AkademieLatinRANDBEMERKUNGEN, UNTERSTREICHUNGEN UND EXZERPTE AUS
DER ETHICA
[Pars Prima, De Deo]
[ad p. 1] [Def. II.] Finitum Am Kopf des Auszugs: Haec partim mea partim aliena, et aliena in multis corrigenda. est in suo genere extra quod aliud intelligi
potest ejusdem naturae, seu quod alia re ejusdem naturae terminatur.
[ad p. 1] [Def. III.] Substantia est id quod in se est, seu quod non est in
alio velut in subjecto.
[p. 1] [Def. IV.] Per attributum intelligo id, quod intellectus de substantia percipit,
tanquam ejusdem essentiam constituens. Am Rande zu Def. IV.: quod per se concip[itur] sed non in se est
[ad p. 1] [Def. IV.] Attributum est praedicatum essentiale, seu necessarium.
[ad p. 1] [Def. V.] Modus est praedicatum non necessarium, seu mutabile.
[ad p. 1] [Def. VI.] Deus est ens absolute infinitum, seu infinitum in essentia
ut alia in extensione, duratione. Ita ipse in omnibus quae aliquam
realitatem exprimunt.
[ad p. 2] [Def. VII.] Liberum est quod ex sua tantum natura ad existendum
certo modo atque agendum, determinatur.
[ad p. 2] [Def. VII.] Coactum est quod ab alio determinatur ad existendum
certo modo, et operandum.
[ad p. 2] [Def. VIII.] Aeternitas est existendi necessitas.
[ad p. 1] [Def. III.] In se et per se concipitur cujus cognitio non
indiget cognitione alterius rei.
[ad p. 2] [Ax. III.] Nihil est sine causa.
[ad p. 2] [Ax. IV.] Effectus cognitio a cognitione causae pendet et eandem
involvit.
[ad p. 2] [Ax. V.] Quae nihil commune habent per se invicem intelligi non
possunt.
[ad p. 6 sq.] [Prop. VIII. Schol. II] Nulla definitio involvit certum numerum
individuorum. Ergo Ens per se est unicum.
[ad p. 8] [Prop. XI. Dem. Aliter] Debet ratio reddi posse non tantum cur res
existat, sed et cur non existat.
[p. 9] [Prop. XI. Dem. Aliter ] ... Cum igitur ratio, seu causa, quae divinam
existentiam tollat, extra divinam naturam dari non possit, debebit necessario dari, siquidem
non existit, in ipsa ejus natura, quae propterea contradictionem
involveret. Atque hoc de Ente absolute infinito, et summe perfecto
affirmare, absurdum est; ergo nec in Deo, nec extra Deum ulla causa, seu ratio
datur, quae ejus existentiam tollat, ac proinde Deus necessario existit. Q. E. D.
[ad p. 10] [Prop. XI. Schol.] Quo plus realitatis rei competit, eo plus virium
habet ad existendum.
[ad p. 14] [Prop. XV. Schol.] Quantitas infinita ex partibus infinitis conflari
non potest. p. 14.
[ad p. 15 sq.] [Prop. XV. Schol.] Si substantia corporea ita posset dividi ut
omnes ejus partes realiter distinctae essent, cur aliqua ejus pars non posset
annihilari manentibus reliquis, seu cur non posset dari vacuum? Materia
ubique eadem est, nec partes in ea distinguuntur, nisi quatenus materiam
diversimode affectam concipimus; unde partes ejus modaliter tantum distinguuntur
non realiter. Aqua quatenus aqua dividitur et corrumpitur, non
quatenus substantia corporea. (+ Corpus est extensum modificatum. +)
[p. 18 sq.] [Prop. XVII. Schol.] ... Porro, ut de intellectu, et voluntate, quos Deo
communiter tribuimus, hic etiam aliquid dicam; si ad aeternam Dei essentiam, intellectus
scilicet, et voluntas pertinent, aliud sane per utrumque hoc attributum intelligendum est,
quam quod vulgo solent homines. Nam intellectus, et voluntas, qui Dei
essentiam constituerent, a nostro intellectu, et voluntate, toto coelo
differre deberent, nec in ulla re, praeterquam in nomine, convenire
possent; non aliter scilicet, quam inter se conveniunt canis, signum coeleste, et canis,
animal latrans.
[ad p. 18] [Prop. XVII. Schol.] Deus omnia quae potest facit, et ex Dei
natura omnia profluunt semper et necessario, ut affectiones trianguli ex ejus
essentia. (+ Haec consistunt in lusibus vocabulorum, circa vocem: necessitas.
Et comparatio cum Triangulo parum apta est, quia in triangulo nulla
intervenit cogitatio, quae intervenit in Deo. Deus ergo ea tantum producit
quae optima esse cogitat. Quae sola certo quodam loquendi modo impossibilia
sunt, quatenus impossibile est ea aliis a Deo non praeferri. +)
(+ Contradictio inter prop. 17. schol. fin. et prop. 3. Nam prop. 3. P. I. causam
et effectum habere aliquid commune; ut in schol. d. l. convenire Dei
intellectum cum nostro, solo nomine. +)
[ad p. 26] [Prop. XXVIII. Schol.] Deus non est causa rerum remota. Schol.
[ad p. 18] [Prop. XVII. Schol.] (+ Comparatio affectionum Dei et Trianguli
inepta. Nullae essent affectiones trianguli, nisi alia concipi possent extra
Triangulum; etsi Triangulum per se concipi posset. +)
[p. 19] [Prop. XVII. Schol.] ... Cum itaque Dei intellectus sit unica rerum causa,
videlicet (ut ostendimus) tam earum essentiae, quam earum existentiae, debet ipse necessario
ab iisdem differre, tam ratione essentiae, quam ratione existentiae. Nam causatum
differt a sua causa praecise in eo, quod a causa habet. Am Rande: habent tamen aliquid commune. Prop. 3. Ex. gr. homo est causa existentiae,
non vero essentiae alterius hominis; est enim haec aeterna veritas: et ideo secundum
essentiam prorsus convenire possunt; in existendo autem differre debent; et propterea, si
unius existentia pereat, non ideo alterius peribit; sed, si unius essentia destrui posset, et
fieri falsa, destrueretur etiam alterius essentia. Quapropter res, quae et essentiae, et
existentiae alicujus effectus est causa, a tali effectu differre debet, tam ratione essentiae,
quam ratione existentiae. Atqui Dei intellectus est et essentiae, et existentiae nostri
intellectus causa: ergo Dei intellectus, quatenus divinam essentiam constituere concipitur,
a nostro intellectu, tam ratione essentiae, quam ratione existentiae differt, nec in ulla
re, praeterquam in nomine, Über der Unterstreichung: non sequitur cum eo convenire potest, ut volebamus. Circa voluntatem
eodem modo proceditur, ut facile unusquisque videre potest.
[p. 22] [Prop. XXIII.] Omnis modus, qui et necessario, et infinitus existit, necessario
sequi debuit, vel ex absoluta natura alicujus attributi Dei, vel ex aliquo attributo modificato
modificatione, quae et necessario, et infinita existit. Zur Prop. XXIII.: ubi talis modus? Quomodo absoluta Dei natura modificatur?
[p. 25] [Prop. XXVIII.] Quodcunque singulare, sive quaevis res, quae finita est, et
determinatam habet existentiam, non potest existere, nec ad operandum determinari, nisi
ad existendum, et operandum determinetur ab alia causa, quae etiam finita est, et
determinatam habet existentiam: et rursus haec causa non potest etiam existere, neque
ad operandum determinari, nisi ab alia, quae etiam finita est, et determinatam habet
existentiam, determinetur ad existendum, et operandum, et sic in infinitum. Am Rande: dubito an res praecedens causa sequentis?
[p. 27] [Prop. XXIX. Schol.] Antequam ulterius pergam, hic, quid nobis per Naturam
naturantem, et quid per Naturam naturatam intelligendum sit, explicare volo, vel
potius monere. Nam ex antecedentibus jam constare existimo, nempe, quod per Naturam
naturantem nobis intelligendum est id, quod in se est, et per se concipitur, sive
talia substantiae attributa, quae aeternam, et infinitam essentiam exprimunt, hoc est, (per
Coroll. 1. Prop. 14. et Coroll. 2. Prop. 17.) Deus, quatenus, ut causa libera, consideratur.
