Series VI Band 4 · No. 343.
Aus und zu Ludovicus a Dola, De modo conjunctionis concursuum Dei et creaturarum
[1683 bis 1685 (?)]
[1683 bis 1685 (?)]
Tria sunt genera propositionum conditionatarum, vel enim necessaria est connexio vel aliqua, vel omnino nulla. Primarum est, Scientia simplicis intelligentiae; secundarum est Scientia media vulgo dicta; de ultimis verbi gratia si Berta dormiret in India, Caesar proficisceretur ad bellum, has vocant temporales, ubi non de connexione sed simplici coexistentia quaeritur. Sed dicendum est, has propositiones revera non dare, sed semper aliquam esse connexionem rerum, coexistentium imo et diverso tempore in eadem serie universi existentium, aut si illud universum existeret, extiturorum. Dola de concurso Dei p. 29.
Deus non posset mere permissive se habere ad peccatum, nisi quia ad illum non determinat voluntatem nostram, sed ab ea determinatur p. 37.
(+ Mea sententia: Scientia Media reducitur ad Scientiam Simplicis intelligentiae, seu
ad Scientiam possibilium. Est verbi gratia scientia an Keilitae obsessi sint dedituri urbem
Saulo, et scientia non de his Keilitis, quorum notio plena involvit non esse obsessos,
Discrimen praesumtionis et praedeterminationis. Haec influit in voluntatem, illa est decretum Dei quod actus sit futurus, dum scilicet statuit conditionem sub qua scit eum esse futurum p. 41.
Physicae praedeterminationis autores in illa virtute, quam Deus decrevit immittere voluntati fundant certitudinem Divinae praescientiae p. 47.
p. 52. Apud praedeterminatores dicit Deus: Si Petrus in tali occasione constitutus *erit, et habebit praedeterminationem physicam, seu gratiam efficacem ad amandum, amabit.* Apud Molinistas dicit: Si Petrus tali conditione constitutus erit, et ego decretum habuero concurrendi cum eo, amabit. Sed haec propositio videtur inepta, imo identica, nam omnino concursus ille Dei est productio ipsius actionis, et major connexio est inter hinc concursum et actionem quam inter praedeterminationem et actionem, posito scilicet concursu Dei immediato ad actus. Sed sublata necessitate hujus concursus omnino procedet res. Et vero si Molinistae non addant considerationem concursus Dei, impossibilem conditionem ponunt, quasi Creatura possit sine Deo operari. Ponendus talis Dei concursus, quo posito possit adhuc voluntas desistere seu non agere.
p. 53. Assertores scientiae mediae ita corrigunt propositionem Dei: Si Petrus in tali *occasione constituatur, et ego voluero concurrere cum ipso, prout voluntas ejus elegerit, amaturus est.* Huic explicationi nihil apti objicit P. Dola. (+ Est in actibus inmediate ante peccatum praedeterminatio physica ad peccandum non a Deo, sed a nostro statu. Ad bene agendum autem semper opus est praedeterminatione physica Divina. +)
p. 60. Alvarez lib. 2. de auxil. disp. undecima concl. 1 statuit Deum certo et infallibiliter cognoscere omnia peccata futura in decreto quo statuit ~~praedeterminare voluntatem creatam ad entitatem actus peccati* in quantum est actio, et* *permittere malitiam moralem peccati seu peccatum ipsum ut peccatum est. Et ita sentiunt et alii, exceptis paucis qui non audent praedeterminationem in actibus pravis admittere ne quidem quoad materiale.
p. 64. Assertores scientiae Mediae dicunt decretum divinae voluntatis in quo Deus futura contingentia praevidet esse voluntatem absolutam ponendi hominem in tali ordine rerum ac serie cum talibus circumstantiis occasionibus et motivis cum quibus per scientiam conditionatam praeviderat Deus hoc vel illud hominem concurrente Deo facturum.
p. 74. Actus nostri alii sunt necessarii, qui producuntur a voluntate antecedenter ad unum determinata, ut motus primo primi et amor beati videntis Deum in patria. Liberi sunt qui producuntur voluntate indifferente ad utrumlibet qualis est amor viatoris Deum libere et non necessario diligentis. Haec P. de Dola, unde colligo indifferentiam voluntatis etiam illic statui cum major in alterutram partem inclinatio est modo non sit necessitas.
p. 106. Scientiae Mediae assertores ita loquuntur; Raynaudus Theol. nat. dist. 8. q. 3.* *art. 4 n. 104. Deum dare concursum, quando advertit actionem ex voluntate orituram. si (+ per impossibile +) ex ipsa sola oriri posset. Seu si praevidet actionem ex causa secunda manaturam, si ipse ex parte sua exhibeat concursum (+ verum hoc semper verum est +), ut idem Raynaudus ait ead. dist. quaest. 5. art. 5. paulo post num. 349.
p. 107. Supponunt tam Mediae Scientiae assertores quam praedeterminatores alium esse Dei concursum ad actum amoris, alium ad actum odii, quia secundum ipsos plerosque concursus est ipsissima actio creaturae.
p. 114. Objectio contra assertores scientiae mediae: quod conditio illa sit impossibilis ut creatura operetur sine concursu Dei.
p. 116. Praeclare advertit Scotus determinationem voluntatis creatae esse ipsum agere ejusdem. Hinc sequitur non posse Deum suspendere concursum suum ex deter minatione voluntatis quia suspenderet concursum ad actionem ex ipsa actione, quae tamen vel eadem est cum eo concursu, vel saltem sine eo intelligi non potest.
p. 119. Propositio ista Suarezii tom. I. Metaph. disp. 22. n. 38. Deus dicit: *Si Petrus in tali rerum ordine ponatur et talem cogitationem habeat, et ego velim concurrere cum eo ad amandum, ipse amabit.* Sed haec propositio omnino est necessaria posito quod* *concursus ad amandum sit alius a concursu alio, imo cum ipso amore identificatus. Est propositio aeternae veritatis. Sed quod si propositio ita formetur: *Si Petrus in tali rerum ordine ponatur et tales cogitationes habeat, et ego concurrere velim cum illo prout voluntas ejus exiget, amabit.* Eodem modo possent loqui praedeterminatores. Objicies non possunt, quia ea prior, concursus posterior determinatione. Respondeo imo nec concursus posterior est determinatione.
p. 127. Non potest Deus secundum assertores scientiae mediae se determinare, donec voluntas creata appareat quasi in conspectu Dei postulans et exigens potius concursum unum quam alterum.