Series VI Band 4 · No. 336₂.
Randbemerkungen, Unterstreichungen und Exzerpte aus De intellectus emendatione
RANDBEMERKUNGEN, UNTERSTREICHUNGEN UND EXZERPTE AUS DE
INTELLECTUS EMENDATIONE
De intellectus emendatione et de via qua optime in veram rerum cognitionem
[p. 357] ... cum viderem omnia, a quibus, et quae timebam, nihil neque boni, neque, mali in se habere, nisi quatenus ab iis animus movebatur; ~~constitui tandem~~~~ ~~inquirere, an aliquid daretur, quod verum bonum, et sui communicabile esset, et a quo solo, rejectis caeteris omnibus, animus afficeretur; ... [ad p. 357 sq.] Homines communiter agunt ex avaritia gloria et libidine. Libidinem statim sequitur poenitentia, caetera non aeque, ideo magis adhuc animum occupant.
[p. 358] ... Sed postquam aliquantulum huic rei incubueram, inveni primo, si, hisce
omissis, ad novum institutum accingerer, me bonum sua natura incertum, ut clare~~
ex dictis possumus colligere, omissurum pro
incerto, non quidem sua natura; (fixumenim bonum quaerebam) sed,
~~autem meditatione eo perveni, ut viderem, quod tum, ~~modo possim penitus deliberare,
mala certa* pro bono certo omitterem. ...tantum quoad ipsius consecutionem: Assidua
*[p. 359] ... illa autem omnia, quae vulgus sequitur, non tantum nullum conferunt
remedium ad nostrum esse conservandum; sed etiam id impediunt, et frequenter sunt
causa interitus eorum, qui ea possident, et semper causa interitus eorum, qui ab
~~iis* possidentur.
[p. 359] ... Sed ~~amor erga rem aeternam, et infinitam sola laetitia
pascit animum*, ipsaque omnis tristitiae est expers; quod valde est desiderandum,*
*totisque viribus quaerendum. Verum non absque ratione usus sum his verbis: *modo
~~possim serio deliberare*. ...
*[p. 359 sq.] ... Et quamvis in initio haec intervalla essent rara, et per admodum
exiguum temporis spatium durarent, ~~postquam tamen verum bonum magis ac
magis mihi innotuit, intervalla ista frequentiora et longiora fuerunt*;
praesertim postquam vidi nummorum acquisitionem, aut libidinem, et gloriam tamdiu
obesse, quamdiu propter se, et non, tanquam media ad alia, quaeruntur; si vero tanquam
media quaeruntur*, modum tunc habebunt, et
~~*ad finem, propter quem quaeruntur, multum conducent, ut suo loco ostendemus.minime aberunt; sed contra*
[p. 360 sq.] ... Cum autem humana imbecillitas illum ordinem cogitatione sua non
assequatur, et ~~interim homo concipiat naturam aliquam humanam sua
multo firmiorem*, et simul nihil obstare videat, quo minus talem naturam acquirat,
incitatur ad media quaerendum, quae ipsum ad talem ducant perfectionem: et omne illud,
quod potest esse medium, ut eo perveniat, vocatur verum bonum; summum autem
~~bonum* est eo pervenire, ~~ut ille cum aliis individuis, si fieri potest, tali*
natura fruatur. Quaenam autem illa sit natura ostendemus suo loco, nimirum esse
cognitionem unionis, quam mens cum tota Natura habet. Hic est itaque
finis, ad quem tendo, talem scilicet Naturam acquirere, et, ut multi mecum
~~eam acquirant, conari*, hoc est, de mea felicitate etiam est operam dare, ut alii multi*
*idem, atque ego intelligant, ut eorum intellectus, et cupiditas prorsus cum meo intellectu,
et cupiditate conveniant; utque hoc fiat, d ~~necesse est tantum de Natura intelligere,
quantum sufficit, ad talem naturam acquirendam; deinde formare
talem societatem, qualis est desideranda, ut quamplurimi quam
facillime*, et secure eo perveniant. Porro danda est opera Morali Philosophiae,
ut et Doctrinae de puerorum Educatione; et, quia Valetudo non parvum est
medium ad hunc finem assequendum, concinnanda est integra Medicina; et quia
arte multa, quae difficilia sunt, facilia redduntur, multumque temporis, et commoditatis in
vita ea lucrari possumus, ideo Mechanica nullo modo est contemnenda. Sed ante
~~omnia excogitandus est modus medendi intellectus*, ipsumque, quantum*
*initio licet, expurgandi, ut feliciter res absque errore, et quam optime intelligat. Unde
quisque jam poterit videre, ~~me omnes scientias ad unum finem et scopum
velle dirigere, scilicet, ut ad summam humanam, quam diximus, perfectionem
perveniatur*; ...