Per Naturatam autem intelligo id omne, quod ex necessitate Dei naturae, sive
uniuscujusque Dei attributorum sequitur, hoc est, omnes Dei attributorum modos, quatenus
considerantur, ut res, quae in Deo sunt, et quae sine Deo nec esse, nec concipi
possunt.
[ad p. 27] [Prop. XXIX. Schol.] Natura naturans est quod in se est et per
se concipitur. Natura naturata, quod ex his sequitur.
[p. 30] [Prop. XXXIII. Schol. I.] ... Rei enim alicujus existentia vel ex ipsius
essentia, et definitione, vel ex data causa efficiente necessario sequitur. Deinde his etiam
de causis res aliqua impossibilis dicitur; nimirum quia vel ipsius essentia, seu definitio
contradictionem involvit, vel quia nulla causa externa datur, ad talem rem producendam
determinata. ...
[ad p. 30] [Prop. XXXIII. Schol. I.] Impossibile est aliquid vel quia ejus
definitio contradictionem involvit, vel quia nulla causa externa datur, ad
producendam rem talem determinata, pag. 30.
[p. 31] [Prop. XXXIII. Schol. II.] ... Deinde quod omnia Dei decreta ab aeterno ab
ipso Deo sancita fuerunt. Nam alias imperfectionis, et inconstantiae argueretur. At cum in
aeterno non detur quando, ante, nec post: hinc, ex sola scilicet Dei perfectione,
sequitur, Deum aliud decernere nunquam posse, nec unquam potuisse; sive Deum ante
sua decreta non fuisse, nec sine ipsis esse posse. ...
[p. 32] [Prop. XXXIII. Schol. II.] ... Omnia a Dei potestate pendent. Ut res itaque
aliter se habere possint, Dei necessario voluntas aliter se habere etiam deberet; atqui Dei
voluntas aliter se habere nequit (ut modo ex Dei perfectione evidentissime ostendimus).
Ergo neque res aliter se habere possunt. Fateor, hanc opinionem, quae omnia indifferenti
cuidam Dei voluntati subjicit, et ab ipsius beneplacito omnia pendere statuit, minus a
vero aberrare, quam illorum, qui statuunt, Deum omnia sub ratione boni Über sub ratione boni: ipse fatetur Deum agere sub ratione perfecti agere. Nam hi
aliquid extra Deum videntur ponere, quod a Deo non dependet, ad quod Deus, tanquam
ad exemplar, in operando attendit, vel ad quod, tanquam ad certum scopum, collimat.
Quod profecto nihil aliud est, quam Deum fato subjicere, Zu Deum fato subjicere: Imo contra: si agit sub ratione boni, seu secundum voluntatem, non subjicitur fato. quo nihil de Deo
absurdius statui potest, quem ostendimus tam omnium rerum essentiae, quam earum
existentiae primam, et unicam liberam causam esse. Quare non est, ut in hoc absurdo
refutando tempus consumam.
[ad p. 33] [Prop. XXXVI.] Nihil existit ex cujus natura effectus aliquis non
sequatur.
[p. 35] [Prop. XXXVI. Appendix.] ... Atque ita hoc praejudicium in superstitionem
versum, et altas in mentibus egit radices; quod in causa fuit, ut unusquisque maximo
conatu omnium rerum causas finales intelligere, easque explicare studeret. Sed dum
quaesiverunt ostendere, naturam nihil frustra (hoc est, quod in usum hominum non sit)
agere, nihil aliud videntur ostendisse, quam naturam, Deosque aeque, ac homines, delirare.
...
[p. 36] [Prop. XXXVI. Appendix] ... His satis explicui id, quod primo loco promisi.
Ut jam autem ostendam, naturam finem nullum sibi praefixum habere, et omnes causas
finales nihil, nisi Darüber: male humana esse figmenta, non opus est multis. Credo enim
id jam satis constare, tam ex fundamentis, et causis, unde hoc praejudicium originem
suam traxisse ostendi, quam ex Propositione 16. et Corollario Propositionis 32. et
praeterea ex iis omnibus, quibus ostendi, omnia naturae aeterna quadam necessitate,
summaque perfectione procedere. Hoc tamen adhuc addam, nempe, hanc de fine doc
trinam naturam omnino evertere. Nam id, quod revera causa est, ut effectum considerat,
et contra. Deinde id, quod natura prius est, facit posterius. Et denique id, quod supremum,
et perfectissimum est, reddit imperfectissimum. Nam (duobus prioribus omissis, quia per
se manifesta sunt) ut ex Propositionibus 21. 22. et 23. constat, ille effectus perfectissimus
est, qui a Deo immediate producitur, et quo aliquid pluribus causis intermediis indiget, ut
producatur, eo imperfectius est. At si res, quae immediate a Deo productae Über productae ... factae: «nam» ratiocinatur; Finis Dei est «me esse» in ipso. sunt, ea de
causa factae essent, ut Deus finem assequeretur suum, tum necessario ultimae, quarum de
causa priores factae sunt, omnium praestantissimae essent. Deinde haec doctrina Dei
perfectionem tollit: Nam, si Deus propter finem agit, aliquid necessario appetit, quo caret.
Et, quamvis Theologi, et Metaphysici distinguant inter finem indigentiae, et finem assimilationis,
fatentur tamen Deum omnia propter se; non vero propter res creandas egisse;
quia nihil ante creationem praeter Deum assignare possunt, propter quod Deus ageret;
adeoque necessario fateri coguntur, Deum iis, propter quae media parare voluit, caruisse, Darüber:
nunquam caruit, semper produxit eaque cupivisse, ut per se clarum. Nec hic praetereundum est, quod hujus doctrinae
Sectatores, qui in assignandis rerum finibus suum ingenium ostentare voluerunt, ad hanc
suam doctrinam probandam, novum attulerunt modum argumentandi, reducendo scilicet,
non ad impossibile; sed ad ignorantiam; quod ostendit nullum aliud fuisse huic doctrinae
argumentandi medium. ...
[p. 38] [Prop. XXXVI. Appendix] ... Et quoniam ea nobis prae caeteris grata sunt,
quae facile imaginari possumus, ideo homines ordinem Darüber: imo et Deus confusioni praeferunt; quasi
ordo aliquid in natura praeter respectum ad nostram imaginationem esset; dicuntque
Deum omnia ordine creasse, et hoc modo ipsi nescientes Deo imaginationem tribuunt;
nisi velint forte, Deum, humanae imaginationi providentem, res omnes eo disposuisse
modo, quo ipsas facillime imaginari possent; nec moram forsan iis injiciet, quod infinita
reperiantur, quae nostram imaginationem longe superant, et plurima, quae ipsam, propter
ejus imbecillitatem, confundunt. ...
[ad p. 39] [Appendix] Cur Deus omnes homines non ita creavit, ut solo
rationis ductu gubernarentur? quia ei non defuit materia ad omnia ex
summo nimirum ad infimum perfectionis gradum, creanda. Vel potius quia
ejus naturae leges ita amplae fuere, ut sufficerent ad omnia quae ab aliquo
infinito intellectu concipi possunt, producenda.
[Pars Secunda, De Natura, et Origine Mentis]
[p. 41] [Def. IV.] Per ideam adaequatam intelligo ideam, quae, quatenus in se sine
relatione ad objectum consideratur, omnes verae ideae proprietates, sive denominationes
intrinsecas habet. Zu Def. IV.: explicandum ergo erat, quid sit vera idea, nam p. 1. ax. 7. adhibita est solum convenientia cum ideato.
[p. 41] [Def. VI.] Per realitatem, et perfectionem Darüber: gradum realitatis idem intelligo.
[ad p. 41] [Def. VI.] Perfectio est gradus realitatis.
[p. 41] [Ax. I.] Hominis essentia non involvit necessariam existentiam, hoc est, ex
naturae ordine, tam fieri potest, ut hic, et ille homo existat, Darüber: aliquando quam ut non existat.
