verbum Dei
imo ipse Deus, solum rationis omnem esse virtutem, fidem servire rationi et ad eam
ducere, rationem esse mentium omnium legem summam. Autor
Fatetur tamen Poiretus, verum esse nil sine ratione fieri debere, Deum sine ratione nil facere, omnia suam rationem habere, sed ita per rationem intelligi aequitatem, causam, etc.
Joh. de Cruce opera Hispanice scripta, latine Coloniae edita, et alibi saepius Gallice aliisque linguis vulgaribus vocat divina.
Soliditas ratiocinationum in eo consistit, ut Deum et res cognoscamus quemadmodum se voluit in illis repraesentare.
In Introduct. art. 1. in notis: in Atheis qui malunt Deum nullum quam malum statuere latet reverentia Dei idealis.
Lib. 1. cap. 2. in notis putat numina in linguis saltem primitivis bene notari, sed hoc nobis esse ignotum. Irrisores debere judicium suspendere, ex simili ignorantia multos Astrologiam judiciariam irrisisse.
Cap. 5. Falsum est Deum essentia ubique esse, et quod nusquam sit nec esse.
Augustin. Confess. lib. 7. cap. 1. et cap. 5. se olim male credidisse Deum omnia
penetrare, et extensum esse, unde sequeretur majorem habere partem Dei majorem, ut lux
solis perspicuum penetrat, Deus ubique operative.
Cap. 6 in notis: Corporum esse et agere sive substantia et modi in hoc fundantur ut
referant Deum, at non ita vivide ut mentes. Principia affert physica nova, Deum cum
bonitate sua et potentiam repraesentare voluisse, corpora non tantum esse extensa in
partes actuales, sed et continue producere novas partes novamque extensionem, hinc et
motus augmentum et regulas deprehendi posse. Mundum olim fuisse meliorem et vividiorem,
at vitio et depravatione mentium factum malum et impotentem, fieri forte in
motu augmentum, sed languidius circa nos. Et probat quae dixit Morus Epist. ad Cartes.
part. 1. Ep. 70, corpora quodammodo esse stupide et temulente viva.
Sententiam Digbaei et Thomae Angli habere aliquid ideis innatis conforme, nempe materiam divisibilem esse in infinitum, sed partes habere infinitas non nisi potentia, dum vi et bonitate divina apta est se in novas sine termino partes multiplicare. Cartesius a Moro pressus fatetur Deum esse ubique non tantum potentia, ea enim ab essentia non differt, sed essentia, verum non per modum extensionis, vid. Epist. resp. ad Morum, et La Forgaeus tr. de spiritu hominis, cap. 12, adeo Deum omnibus praesentem esse substantiam ut omnes creaturae respondeant certae parti immensitatis divinae.
Lib. 2. cap. 4. vult non tantum dari pulsionem sed et tractionem quia Deus ita se melius exprimat.
Lib. 2. cap. 6. defendit facultates vel vires, quibus Deus se voluit repraesentare in creaturis, et quamvis quidam his abutantur ad tegendam ignorantiam, quosdam tamen nomina tantum mutare.
Lib. 3 vul[t] demonstrare Trinitatem; putat scilicet filium esse ejus imaginem, et spiritum Sanctum esse acquiescentiam.
Dicto libro 3 cap. 13 vult explicare refractionem ut speciem reflexionis, videtur res redire ad Barrovii Magnani et similium explicationem, sunt tamen quae ipse dicit valde obscura et confusa.
In Appendice ait pag. 613 est notitia immotae certitudinis Deum in omnibus efficere semper quod optimum est.
Subjicit tractatum quem inscribit Fundamenta Atheismi eversa, ubi Spinosae primas definitiones et axiomata examinat, ait eum male definisse causam sui, quod sit Ens cujus essentia involvit existentiam, sed vult definiri Ens quod sibi soli sufficit, mihi videntur inter se coincidere haec, prior tamen esse accuratior.
Varias distinctiones facit p. 768. Mens divina et mens humana, vel alia creatura distinguuntur distinctione originali summa. Mens et res extensa, differunt distinctione reali majori nempe diversitate attributorum; duae mentes distinctione reali minori. Scientia et justitia distinctione modali majori, justitia hodierna et hesterna distinctione modali minori.