[p. 360, nota d] Nota, quod hic tantum ~~curo enumerare scientias ad nostrum~~ ~~scopum necessarias, licet ad earum seriem non attendam.
[p. 361] I. Ad captum vulgi loqui, et illa omnia operari, quae nihil impedimenti~~
~~adferunt, quo minus nostrum scopum attingamus. ...
[ad p. 361] Regulae vitae interim constitutae, ad captum vulgi loqui, nequem
offendamus; deliciis frui quantum valetudo postulat, tantum facultatum
quaerere, quantum sufficit ad vitam et valetudinem sustentandam, moresque
aliorum cum quibus vivimus imitandos.
[p. 362] I. Est Perceptio, quam ex auditu, aut ex aliquo signo, quod vocant ad placitum, habemus.
II. Est Perceptio, quam habemus ab experientia vaga, hoc est, ab experientia, quae non determinatur ab intellectu; sed tantum ita dicitur, quia ~~casu sic occurrit, et nullum aliud habemus experimentum, quod hoc oppugnat*, et ideo tanquam* *inconcussum apud nos manet.
III. Est Perceptio, ubi essentia rei ex alia re concluditur, sed non adaequate; quod
fit, cum vel ab aliquo effectu causam colligimus, vel cum concluditur ab aliquo universali,
quod semper aliqua proprietas concomitatur.
IV. Denique Perceptio est, ubi res percipitur per solam suam essentiam, vel per
~~cognitionem suae proximae causae.*
[ad p. 362 sq.] Modi percipiendi: 1) ex auditu vel alio signo ad placitum, 2)
ab experientia vaga, cum quid ideo creditur, quia nullum experimentum
contrarium occurrit, 3) perceptio inadaequata, ut cum ex effectu causam
*colligimus vel cum concluditur ab aliquo universali quod semper aliqua
proprietas comitatur*, 4) perceptio rei per suam essentiam vel cognitionem
proximae causae. Ex auditu scio parentes, natalem diem, etc. per experientiam
vagam me moriturum, oleum alere flammam, per perceptionem inadaequatam
ex sensu colligo animam unitam esse corpori, ex natura visus
solem majorem esse quam apparet, per adaequatam duas lineas parallelas
tertiae esse parallelas inter se.
[p. 363, nota g] ... Nam per illam unionem ~~nihil intelligimus praeter sensationem
*ipsam, effectus scilicet, ex quo ~~causam, de qua nihil intelligimus,*~~
~~*concludebamus.
*[p. 363, nota h] *Talis conclusio, quamvis certa sit, non tamen satis tuta est, nisi
maxime caventibus. Nam nisi optime caveant sibi, in errores statim incident: ubi enim
res ita abstracte concipiunt, non autem per veram essentiam, statim ab~~
~~imaginatione confunduntur. ...
[p. 364] ... attamen adaequatam proportionalitatem datorum numerorum non
vident, et si videant, non vident eam vi illius Propositionis; sed intuitive,
[p. 365] Quoad secundum. Nullus etiam dicendus est, quod habeat ideam illius
proportionis, quam quaerit. Praeterquam quod sit res admodum incerta, et sine fine, nihil
tamen unquam tali modo quis in rebus naturalibus percipiet praeter accidentia,
De tertio autem aliquo modo dicendum, quod habeamus ideam rei, deinde quod~~
etiam
~~nostram perfectionem acquiramus.absque periculo erroris concludamus; sed tamen per se non erit medium, ut
Solus quartus modus comprehendit ~~essentiam rei adaequatam, et absque erroris periculo*; ideoque maxime erit usurpandus. ... [ad p. 365 sq.] Quartus modus solus nos perficit.
[p. 365] ... Sed
[p. 366, nota k] Per ~~vim nativam ~~intelligo illud, quod in nobis a causis~~ ~~externis causatur, quodque postea in mea Philosophia explicabimus.