[p. 41 sq.] [Ax. III.] Modi cogitandi, ut amor, cupiditas, vel quicunque nomine
affectus animi insigniuntur, non dantur, nisi in eodem Individuo detur idea rei amatae,
desideratae, etc. At idea dari potest, quamvis nullus alius detur cogitandi modus. Am Rande zu Ax. III.: demonstrabile
[p. 42] [Prop. I. Dem.] ... Est igitur Cogitatio unum ex infinitis Dei attributis, quod
Dei aeternam, et infinitam essentiam exprimit, (vid. Defi. 6. p. 1.) sive Deus est res
cogitans. Q. E. D. Zu Prop. I. Dem.: eodem modo probabit et Deum timere, sperare. Si respondes esse modos cogitandi; dici potest forte et cogitationem esse alterius attributi modum.
[p. 42] [Prop. I. Schol.] ... Cum itaque, ad solam cogitationem attendendo, Ens
infinitum concipiamus, est necessario (per Defin. 4. et 6. p. 1.) Cogitatio unum ex
infinitis Dei attributis, ut volebamus. Zu Prop. I. Schol.: Hoc argumentum melius priore
[ad p. 43] [Prop. III.] Datur in Deo idea essentiae ejus, et eorum quae ex ea
sequuntur. (+ Ergo idea illa non est in ipsa essentia. Ergo est in Deo aliquid
quod ad ejus essentiam non pertinet. +)
[p. 45] [Prop. VI.] Cujuscunque attributi modi Deum, quatenus tantum sub illo
attributo, cujus modi sunt; et non, quatenus sub ullo alio consideratur, pro causa
habent. Zu Prop. VI.: Dubito, quia videtur aliquid praeterea requiri, ad modificandum aliquod attributum. Ratio eadem est cum illa quae facit ut non existant omnia, imo ut aliqua distincta
[p. 50] [Prop. X. Schol.] ... Nam meum intentum hic tantum fuit, causam reddere,
cur non dixerim, id ad essentiam alicujus rei pertinere, sine quo res nec esse, nec concipi
potest; nimirum, quia res singulares non possunt sine Deo esse, nec concipi; et tamen
Deus ad earum essentiam non pertinet; sed id necessario essentiam alicujus rei
constituere dixi, quo dato res ponitur, et quo sublato res tollitur: vel
id, sine quo res, et vice versa id, quod sine re nec esse, nec concipi
potest.
[p. 50] [Prop. XI. Dem.] Essentia hominis Über von L durchgestrichenem hominis: mentis humanae (per Coroll. praeced. Prop.) a certis Dei
attributorum modis constituitur; nempe (per Axioma 2. hujus) a modis cogitandi, quorum
omnium (per Axiom. 3. hujus) idea natura prior est, et, ea data, reliqui modi (quibus
scilicet idea natura prior est) in eodem debent esse individuo; (per Axiom. 4. hujus) Atque
adeo idea primum est, quod humanae Mentis esse constituit. ...
[p. 50 sq.] [Prop. XI. Coroll.] Hinc sequitur Mentem humanam partem esse infiniti
intellectus Dei; ac proinde cum dicimus, Mentem humanam hoc, vel illud percipere, nihil
aliud dicimus, quam quod Deus, non quatenus infinitus est, sed quatenus per naturam
humanae Mentis explicatur, sive quatenus humanae Mentis essentiam constituit, hanc, vel
illam habet ideam; et cum dicimus Deum hanc, vel illam ideam habere, non tantum,
quatenus naturam humanae Mentis constituit; sed quatenus simul cum Mente humana
alterius rei etiam habet ideam, tum dicimus Mentem humanam rem ex parte, sive
inadaequate percipere.
[p. 51] [Prop. XII.] Quicquid in objecto ideae, humanam Mentem constituentis,
contingit, id ab humana Mente debet percipi, sive ejus rei dabitur in Mente necessario
idea: Hoc est, si objectum ideae, humanam Mentem constituentis, sit corpus, nihil in eo
corpore poterit contingere, quod a Mente non percipiatur. Zu Prop. XII.: Ideae non agunt. Mens agit. Totus mundus revera est objectum cujusque mentis, totus mundus quodammodo a quavis mente percipitur. Mundus unus et tamen mentes diversae. Mens igitur fit non per ideam corporis, sed quia variis modis Deus mundum intuetur ut ego urbem.
[ad p. 51] [Prop. XII.] Quicquid in objecto ideae humanam mentem constituentis
contingit, id ab humana mente debet percipi, sive ejus rei dabitur in
mente nostra necessario idea, hoc est si objectum ideae humanam mentem
constituentis sit corpus, nihil in eo corpore potest contingere quod a mente
non percipiatur.
[p. 52] [Prop. XIII.] Objectum ideae, humanam Mentem constituentis, est Corpus,
sive certus Extensionis modus actu existens, et nihil aliud. Zu Prop. XIII.: Hinc sequitur mentem quamvis esse momentaneam saltem in eodem homine.
[p. 52] [Prop. XIII. Schol.] Ex his non tantum intelligimus, Mentem humanam
unitam esse Corpori; sed etiam, quid per Mentis, et Corporis unionem intelligendum sit.
Verum ipsam adaequate, sive distincte intelligere nemo poterit, nisi prius nostri Corporis
naturam adaequate cognoscat. Nam ea, quae hucusque ostendimus, admodum communia
sunt, nec magis ad homines, quam ad reliqua Individua pertinent, quae omnia, quamvis
diversis gradibus, animata tamen sunt. ...
[ad p. 52] [Prop. XIII. Schol.] Omnia quamvis diversis gradibus animata
sunt. p. 52.
[ad p. 53] [Prop. XIII. Schol.] Quo corpus aliquod reliquis aptius est ad
plura simul agendum et patiendum: eo etiam mens aptior est ad plura simul
percipiendum. Et quo magis corporis actiones ab ipso solo pendent, et quo
minus alia corpora cum eodem in agendo concurrunt; Eo ejus mens aptior
est ad distincte intelligendum.
[p. 55] [Ax. II.] Cum corpus motum alteri quiescenti, quod dimovere nequit, impingit,
reflectitur, ut moveri pergat, et angulus lineae motus reflectionis cum plano corporis
quiescentis, cui impegit, aequalis erit angulo, quem linea motus incidentiae cum eodem
plano efficit. Zu Ax. II.: Intelligendum lineam incidentiae et reflexionis esse in eodem plano perpendiculari ad planum reflectens.
[p. 56 sq.] [Lemma V.] Si partes, Individuum componentes, majores, minoresve
evadant, ea tamen proportione, ut omnes eandem, ut antea, ad invicem motus, Darüber: (et ad externa) et quietis
rationem servent, Darüber: et servatura sint retinebit itidem Individuum suam naturam, ut antea, absque ulla
formae mutatione. Zu Lemma V.: Quid item si motus omnes proportione augeantur?
[p. 57] [Lemma VI.] Si corpora quaedam, Individuum componentia, motum, quem
versus unam partem habent, aliam versus flectere cogantur; at ita, ut motus suos continuare
possint, atque invicem eadem, qua antea, ratione communicare; retinebit
itidem Individuum suam naturam, absque ulla formae mutatione.
[p. 57] [Lemma VII.] Retinet praeterea Individuum, sic compositum, suam naturam,
sive id secundum totum moveatur, sive quiescat, sive versus hanc, sive versus illam
partem moveatur, dummodo unaquaeque pars motum suum retineat, eumque, uti
antea, reliquis communicet.
[ad p. 57] [Lemma VII.] Si individui partes mutentur servatis figuris et
motibus imo et si motus et magnitudo et materia mutetur servata proportione
priore manebit idem individuum. (+ Servanda et eadem ratio ad externa. +)
[p. 57 sq.] [Lemma VII. Schol.] His itaque videmus, qua ratione Individuum
compositum possit multis modis affici, ejus nihilominus natura servata.
Atque hucusque Individuum concepimus, quod non, nisi ex corporibus, quae solo
motu, et quiete, celeritate, et tarditate inter se distinguuntur, hoc est, quod ex corporibus
simplicissimis componitur. Quod si jam aliud concipiamus, ex pluribus diversae naturae
Individuis compositum, idem pluribus aliis modis posse affici, reperiemus, ipsius nihilominus
natura servata. Nam quandoquidem ejus unaquaeque pars ex pluribus corporibus
est composita; poterit ergo (per Lem. praeced.) unaquaeque pars, absque ulla ipsius
naturae mutatione jam tardius, jam celerius moveri, et consequenter motus suos citius, vel
tardius reliquis communicare. Quod si praeterea tertium Individuorum genus, ex his
secundis compositum, concipiamus, idem multis aliis modis affici posse, Über posse ... mutatione: si servetur eadem proportio. Sed hoc non fit, vel certe raro. reperiemus,
absque ulla ejus formae mutatione. ...
