Series VI Band 4 · No. 341.
Aus und zu Descartes
[Sommer 1678 bis Winter 1680/81 (?)]
[Sommer 1678 bis Winter 1680/81 (?)]
Dotes quibus ingenium praestantius redditur, non alias novi, quam cogitandi celeritatem, distincte imaginandi facilitatem, memoriae capacitatem atque usum. Cartes. method. artic. 1.
Nihil expetimus nisi ut possibile. Cartes. method. artic. 3.
Si ea quae non evenere impossibilia fuisse cogitemus non dolebimus.
Quia nulla dubitandi causa fingi potest, judicavi certum habendum esse hoc: Cogito ergo sum. Cartes. artic. 4 methodi.
Regula generalis certitudinis: quod valde dilucide et distincte concipitur verum esse.
Causa erroris ex nihilo, id est ex defectu naturae meae.
Non magis potest perfectius a minus perfecto procedere, quam ex nihilo aliquid fieri.
Si independens fuissem, et perfectiones quas habeo mihi dedissem, etiam reliqua quae mihi deesse sentiebam per me acquirere potuissem.
Deus est Ens quod omnes continet perfectiones.
In omni compositione totum pendet a partibus.
Corpus continuum seu spatium, indefinite longum latum et profundum divisibile in partes tum magnitudine tum figura omnimode diversas, et quae moveri seu transponi possunt omnibus modis.
Nec imaginatio nec sensus ullius rei nos certos reddere possunt.
Ex eo quod Deus est sequitur quod clare et distincte percipimus esse verum, nam quicquid entis in nobis est procedit a Deo. Jam ideae nostrae in quantum clarae et distinctae sunt entia sunt, ergo quatenus clarae et distinctae sunt procedunt a Deo. Falsitas autem defectus seu imperfectio est, ergo non procedit a Deo. Ergo quae clare et distincte percipimus non sunt falsa. Hactenus ex Methodo: Sequentia ex Meditationibus.
Cogito
Quia dubitare possum an sint corpora quae sentio, non vero dubitare possum an ego sim, utique non sum ulla ex illis corporibus.
Res cogitans, id est dubitans, intelligens, affirmans, negans, volens, nolens, sentiens, imaginans.
Scio me esse eundem qui dubitat, intelligit, etc.
Haec omnia vera sunt sive dormiam sive vigilem.
Cum ceram video et tango primum duram, deinde igne liquentem, video ad ejus naturam nihil pertinere ex illis quae mutata sunt, sed aliquid quod permanet, hoc unum autem animadverto remanere, quod sit corpus, flexile seu mutabile. Flexile autem intelligo quod est innumerabilium figurarum capax, non possum tamen innumerabiles figuras percurrere imaginando, non ergo comprehensio haec ab imaginandi facultate proficisci tur. Video etiam quoad extensionem posse ceram plures admittere varietates quam unquam imaginando fui complexus. Dico igitur me non imaginari, sed sola mente percipere quid sit haec cera.
(+ Addendum hoc: ut argumentatio fiat accurata: Etsi cogitatione etiam percurrere non possim omnes varietates possibiles, tamen cogitatione possum consequi plures ceram capere figuras quam ego possum cogitando percurrere. Quod sola imaginatione judicare non possum. +)
Si
Cogitationes sunt vel ideae, seu imagines, ut solis, chimaerae, mentis, Dei, vel
alias formas habent, quae judicia appellantur, ut cum volo, timeo, affirmo, nego.
Imagines non esse necessario similes rebus vel inde judicari potest, quod Scenographia
Circulos melius exhibet Ellipsibus quam Circulis.
Solis idea duplex est in nobis, una sensibus hausta, altera ratione collecta, quae valde inter se sunt dissimiles, ideo alterutra non est similis Soli; et illa maxime dissimilis est, quae quam proxime ab eo emanavit.
Plus est realitatis objectivae in idea substantiae quam in idea accidentis seu modi.
Tantundem ad minimum realitatis est in causa totali, quantum in effectu.
Nihil potest incipere esse, nisi producatur ab alio in quo sit formaliter vel eminenter.
(+ Addo vel aequipollenter, ut motus sequens productus a praecedente. +)
Si tantae perfectionis ideam habeo, ut pateat eam nec formaliter nec eminenter in me esse, sequitur non me solum esse in mundo, sed quid aliud cui formaliter insit perfectio quae in me sit objective.
Nam realitas quae in meis ideis est objective, debet in alio esse formaliter; non autem est in me. Ergo datur aliud extra me.
(+ Probandum est quod in ideis est objective, id oriri debere a causa in qua sit non
objective sed formaliter. Nam etsi fingas oriri hanc ideam ab alia in qua etiam sit
objective, tamen non datur hic progressus in infinitum. Ita ille, sed mihi videtur;
hoc fuisse probandum. An dicemus omne quod est imperfectum oriri a causa, in qua est
eminenter seu perfecte. Ideoque esse objectivum quod est imperfectum, oriri a formali,
quod est perfectum. Sed hoc ipsum principium, quod ne allegat quidem, probandum
erat. +)
Quae clare et distincte in aliquo corpore percipio haec sunt tantum: magnitudo sive extensio in longum latum et profundum, figuram quae ex terminatione istius extensionis exurgit, situm quem diversa figurata inter se obtinent, et mutationem istius situs. Quibus addi possunt substantia, duratio, numerus.
De lumine et aliis qualitatibus sensibilibus quas habeo ideas nescio an sint verae
vel falsae, id est an sint rerum quarundam ideae. Est enim falsitas quidem formalis
tantum in judiciis, materialis vero et in ideis.
Substantia est res quae per se apta est existere.
Cum percipio me nunc esse, et prius etiam fuisse recordor; cumque varias habeo cogitationes, quarum numerum intelligo: acquiro ideas durationis et numeri. Cartesius in medit. 3. pag. 21 dubitat an non idea corporis in idea [sui] seu rei cogitantis contineri possit eminenter. Unde sequitur de distinctione mentis et corporis eum non satis esse certum.
Prior est in me idea perfecti et infiniti, quam imperfecti et finiti, quomodo enim intelligerem mihi aliquid deesse, seu me non esse perfectum, nisi esset in me idea perfectioris.
Non potest fingi ideam entis summe perfecti esse falsam materialiter seu nihil reale mihi exhibere, ut idea frigoris: maxime clara et distincta est, et plus realitatis objectivae quam ulla alia continet.
Indifferens
Erroris causa tum quod voluntas latius patet intellectu, tum quod non semper memini me non debere judicare nisi de clare distincteque perceptis.
(+ Posterior solum causa mihi probatur. +)
(+ Substantia videtur cujus aliquod datur attributum quod non est alterius attributi modus. +)
(+ Deus causa sui positiva est, dum se conservat. +)