[p. 366] Idea vera (habemus enim ideam veram) est diversum quid a suo ideato:
Nam aliud est circulus, aliud idea circuli. Idea enim circuli non est aliquid, habens
peripheriam, et centrum, uti circulus, nec idea corporis est ipsum corpus: et cum sit quid
diversum a suo ideato, erit etiam per se aliquid intelligibile; hoc est, idea,
[p. 367] ... Cum itaque veritas nullo egeat signo; sed sufficiat habere essentias rerum objectivas, aut, quod idem est, ideas, ut omne tollatur dubium; hinc sequitur, quod ~~vera non est Methodus signum veritatis quaerere post acquisitionem idearum*; ... [ad p. 367] Ut rem intelligam non opus est ideam ejus intelligere, ita ut sciam* *non est opus ut sciam me scire, nam necesse est me prius scire quam me sciam scire. Nullo alio signo veritatis opus quam vera idea, seu essentia objectiva seu modo sentiendi essentiam formalem. *Vera non est methodus signum veritatis quaerere post acquisitionem idearum.*
*[p. 368] ... Porro cum ratio, quae est inter duas ideas, sit eadem cum ratione, quae
est inter essentias formales idearum illarum; inde sequitur, quod cognitio reflexiva,
~~quae est ideae Entis perfectissimi, praestantior erit cognitione reflexiva
caeterarum idearum*; hoc est, perfectissima ea erit Methodus, quae ad datae
ideae Entis perfectissimi normam ostendit, quomodo mens sit dirigenda. ...
[ad p. 368, vide infra apud p. 382]
[p. 370] Resumamus jam nostrum propositum. Habuimus hucusque primo ~~finem,
ad quem omnes nostras cogitationes dirigere studemus.* Cognovimus*
*secundo, quaenam sit optima perceptio, cujus ope ad nostram perfectionem
~~pervenire possimus.* Cognovimus tertio, ~~quaenam sit prima via, cui
mens insistere debeat, ut bene incipiat*; quae est, ut ad normam datae cujuscunque*
*verae ideae pergat, certis legibus inquirere. Quod ut recte fiat, haec debet Methodus
praestare: Primo veram ideam a caeteris omnibus perceptionibus distinguere, et
mentem a caeteris perceptionibus cohibere. Secundo tradere regulas, ut res incognitae
ad talem normam percipiantur. ...
[p. 371] Incipiamus itaque a prima parte Methodi, quae est, uti diximus,
distinguere, et separare ideam veram a caeteris perceptionibus, et cohibere mentem, ne
falsas, fictas, et dubias cum veris confundat: ...
[ad p. 374] Quo plura cognoscimus, eo minus licet fingere.
Quae clare distincteque cognoscimus non sunt ficta.
[ad p. 377] Rei simplicis nulla est fictio.
[ad p. 383] Quo res est singularior eo facilius retinetur.
[ad p. 380 vide infra apud p. 382]
*[p. 382] ... Et eodem modo, quo possumus pervenire ad talem cognitionem
~~trianguli, quamvis non certo sciamus, an aliquis summus deceptor
nos fallat*, eodem etiam modo possumus pervenire ad talem Dei cognitionem, quamvis
non certo sciamus, an detur quis summus deceptor, et, modo eam habeamus, sufficiet ad
tollendam, uti dixi, omnem dubitationem, quam de ideis claris, et distinctis habere
possumus. ...
[ad p. 382] Possumus pervenire ad talem cognitionem Trianguli, ut cognoscamus
ejus proprietates, licet ignoremus an detur aliquis summus deceptor.
[ad p. 363] In perceptione inadaequata res quasi abstracte concipiuntur non
autem per veram essentiam. Hinc saepe quod unum est multiplex esse imaginantur
homines.
[ad p. 365 sq.] Ut ferrum cudatur malleo opus est, ergo et ut malleus cudatur
opus videtur alio malleo; et si quis hinc colligeret non dari posse malleum
primum; similis foret ei qui negaret methodum investigandi veritatem
inveniri posse, nisi alia methodo quae rursus investiganda est. Verum quemadmodum
homines initio innatis instrumentis quaedam facillima licet perfecte
et laboriose facere potuerunt, iisque confectis alia difficiliora minore
labore, sic intellectus vi sua nativa facit sibi instrumenta intellectualia,
quibus novas vires, novaque instrumenta acquirit.
[ad p. 368] Methodus in eo consistit, ut ab inutilibus nos cohibeamus.