[p. 59] [Prop. XV. Dem.] Idea, quae esse formale humanae Mentis constituit, est
idea corporis, (per Prop. 13. hujus) quod (per Post. 1.) ex plurimis valde compositis
Individuis componitur. At cujuscunque Individui, corpus componentis, datur necessario
(per Coroll. Prop. 8. hujus) in Deo idea; ergo (per Prop. 7. hujus) idea Corporis humanis
ex plurimis hisce partium componentium ideis est composita. Q. E. D. Zu Prop. XV. Dem.: Ergo et mens humana est aggregatum plurium mentium.
[p. 60] [Prop. XVI. Coroll. I.] Hinc sequitur primo Mentem humanam plurimorum Darüber: imo omnium
corporum naturam una cum sui corporis natura percipere.
[p. 62] [Prop. XVII. Schol.] ... Porro, ut verba usitata retineamus, Corporis humani
affectiones, quarum ideae Corpora externa, velut nobis praesentia repraesentant, rerum
imagines vocabimus, tametsi rerum figuras non referunt. Et cum Mens hac ratione
contemplatur corpora, eandem imaginari dicemus. ...
[p. 62 sq.] [Prop. XVIII. Schol.] Hinc clare intelligimus, quid sit Memoria. Est
enim nihil aliud, quam quaedam concatenatio idearum, naturam rerum, quae extra Corpus
humanum sunt, involventium, quae in Mente fit secundum ordinem, et concatenationem
affectionum Corporis humani. ...
[ad p. 62 sq.] [Prop. XVIII. Schol.] Memoria est concatenatio idearum
naturam rerum quae extra corpus humanum sunt, involventium, quae in
mente fit secundum ordinem et concatenationem affectionum corporis
humani (+ hinc quae simul sensimus, eorum unius imagine recurrente, et
alterius imaginamur +).
[ad p. 63] [Prop. XIX.] Mens non cognoscit corpus suum, nec existere scit,
nisi per ideas affectionum ejus.
[p. 64] [Prop. XX.] Mentis humanae datur etiam in Deo idea, sive cognitio, quae in
Deo eodem modo sequitur, et ad Deum eodem modo refertur, ac idea sive cognitio
Corporis humani. Zu Prop. XX.: Ergo datur idea ideae. Hinc sequeretur rem ire in infinitum, si quidem mens humana est idea.
[p. 65] [Prop. XXI. Schol.] Haec Propositio longe clarius intelligitur ex dictis in
Schol. Prop. 7. hujus; ibi enim ostendimus Corporis ideam, et Corpus, hoc est (per Prop.
13. hujus) Mentem, et Corpus unum, et idem esse Individuum, quod jam sub Cogitationis,
jam sub Extensionis attributo Über attributo ... eademque und am Rande: Ergo revera non differunt mens et corpus, non magis quam urbs diversimode inspecta a se ipsa, sequitur et extensionem a cogitatione revera non differre, ἄτοπα. concipitur; quare Mentis idea, et ipsa Mens una,
eademque est res, quae sub uno, eodemque attributo, nempe Cogitationis, concipitur.
Mentis, inquam, idea, et ipsa Mens in Deo eadem necessitate ex eadem cogitandi potentia
sequuntur dari. Nam revera idea Mentis, hoc est, idea ideae nihil aliud est, quam forma
ideae, quatenus haec, ut modus cogitandi, absque relatione ad objectum consideratur;
simulac enim quis aliquid scit, eo ipso scit, se id scire, et simul scit, se
scire, quod scit, et sic in infinitum. Am Rande zur Unterstreichung: distilletur Sed de his postea. Zu Prop. XXI. Schol.: Hinc sequitur ad intelligendam ideam corporis seu mentem non opus esse alia idea.
[p. 66] [Prop. XXIII.] Mens se ipsam non cognoscit, nisi quatenus Corporis affectionum
ideas percipit. Zu Prop. XXIII.: Si mens seipsam percipit, quomodocunque sequitur nullam dari in Deo ideam mentis aliam ab ipsa mente, nam seipsam percipit, quatenus Deum mentem percipientem exprimit.
[ad p. 66] [Prop. XXIII.] Mens seipsam non cognoscit, nisi quatenus corporis
affectionum ideas percipit.
[p. 66] [Prop. XXIII. Dem.] Mentis idea, sive cognitio (per Prop. 20. hujus) in Deo
eodem modo sequitur, et ad Deum eodem modo refertur, ac corporis idea, sive cognitio.
At quoniam (per Prop. 19. hujus) Mens humana ipsum humanum Corpus non
cognoscit, hoc est, (per Coroll. Prop. 11. hujus) quoniam cognitio Corporis
humani ad Deum non refertur, quatenus humanae Mentis naturam constituit; Am
Rande zu Prop. XXXIII.: Imo uti Deus vel mens corpus cognoscit per corporis affectionum ideas, ita mentem cognoscit per mentis affectionum ideas. ergo nec cognitio Mentis ad Deum refertur, quatenus essentiam Mentis
humanae constituit; atque adeo (per idem Coroll. Prop. 11. hujus) Mens humana eatenus
se ipsam non cognoscit. ...
[p. 66 sq.] [Prop. XXIV. Dem.] Partes, Corpus humanum componentes, ad essentiam
ipsius Corporis non pertinent, nisi quatenus motus suos certa quadam ratione
invicem communicant; Am Rande zur Unterstreichung: bene (vide Defin. post Coroll. Lemmat. 3.) et non quatenus, ut
Individua, absque relatione ad humanum Corpus considerari possunt. Sunt enim partes
humani Corporis (per Post. 1.) valde composita Individua, quorum partes (per Lem. 4.) a
Corpore humano, servata omnino ejusdem natura, et forma, segregari Darüber: hoc nihil ad rem possunt,
motusque suos (vide Axiom. 2. post Lem. 3.) Am Rande gestrichen: hinc sequitur nullius individui dari ideam adaequatam aliis corporibus alia ratione communicare;
adeoque (per Prop. 3. hujus) cujuscunque partis idea, sive cognitio in Deo erit, et quidem,
(per Prop. 9. hujus) quatenus affectus consideratur alia idea rei singularis, quae res
singularis ipsa parte, ordine naturae, prior est (per Prop. 7. hujus). ...
[p. 69] [Prop. XXVIII. Dem.] ... Sunt ergo hae affectionum ideae, quatenus ad
solam humanam Mentem referuntur, veluti consequentiae Darüber: conclusiones absque praemissis, hoc est,
(ut per se notum) ideae confusae. Q. E. D.
[ad p. 69] [Prop. XXVIII. Dem.] Cognitio conclusionis absque praemissis est
confusa.
[ad p. 67] [Prop. XXIV. Dem.] Inadaequata in nobis idea est cum Deus
illam ideam habet non tantum quatenus naturam mentis humanae constituit,
sed et quatenus simul cum mente humana etiam alterius rei habet ideam. p. 2.
prop. 11. [coroll.]
[ad p. 72 sq.] [Prop. XXXV. et Schol.] Falsitas consistit in privatione
cognitionis quam ideae inadaequatae involvunt, ex. g. falluntur homines
cum se putant agere sine ratione, quia rationes determinantes non percipiunt.
Ita cum erramus solem credentes 200 circiter pedes a nobis distare, aut
parvum esse, non imaginando erramus, sed quia veram ejus distantiam, et
hujus imaginationis causam ignoramus.
[p. 74] [Prop. XXXVIII.] Illa, quae omnibus communia, quaeque aeque in parte, ac
in toto sunt, non possunt concipi, nisi adaequate. Am Rande: distilletur
[ad p. 74] [Prop. XXXVII.] Id quod omnibus commune, et aeque in parte et
in toto est, nullius rei singularis essentiam constituere potest.
[ad p. 74] [Prop. XXXVIII.] Communia et quae aeque in parte et in toto
sunt, non nisi adaequate concipiuntur.
[ad p. 75 sq.] [Prop. XXXIX. Coroll.] Mens eo aptior ad plura adaequate
percipienda, quo plura habet cum aliis corporibus communia.
