Series VI Band 4 · No. 340.
Ad Broeckhuysen. De origine idearum
[Sommer 1678 bis Ende 1682 (?)]
[Sommer 1678 bis Ende 1682 (?)]
Ad Broeckhuysen
In Oeconomia animali in 4o, p. 360, irridet Cartesium docentem ideas nostras produci ab objectis. Oppido inquit se nobis ridiculum praebet, qui res objectas et cogitatas introducit quasi causam exemplarem idearum, quoad ipsarum esse vicarium seu reprae sentativum. In quo quot verba tot sphalmata committit, et cordatioribus se ludibrio sistit. Hoccine est docere quod promiserat clare distincteque percipere, vane mystica si non fanatica sunt ad hoc negotium acutissimi alioqui philosophi verba.
Haec autor in libro edito 1673 qui tamen se secundum Methodum Cartesii philosophari profitetur.