[ad p. 380] Ideae inadaequatae ideo tantum in nobis oriuntur, quod pars
*sumus Entis alicujus cogitantis, cujus cogitationes ex toto quaedam ex parte
tantum mentem nostram constituunt.*
[ad p. 380 sq.] Deceptio oritur et quando res nimis abstracte concipimus,
nam quod in vero suo objecto percipio, alteri non possum applicare. Satius
est non per abstracta procedere, sed res, a fonte origineque naturae sive Ente
infinito deducere.
[p. 383] ... Nam quoad primum, quo res magis est intelligibilis, eo facilius retinetur, et contra, quo minus, eo facilius eam obliviscimur. Ex. gr. ~~si tradam alicui copiam verborum solutorum, ea multo difficilius retinebit, quam si eadem verba in forma narrationis tradam*. ... [ad p. 383 vide supra apud p. 371] [ad p. 383] Quo res est intelligibilior, eo facilius retinetur, item quo est* *singularior. Hinc verba in orationem ligata facilius retinentur quam dissoluta. Et facilius retinemus unicam fabulam amatoriam quam plures. Memoria et* *ab intellectu corroboratur et sine intellectu: per imaginationem corpoream. Circa intellectum in se spectatum non datur memoria nec oblivio.
*[p. 384] At ideam veram simplicem esse ostendimus, aut ex simplicibus compositam,
et quae ostendit, quomodo, et cur aliquid sit, aut factum sit, et quod ipsius effectus
objectivi in anima procedunt ad rationem formalitatis ipsius objecti; id, quod idem est,
quod veteres dixerunt, nempe veram scientiam procedere a causa ad effectus; nisi quod
nunquam, quod sciam, conceperunt, uti nos hic, animam secundum certas
~~leges agentem, et quasi aliquod automa spirituale.* ...
[ad p. 384] Veteres non considerarunt, velut nos, animam secundum certas
leges agere, ad instar automati spiritualis.
Operationes secundum quas fiunt imaginationes contingunt secundum alias
plane leges quam intellectiones, et anima circa imaginationem habet tantum
rationem patientis.
[p. 385 ad c] Praecipua hujus partis Regula est, *ut ex prima parte sequitur,*~~
*
~~eae ab iis, quas imaginamur, distinguantur; quod ex proprietatibus uniuscujusque,
nempe imaginationis et intellectionis, erit eliciendum.*recensere omnes ideas, quas ex puro intellectu in nobis invenimus, *ut
*[p. 386] ... Quare ~~recta inveniendi via est ex data aliqua definitione
cogitationes formare*: quod eo felicius et facilius procedet, quo rem aliquam melius
definiverimus; Quare cardo totius hujus secundae Methodi partis in hoc solo versatur,
nempe in conditionibus bonae definitionis cognoscendis, et deinde in
~~modo eas inveniendi.* ...
[ad p. 386] Cognoscere effectum nihil aliud est quam ampliorem reddere*
*cognitionem causae.
[p. 387] ... Et quamvis, ut dixi, ~~circa figuras, et caetera entia rationis hoc parum referat; multum tamen refert circa entia Physica, et realia*: nimirum, quia proprietates rerum non intelliguntur, quamdiu earum essentiae ignorantur; si autem has praetermittimus, necessario concatenationem intellectus, quae naturae concatenationem referre debet, pervertemus, et a nostro scopo prorsus aberrabimus. ...
I. Si res sit creata, ut data rei definitione nullus sit locus quaestioni an sit possibilis
[p. 387] Definitionis vero rei increatae haec sunt requisita.