[p. 76] [Prop. XL. Schol.] His causam notionum, quae Communes vocantur, quaeque
ratiocinii nostri fundamenta sunt, explicui. Sed aliae quorundam axiomatum, sive
notionum causae dantur, quas hac nostra methodo explicare e re foret; ex iis namque
constaret, quaenam notiones prae reliquis utiliores, quaenam vero vix
ullius usus essent. ...
[ad p. 76] [Prop. XL. et Schol.] Ideae quae sequuntur ex ideis adaequatis
sunt adaequatae. Haec sunt fundamenta notionum communium, aliae aliis
utiliores notiones secunda sunt axiomata.
[ad p. 62] [Prop. XVII. Schol.] Imago (pag. 62) est corporis humani affectio
cujus idea corpus externum velut nobis praesens repraesentat (+ ob similitudinem
impressionum seu motuum in nobis, qui fiunt ipso praesente +).
[ad p. 77] [Prop. XL. Schol.] Mens humana (pag. 77) tot corpora distincte
simul imaginari potest quot in ipsius corpore imagines simul possunt formari.
Sed cum imagines eae confunduntur, mens corpora confuse imaginabitur,
et sub uno attributo, Ens, Res, comprehendet (+ quod nominare non
possumus per aliam notam, nominamus rem +). Cum discrimina notari non
possunt, ut tot imaginum ex variis hominibus, oritur confusa imago, humanae
naturae. (+ Videtur dari imago generis etiam cum unum solum individuum
cognovimus. +)
[p. 78] [Prop. XL. Schol. II.] Ex omnibus supra dictis clare apparet, nos multa
percipere, et notiones universales formare Io. ex singularibus, nobis per sensus mutilate,
confuse, et sine ordine ad intellectum repraesentatis: (Vide Coroll. Prop. 29. hujus) et
ideo tales perceptiones cognitionem ab experientia vaga vocare consuevi. IIo. Ex signis,
ex. gr. ex eo, quod auditis, aut lectis quibusdam verbis rerum recordemur, et earum
quasdam ideas formemus similes iis, per quas res imaginamur. (Vide Schol. Prop. 18.
hujus) Utrumque hunc res contemplandi modum cognitionem primi generis, opinionem,
vel imaginationem in posterum vocabo. IIIo. Denique ex eo, quod notiones communes,
rerumque proprietatum ideas adaequatas habemus; (Vide Coroll. Prop. 38. et 39.
cum ejus Coroll. et Prop. 40. hujus) atque hunc rationem, et secundi generis cognitionem
vocabo. Praeter haec duo cognitionis genera datur, ut in sequentibus ostendam,
aliud tertium, quod scientiam intuitivam Am Rande: add. pag. 364 vocabimus. Atque hoc cognoscendi
genus procedit ab adaequata idea essentiae formalis quorundam Dei attributorum ad
adaequatam cognitionem essentiae rerum. Haec omnia unius rei exemplo explicabo.
Dantur ex. gr. tres numeri, ad quartum obtinendum, qui sit ad tertium, ut secundus ad
primum. Non dubitant mercatores secundum in tertium ducere, et productum per primum
dividere; quia scilicet ea, quae a magistro absque ulla demonstratione audiverunt, nondum
tradiderunt oblivioni, vel quia id saepe in numeris simplicissimis experti sunt, vel ex
vi Demonstrationis Prop. 19. lib. 7. Euclid. nempe ex communi proprietate proportionalium.
At in numeris simplicissimis nihil horum opus est. Ex. gr. datis numeris 1. 2. 3.
nemo non videt, quartum numerum proportionalem esse 6. atque hoc multo clarius, quia
ex ipsa ratione, quam primum ad secundum habere uno intuitu videmus, ipsum quartum
concludimus. Zu Prop. XL. Schol. II.: Intuitiva est tantum brevior demonstratio, sed non a priore genere diversa: si hoc exemplum spectamus.
[ad p. 78] [Prop. XL. Schol. II.] Tres cognitiones. Cognitio primi
generis, seu per experientiam vagam, cum ratio non apparet; secundi
generis ex eo quod notiones communes rerumque proprietatum ideas adaequatas
habemus. Tertii generis quam cognitionem intuitivam voco
procedit ab adaequata idea essentiae formalis, quorundam in Deo attributorum
ad adaequatam cognitionem essentiae rerum. Ecce omnes tres species in
uno exemplo: quartum proportionalem invenimus multiplicando duo invicem,
et factum dividendo per primum. Hoc mercatores sciunt ab experientia
vel magistro; geometrae ex demonstratione seu communi proprietate proportionalium.
Sed in numeris simplicissimis intuitu id patet, ut 1. 2. 3.
quartus est sex. Quod clarius patet intuitu, quam ex generali demonstratione.
[p. 79] [Prop. XLIII. Dem.] Idea vera in nobis est illa, quae in Deo, quatenus per
naturam Mentis humanae explicatur, est adaequata. (per Coroll. Prop. 11. hujus) ...
[ad p. 79 sq.] [Prop. XLIII. et Dem.] Qui veram (adaequatam) ideam habet
scit se eam habere nec potest de veritate dubitare, seu nullum est principium
judicandi melius quam ipsa clara et distincta idea.
[ad p. 82] [Prop. XLIV. Coroll. II. et Dem.] De natura rationis est, res
contemplari sub specie aeternitatis, non relatas ad certum tempus, seu considerare
ut necessarias, non ut contingentes.
[ad p. 83] [Prop. XLV. et Dem., Prop. XLVI. Dem.] cujuscunque rei singularis
idea involvit Dei infinitam et aeternam essentiam (quia res non possunt
sine causa sua id est Deo concipi) et eam quidem adaequate, quia est in toto
simul et in partibus. (+ Est idea ipsa essentiae seu realitatis. +)
[p. 84] [Prop. XLVII. Schol.] ... Quod autem homines non aeque claram Dei, ac
notionum communium habeant cognitionem, inde fit, quod Deum imaginari nequeant, ut
corpora, et quod nomen Deus junxerunt imaginibus rerum, quas videre solent, quod
homines vix vitare possunt, quia continuo a corporibus externis afficiuntur. Et profecto
plerique errores in hoc solo consistunt, quod scilicet nomina rebus non
recte applicamus. ...
[ad p. 84] [Prop. XLVII. Schol.] Plerique errores in hoc solo consistunt,
quod nomina rebus non recte applicamus. Sic cum homines in calculo
errant, alios numeros in mente, alios in charta habent (pag. 84).
[ad p. 85] [Prop. XLVIII. Schol.] Per Voluntatem intelligo affirmandi et
negandi facultatem non autem cupiditatem.
[ad p. 86] [Prop. XLIX. et Dem.] In mente nulla datur affirmatio et negatio
seu volitio praeter illam quam idea quatenus idea est involvit (+ nam trianguli
idea involvit affirmationem quod duo ejus anguli duobus rectis aequales +).
Per ideas enim intelligimus actum mentis, non picturam mutam ut
quae est in fundo oculi, aut si placet cerebro.
[ad p. 87sqq.] [Prop. XLIX. Schol.] Hinc falsum est errorem oriri, quia
voluntas latior intellectu, quia voluntas ab intellectu hoc modo non differt.
Homo non dubitat, ob simplicem negationem causae quae ipsum dubitare
faceret, si cognita esset: sed non ideo est revera certus. Nam certitudo est
aliquid positivum, non sola privatio dubitationis. Voluntas latius se extendit
quam intellectus, si per intellectum intelligimus distinctam conceptionem;
sed non ideo se extendit latius quam perceptio seu concipiendi facultas.
Judicium suspendere idem est quod videre se rem non accurate percipere.
Quando aliquid percipimus, simul id cogitamus existere, nisi simul aliquid
aliud percipiamus, quod existentiam ejus tollit. Hinc in somnis de veritate
eorum quae somniamus non dubitamus, nisi quid superveniat, ut cum somniamus
nos somniare.
[Pars Tertia, De Origine et Natura Affectuum]
[p. 93] Plerique, qui de Affectibus, et hominum vivendi ratione scripserunt, videntur,
non de rebus naturalibus, quae communes naturae leges sequuntur; sed de rebus, quae
extra naturam sunt, agere. Imo hominem in natura, veluti imperium in imperio,
concipere videntur. Nam hominem naturae ordinem magis perturbare, quam
sequi, ipsumque in suas actiones absolutam habere potentiam, nec aliunde, quam a se
ipso determinari, credunt. ...
[ad p. 95] [Def. I.] Causa adaequata est, cujus effectus potest clare et
distincte per eandem percipi. Inadaequata seu partialis cujus effectus
per ipsam solam intelligi nequit.
[p. 95] [Def. II.] II. Nos tum agere dico, cum aliquid in nobis, aut extra nos fit,
cujus adaequata sumus causa, hoc est (per Defin. praeced.) cum ex nostra natura aliquid
in nobis, aut extra nos sequitur, quod per eandem solam potest clare, et distincte
intelligi. At contra nos pati dico, cum in nobis aliquid fit, vel ex nostra natura aliquid
sequitur, cujus nos non, nisi partialis, sumus causa.
[ad p. 95] [Def. II.] Agere dicimur cum aliquid in nobis vel extra nos fit,
cujus adaequata sumus causa. Pati, cum aliquid in nobis fit, cujus solum
partialis sumus causa.
[p. 95] [Def. III.] III. Per Affectum Am Rande: affectus intelligi«tur» etiam cum de corpore non cogitamus. intelligo Corporis affectiones, quibus ipsius
Corporis agendi potentia augetur, vel minuitur, juvatur, vel coercetur, et simul harum
affectionum ideas.
[ad p. 95] [Def. III.] Affectus est affectio corporis qua agendi potentia
augetur vel minuitur, juvatur [vel] impeditur, conjuncta cum hujus affectionis
idea. (+ Unde affectus modo passio, modo actio est. +)
[ad p. 96] [Prop. I.] Mens quatenus adaequatas habet ideas agit, quatenus
inadaequatas, patitur.
[ad p. 97] [Prop. II.] Nec corpus determinat Mentem ad cogitandum, nec
mens corpus ad motum vel quietem (+ nam series idearum distincta a serie
corporum, et tantum sibi mutuo respondent +).
[p. 98 sq.] [Prop. II. Schol.] ... At dicent ex solis legibus naturae, quatenus corporea
tantum consideratur, fieri non posse, ut causae aedificiorum, picturarum, rerumque hujusmodi,
quae sola humana arte fiunt, possint deduci, nec Corpus humanum, nisi a
Mente determinaretur, ducereturque pote esset ad templum aliquod
aedificandum. Verum ego jam ostendi, ipsos nescire, quid Corpus possit, quidve ex
sola ipsius naturae contemplatione possit deduci, ipsosque plurima experiri ex solis
naturae legibus fieri, quae nunquam credidissent posse fieri, nisi ex Mentis directione, ut
sunt ea, quae somnambuli in somnis agunt, quaeque ipsi, dum vigilant, admirantur. ...
[ad p. 99] [Prop. II. Schol.] Leviter volumus quorum appetitus facile
contrahi potest memoria alterius rei (pag. 99).
[ad p. 103 sq.] [Prop. IX. Schol.] Conatus conservationis ad Mentem magis
relatus est Voluntas, ad corpus simul relatus est appetitus. At Cupiditas
est appetitus quatenus cum ejusdem conscientia consideratur.
[p. 104] [Prop. IX. Schol.] ... Constat itaque ex his omnibus, nihil nos conari, velle,
appetere, neque cupere, quia id bonum esse judicamus; sed contra nos propterea, aliquid
bonum esse, judicare, quia id conamur, volumus, appetimus, atque cupimus. Zu Prop. IX. Schol.: Imo videntur ambo simul fieri, ob prop. I. hujus.
[ad p. 104] [Prop. IX. Schol.] Hinc non conamur, volumus, appetimus, quia
bonum judicamus, sed contra bonum judicamus quia conamur. (+ Imo videtur
neutrum alterius esse causa, sed se comitari, ut cogitatio et motus. +)
[ad p. 104] [Prop. XI.] Quicquid corporis potentiam auget aut minuit, etiam
mentis potentiam auget vel minuit.
[ad p. 105] [Prop. XI. Schol.] Laetitia est passio qua mens ad majorem
perfectionem transit. Tristitia qua ad minorem. Laetitia (tristitia) ad mentem
et corpus simul relata est vel titillatio (dolor) quando una pars per
alias affecta est, vel hilaritas (melancholia) cum omnes pariter sunt
affectae.
[p. 106] [Prop. XII.] Mens, quantum potest, ea imaginari conatur, Darüber: quomodo mens conatur? quae Corporis
agendi potentiam augent, vel juvant.
[ad p. 106 sq.] [Prop. XII., Prop. XIII. Schol.] Mens quantum potest ea imaginari
conatur, quae corporis agendi potentiam juvant; alia aversatur. Hinc
oriuntur amor (odium) seu laetitia (tristitia), concomitante idea causae
externae.
[p. 106] [Prop. XII. Dem.] Quamdiu humanum Corpus affectum est modo, qui
naturam corporis alicujus externi involvit, tamdiu Mens humana idem corpus, ut praesens,
contemplabitur, (per Prop. 17. p. 2.) et consequenter (per Prop. 7. p. 2.) quamdiu
Mens humana aliquod externum corpus, ut praesens, contemplatur, hoc est, (per ejusdem
Prop. Schol.) Am Rande: Scholia non debent citari in demonstrationibus. imaginatur, tamdiu humanum Corpus affectum est modo, qui naturam
ejusdem corporis externi involvit; atque adeo, quamdiu Mens ea imaginatur, quae corporis
nostri agendi potentiam augent, vel juvant, tamdiu Corpus affectum est modis, qui
ejusdem agendi potentiam augent, vel juvant; (vid. Post. I. hujus) et consequenter (per
Prop. 11. hujus) tamdiu Mentis cogitandi potentia augetur, vel juvatur; ac proinde (per
Prop. 6. vel 9. hujus) Mens, quantum potest, eadem imaginari conatur. Q.E.D.
[p. 106] [Prop. XIII. Dem.] Quamdiu Mens quicquam tale imaginatur, tamdiu Mentis,
et Corporis potentia minuitur, vel coercetur, (ut in praeced. Prop. demonstravimus) Zu
demonstravimus: rigorose agendo propositiones citandae in demonstrando, non demonstrationes. et nihilominus id tamdiu imaginabitur, donec Mens aliud imaginetur, quod
hujus praesentem existentiam secludat, (per Prop. 17. p. 2.) hoc est (ut modo ostendimus)
Mentis, et Corporis potentia tamdiu minuitur, vel coercetur, donec Mens aliud imaginetur,
quod hujus existentiam secludit, quodque adeo Mens, (per Prop. 9. hujus) quantum
potest, imaginari, vel recordari conabitur. Q.E.D.
[ad p. 107] [Prop. XIV., XV.] Si quis duobus affectibus simul commotus
fuerit, alter alterum recurrere faciet. Itaque res quaevis per accidens potest
esse causa laetitiae, tristitiae, cupiditatis. Hinc fit ut per accidens aliquando
res oderimus vel amemus.
[ad p. 109] [Prop. XVII. Schol.] Animi fluctuatio est inter contrarios
affectus.
[p. 111] [Prop. XVIII. Schol. II.] ... Gaudium deinde est Laetitia, orta ex imagine
rei praeteritae, de cujus eventu dubitamus. Davor: non Conscientiae denique morsus est tristitia,
opposita gaudio.
[ad p. 111] [Prop. XVIII. Schol. II.] Spes (Metus) est inconstans laetitia
(tristitia) orta ex imagine rei futurae vel rei praeteritae de cujus eventu
dubitamus. Sublata dubitatione fit:
Securitas (desperatio) seu laetitia (tristitia) orta ex imagine rei quam
metuimus (speravimus).
Gaudium (conscientiae morsus) est laetitia (tristitia) orta ex imagine rei
praeteritae de cujus eventu non dubitamus. Darunter: distilletur
[ad p. 111-114] [Prop. XIX. et Dem. et Prop. XX.-XXIII.] Cogitatio conservationis,
laetitiaeque rei quam amamus, laetari facit. Contra in contrariis,
odio, destructione, tristitia.
[ad p. 114] [Prop. XXIV. Schol.] Invidia est odium quatenus homo ita
dispositus intelligitur ut alterius malo gaudeat, bono tristetur.