I. Ut omnem causam secludat, hoc est, objectum nullo alio praeter suum esse egeat ad sui explicationem.
II. Ut data ejus rei definitione nullus maneat locus Quaestioni, An
~~sit?*
*[p. 388] ... Unde possumus videre, ~~apprime nobis esse necessarium, ut
semper a rebus physicis, sive ab entibus realibus omnes nostras ideas
deducamus*, progrediendo, quoad ejus fieri potest, secundum seriem causarum
~~ab uno ente reali ad aliud ens reale*, et ita quidem, ut ad abstracta, et universalia*
*non transeamus, sive ut ab iis aliquid reale non concludamus, sive ut ea ab aliquo reali
non concludantur: Utrumque enim verum progressum intellectus interrumpit. Sed ~~notandum,
me hic per seriem causarum, et realium entium non intelligere
seriem rerum singularium mutabilium; sed tantummodo seriem rerum
fixarum, aeternarumque.* Seriem enim rerum singularium mutabilium impossibile
foret humanae imbecillitati assequi, cum propter earum omnem numerum superantem
multitudinem, tum propter infinitas circumstantias in una et eadem re, quarum unaquaeque
potest esse causa, ut res existat, aut non existat. Quandoquidem earum existentia
nullam habet connexionem cum earundem essentia, sive (ut jam diximus) non est
~~aeterna* veritas. ... non est aeterna veritas: necessaria est, sed non aeterna
*[p. 389] ... Unde haec fixa, et aeterna, quamvis sint singularia, ~~tamen
ob eorum ubique praesentiam, ac latissimam potentiam erunt nobis,
tanquam universalia, sive genera definitionum rerum singularium
mutabilium*,
[p. 389] Antequam ad rerum singularium cognitionem accingamur, tempus erit, ut
ea auxilia tradamus, quae omnia eo tendent, ut nostris sensibus sciamus uti, et experimenta
~~certis legibus, et ordine facere, quae sufficient ad rem, quae
inquiritur, determinandam*, ut tandem ex iis concludamus, secundum quasnam*
*rerum aeternarum leges facta sit, et intima ejus natura nobis innotescat, ut suo loco
ostendam. ...
[p. 390] ... Sed huc usque nullas regulas inveniendi definitiones habuimus, et quia eas tradere non possumus, nisi cognita natura, sive definitione intellectus, ejusque potentia, hinc sequitur, quod ~~vel definitio intellectus per se debet esse clara, vel nihil intelligere possumus*. ...
[p. 391] III. Quas absolute format, infinitatem exprimunt; at determinatas
~~ex aliis format.* Ideam enim quantitatis, si eam per causam percipit, tum*
*quantitatem determinat, ut cum ex motu alicujus plani corpus, ex motu lineae vero
planum, ex motu denique puncti lineam oriri percipit; quae quidem perceptiones non
inserviunt ad intelligendam, sed tantum ad determinandam quantitatem. Quod inde apparet,
quia eas quasi ex motu oriri concipimus, ~~cum tamen motus non percipiatur,
nisi percepta quantitate*, et motum etiam ad formandam lineam in infinitum continuare
possumus, quod minime possemus facere, si non haberemus ideam infinitae quantitatis.
[ad p. 391] Quas ideas intellectus absolute format infinitatem exprimunt, et
determinatas ex aliis format.
Intellectus res sub specie aeternitatis concipit, sine numero et duratione.
Quae clare et distincte percipimus ex nostra natura sequuntur, seu ex nostra
potentia pendent, confusae vero contra; saepe enim nobis invitis formantur.
[p. 392] ... Ideae ergo falsae, et fictae, quatenus tales, nihil nos de essentia cogitationis
docere possunt; sed haec petenda ex modo recensitis proprietatibus positivis, hoc
est, jam aliquid commune primo distinguenda est vera idea a caeteris omnibus perceptionibus,
et mens a caeteris perceptionibus est cohibenda. Secundo tradendae sunt
regulae ut res ad talem normam percipiantur (+ quod fit formando Entium
realium definitiones, et inde transeundo ad alia Entia realia, itaque inprimis
ad Methodum constituendam nobis opus est definitione intellectus +). Tertio
constituendus est ordo ne inutilibus defatigemur. Quarto perfectissima
erit Methodus ubi ad ideam Entis perfectissimi pervenerimus.
Pag. 360. Unde perveniemus tandem ad cognitionem Unionis quam Mens
cum tota natura habet, qui est finis noster. Dabimusque operam ut alii multi
idem atque ego intelligant atque cupiant, quo magis invicem juvemur. Ut
autem hunc finem obtineamus necesse est tantum ~~de natura intelligere~~
~~quantum sufficit ad cognitionem Unionis mentis nostrae cum tota natura
acquirendam, deinde formare societatem, qualis est desideranda, ut~~
~~*quam plurimi quam facillime et secure eo perveniant. Porro danda opera est
morali philosophiae, ut et doctrinae de ~~puerorum educatione; *et
quia valetudo non parvum est medium ad hunc finem assequendum, concinnanda
est integra Medicina. Et quia multa difficilia arte facilia redduntur
*mechanica *non est contemnenda. Sed ante omnia excogitandus est modus
emendandi intellectus*, de quo paulo ante diximus.