[ad p. 116 sq.] [Prop. XXVII. et Schol. I. Coroll. I., Schol. II.] Si rem nobis
similem affectu aliquo affici percipiamus, simili affectu afficimur. Haec
affectuum imitatio quando ad tristitiam refertur est Commiseratio,
quando ad cupiditatem, aemulatio. Porro hinc rem quam similem nobis,
juvare conamur et quod eam tristitia afficit, odimus. Benevolentia est
cupiditas juvandi ex commiseratione orta.
[ad p. 121] [Prop. XXXII. Schol.] Misericordia et odium pugnant.
[ad p. 115 sq.] [Prop. XXV. et Prop. XXVI. Schol.] De nobis et re amata id
omne conamur affirmare Am Rande: Facile credimus quae speramus, difficulter quae metuimus. (credere propensi sumus) quod laetitiam afficit;
negare quod tristitiam, contra de eo quod odimus. Hinc Superbia est
laetitia ex eo orta quod homo de se plus justo sentit. Existimatio et
Despectus cum de alio quod amat vel odit.
[ad p. 118] [Prop. XXIX. Schol.] Omnes homines Ambitionem quandam
habent id est agere quod alii cum laetitia aspiciunt; omittere quod secus. Alii
id est quos non odimus.
[ad p. 119] [Prop. XXX. Schol.] Gloria (pudor) est laetitia (tristitia) ex
eo quod quis aliis placere gratus esse laetitia eos afficere (displicere ingratus
esse, tristitia eos afficere) credit.
Similis in alio affectus auget nostrum (quia ut supra, etiam cum in nobis non
est, facit esse).
[ad p. 120] [Prop. XXXI. Schol.] Ambitio conatus efficiendi ut alii ament,
odio habeant, quae nos. Hinc dum omnes ab omnibus amari seu laudari
volunt invicem sibi odio sunt.
[ad p. 121] [Prop. XXXII. Schol.] Miseremur eorum quibus male est, et
invidemus iis quibus bene est. (+ Atque ita ubique doloris materiam
invenimus. +)
Pueri ex hoc solo rident vel flent, quod alios id facere vident, quia corpus
eorum nondum stabile, sed adhuc velut in aequilibrio est.
[ad p. 121] [Prop. XXXII.] Conamur efficere ne quis aliqua re solus patiatur,
quia eo ipso dum ab eo expetitur qui nobis similis est, et a nobis expetitur.
[p. 121] [Prop. XXXIII.] Cum rem nobis similem amamus, conamur, quantum possumus,
efficere, ut nos contra amet. Zu Prop. XXXIII.: Ratio quia conamur ipsi benefacere, id est efficere ut amemur. Sed hoc aliter adhuc probari potest, imo debet, potest enim quis beneficere velle, etsi non quaerat et cogitet se redamari.
[ad p. 123] [Prop. XXXV. Schol.] Zelotypia est odium rei amatae cum
invidia junctum; quia conamur ab eo quod amamus amari, et magis autem
amamur si soli. Augetur dolor quia imaginem rei amatae jungere cogimur,
cum imagine ejus quem odimus et cui invidemus. Si foemina se alteri
prostituit cogimur eam jungere cum eo quod in altero quem odimus, pudendum
est.
[ad p. 123 sq.] [Prop. XXXVI.] Omnes circumstantiae cum quibus delectationem
percepimus quodammodo gratae postea sunt. Et si postea iterum
eadem re delectemur, easdem circumstantias requirimus.
[ad p. 124] [Prop. XXXVI. Schol.] Desiderium est tristitia ex absentia
amati.
[ad p. 125] [Prop. XXXVIII. Dem.] Majus est odium quod nascitur ex amore
extincto (et contra). Nam plures affectus coercendi quam si nunquam amasset,
non tantum enim tristitia oritur ex eo quod omne odium ex tristitia est,
sed et ex cessante amore, nam coercendus est amor et voluntas benefaciendi.
Itaque tristitia oritur non tantum ex causa odii, sed et ex causa cessantis
amoris.
[ad p. 126 sq.] [Prop. XXXIX. Schol.] Timor est affectus quo homo disponitur
ut id quod vult nolit, vel id quod non vult velit, scilicet ad malum
futurum minore vitandum. (+ distilletur Deberet esse tale aliquid respondens spei
eodem modo ut timor metui. +) Timor ergo est metus quatenus homo
disponitur ad malum futurum minore vitandum. Si malum illud sit pudor,
tunc timor appellatur verecundia. Si cupiditas malum futurum vitandi
coercetur timore alterius mali, ut quid potius velis, nescias, et utrumque
malum sit ex maximis, metus vocatur consternatio.
[ad p. 127] [Prop. XL.] Odimus eum quem nos odisse credimus.
[ad p. 128] [Prop. XL. Schol.] Ira est conatus malum inferendi ei quem
odimus.
Vindicta est conatus malum referendi ei a quo laesi sumus.
[ad p. 127 sq.] [Prop. XL. et XLI.] Qui nos sine causa odit, hunc magis
odimus, quemadmodum magis amamus eum qui nos sine causa amat, quia
solum amamus (vel odimus) ob laetitiam (tristitiam) qua nos amando (odio
habendo) afficit, quia causam in ipso solum esse concipimus.
[ad p. 129] [Prop. XLII.] Ingratitudo ejus cui beneficimus tristitiam parit.
[ad p. 129] [Prop. XLIII.] Odium reciproco odio augetur, amore deleri
potest.
[p. 131] [Prop. XLVI. Dem.] Hujus rei demonstratio patet ex Propositione 16. hujus
Partis. Zu Prop. XLVI. Dem.: est ergo corollarium tantum ejus
[ad p. 131] [Prop. XLVI.] Si quis ab aliquo cujusdam ordinis sive nationis a
sua diversae laetitia vel tristitia affectus fuerit, comitante [idea] amoris, is
propensus erit ad alios ejusdem nationis vel classis amandos vel odio habendos.
[ad p. 131 sq.] [Prop. XLVII. et Schol.] Laetitia ex destructione exosi non
sine tristitia est (+ quia in triste saltem aliquid nobis simile seu humanitatem
amavimus +). Praeterea vindicta seu destructio hostis non tollunt memoriam
pristinorum malorum, sed potius refutant. Sed tamen hujus recordatione et
laetitia repetitur seu memoria liberationis a malo hujus malorum rei « - - - »
[ad p. 133] [Prop. XLIX. et Dem.] Major amor atque odium erga rem quam
ut liberam cogitamus, quam erga necessariam; quia in re quae non sponte
vel non sola et per se agit, dividitur amoris atque odii causa in plures.
[ad p. 133 sq.] [Prop. L. Schol.] Omina bona malave vocamus, quae per
accidens boni malive causa sunt (+ inprimis si quandam habent similitudinem
naturae, et notae memorialis instar, ut bubo animal triste; impingere in
limen, dum domo exis. Huc pertinet oneirocritica +), hinc ortae superstitiones.
Ex definitione horum affectuum patet, non dari spem sine metu, nec metum
sine spe.
[ad p. 134 sq.] [Prop. LI. Schol.] Timidum voco qui malum timet quod
ego contemno, at si insuper hoc addam quod ejus cupiditas timore mali
coercetur quod me continere nequit, pusillanimem appellabo.
Intrepidum, qui malum contemnit quod ego metuo et si insuper cogitem
quod audet quae ego timeo, id est quod ejus cupiditas bene aut male faciendi
his quos amat aut odit, non coercetur timore mali quo ego contineri soleo,
Audacem vocabo. Cum ergo saepe ex imaginariis judicemus et causae
nostri boni malive simus, patet quid sit Acquiescentia et poenitentia.
Acquiescentia est laetitia comitante idea sui tanquam causa. Poenitentia
vero hujusmodi tristitia est. Et hi affectus vehementiores sunt, quia
homines se liberos credunt.
[ad p. 135-137] [Prop. LII. et Dem., Schol.] Si quod objectum aliquid singulare
habet, in eo contemplando diutius moramur. Si vero nihil in eo nisi
commune, et quod antea simul cum aliis vidimus, non diu in eo haeremus:
Mentis affectio haec seu rei singularis imaginatio quatenus sola in mente
versatur vocatur Admiratio.
Consternatio est admiratio mali quae hominem ita suspensum tenet, ut de
aliis cogitare non valeat, quibus id vitari possit.
Admiratio excellentiae alienae supra nos, est Veneratio. Malitiae horror.
Veneratio et horror amorem et odium augent, possunt et aliis affectibus
jungi.
Contemtus plerumque ex eo oritur quod in re aliquid expectaremus, quia
cum aliis quas solemus admirari vel aestimare, aliquid simile habebat. Sed
ubi re cominus inspecta, nihil tale in ea deprehendimus, eam contemnimus.
Devotio ex veneratione rei quam amamus vel unde speramus.
Irrisio ex contemtu rei quam odimus aut metuimus.
Ut veneratio ex admiratione virtutis, Darüber: prudentiae ita dedignatio ex contemtu stultitiae.
[ad p. 138] [Prop. LIV.] Ea tantum imaginari conamur, quae nostram potentiam
ponunt (+ nam quo nos distinctius contemplamur, eo ad majorem perfectionem
transimus +). Hinc laudes placent, vituperia displicent.
[ad p. 138 sq.] [Prop. LV. Schol.] Humilitas est tristitia comitante idea
nostrae imbecillitatis. Laetitia ex contemplatione nostri philautia seu acquiescentia.
Hinc unusquisque sua facta narrare et se ostentare gestit.
(+ Si quis sua non ostentet, alterum sequitur vel humilem esse, vel stupidum
aut in aliis defixum, vel praesentium contemtorem. +) Homines sunt natura
invidi (+ qui eo magis se admirantur, quo magis bona sua singularia et sibi
propria putant +). Accedit educatio. Solent enim liberi honoris stimulis
excitari.
[ad p. 139 sq.] [Prop. LV. Dem. et Schol.] Dissimili non invidemus (+ quia
non nisi in nostra specie singulares esse quaerimus +), quia ea tantum
expetimus quae ex nostra natura sequuntur. Hinc arboribus altitudinem,
leonibus fortitudinem non invidemus (+ nec mortuis invidemus alia ex causa,
quia nostras virtutes non obumbrant, alioqui et ipsis invidemus +).
[ad p. 141] [Prop. LVI. Schol.] Ebriositas, Libido, etc. sunt immoderatae
cupiditates potandi, rei veneriae, etc. Temperantia vero et castitas non sunt
affectus his oppositi, sed indicant potentiam animi, quae hos affectus
moderatur.
[ad p. 142] [Prop. LVII. Dem.] Omnes affectus reducuntur ad Cupiditatem
(+ Fugam +) laetitiam et tristitiam.
[p. 143] [Prop. LVII. Schol.] Hinc sequitur affectus animalium, quae irrationalia
dicuntur, (bruta enim sentire nequaquam dubitare possumus, postquam
Mentis novimus originem) ab affectibus hominum tantum differre, quantum eorum
natura a natura humana differt. ...
[ad p. 143] [Prop. LVIII. et Dem.] Praeter Laetitiam et cupiditatem passiones,
dantur et Laetitia et cupiditas actiones. Nam mens quatenus agit ideas
habet adaequatas, et eatenus suam potentiam distincte concipit. Id est laetatur.
[ad p. 144 sq.] [Prop. LIX. Schol.] Fortitudo est status animi quatenus in
eo sunt affectus in quibus Mens agit seu potentiam suam libere exercet. Et
hanc distinguo in Animositatem et Generositatem. Animositas est cupiditas
conservandi sese ex dictamine rationis. Generositas est cupiditas
juvandi alios, sibique amicitia jungendi ex eodem dictamine rationis. Temperantia,
Sobrietas, Praesentia animi, sunt species animositatis, Modestia,
Clementia generositatis. (+ Fastidium cum ratio odii est ipsa finitio. +)
[p. 145] [Prop. LIX. Schol.] ... Caeterum Corporis affectiones externas, quae in
affectibus observantur, ut sunt tremor, livor, singultus, risus etc. neglexi, quia ad solum
Corpus absque ulla ad Mentem relatione referuntur. ...
[p. 146] [Affectuum Def. I.] Cupiditas est ipsa hominis essentia, quatenus ex data
quacunque ejus affectione determinata concipitur ad aliquid agendum. Zur Def. I.: ubi fuga? est cupiditas amovendi
Affectuum definitiones
[ad p. 146] [Def. I.] Cupiditas (+ potius Appetitus +) est ipsa hominis
essentia, quatenus ex data quacunque ejus affectione determinata concipitur
ad agendum.
[p. 146] [Def. I. Expl.] ... Nam per affectionem humanae essentiae quamcunque
ejusdem essentiae constitutionem intelligimus, sive ea sit innata, sive quod ipsa per solum
Cogitationis, sive per solum Extensionis attributum concipiatur, sive denique quod ad
utrumque simul referatur. Hic igitur Cupiditatis nomine intelligo hominis quoscunque
conatus, impetus, appetitus, et volitiones, qui pro varia ejusdem hominis constitutione
varii, et non raro adeo sibi invicem oppositi sunt, ut homo diversimode trahatur, et, quo se
vertat, nesciat. Zur Def. I. Expl.: Imo definitionem ingredi debet cogitatio, alioqui casus ejus qui non sustinetur erit cupiditas.
[p. 147] [Def. II.] Laetitia est hominis transitio a minore ad majorem perfectionem. Zur Def. II.: Possum perfectionem corporis augere, ut non sentiam, ut si fiam pulchrior; si membra in majus robur crescant. Responderi potest, insensibilem esse hunc transitum adeoque et laetitiam.
[ad p. 147] [Def. II. et III.] Laetitia (tristitia) est transitus a minore
(majore) ad majorem (minorem) perfectionem.
[ad p. 147] [Def. IV. et Expl.] Admiratio est rei alicujus imaginatio in
qua mens defixa propterea manet, quia haec singularis imaginatio nullam
cum reliquis habet connexionem.
Nam mens ex unius contemplatione statim in aliud incidit, ob rerum connexionem.
[ad p. 148] [Def. V. et Def. IV. Expl.] Contemtus est rei alicujus imaginatio
quae mentem adeo parum tangit, ut ipsa mens ex rei praesentia magis
moveatur ad ea imaginandum quae in ipsa re non sunt, quam quae in ipsa
sunt.
Admiratio et contemtus non sunt affectus, quemadmodum cupiditas laetitia
et tristitia, sed tantum varias affectuum species producunt quatenus laetitiae
tristitiae cupiditati junguntur. Alias variationes affectuum, ut a veneratione
dedignatione de quibus supra huc afferre nil necesse est, nam quia nulli
affectus ex his nomen trahunt.
[ad p. 148] [Def. VI.] Amor est laetitia concomitante idea causae externae.
[ad p. 149] [Def. VII.] Odium est tristitia concomitante idea causae externae.
[ad p. 149] [Def. VIII.] Propensio est laetitia comitante idea rei quae per
accidens causa laetitiae est.
[ad p. 149] [Def. IX.] Aversio tristitia est comitante idea rei quae per
accidens tristitiae causa est.
[ad p. 149] [Def. X. et Expl.] Devotio est amor ejus quem admiramur.
Si familiaris fiat res amata, devotio transit in simplicem amorem.
[ad p. 149] [Def. XI. et Expl.] Irrisio est laetitia ex imaginatione alicujus
materiae contemtus in eo quem odimus.
Haec laetitia solida non est, quia cum odio id est tristitia juncta.
[ad p. 150] [Def. XII.] Spes est inconstans laetitia, orta ex idea rei futurae
vel praeteritae de cujus eventu aliquatenus dubitamus.
[ad p. 150] [Def. XIII. et Expl.] Metus est inconstans tristitia orta ex idea
rei futurae vel praeteritae de cujus eventu aliquatenus dubitamus.
Ergo non datur spes sine metu, nec metus sine spe.
[ad p. 150] [Def. XIV., XV. et Expl.] Securitas (Desperatio) est laetitia
(tristitia) orta ex idea rei futurae vel praeteritae de qua dubitandi causa
sublata est.
Oritur ergo ex spe securitas ex metu desperatio: aliud est esse certum (nam
de futuris nunquam revera possumus esse certi) aliud non dubitare, quod fit
causa dubitandi non existente.
[ad p. 151] [Def. XVI. et XVII.] Gaudium (conscientiae morsus) est laetitia
(tristitia) concomitante idea rei praeteritae quae praeter spem evenit.
[ad p. 151] [Def. XVIII.] Commiseratio est tristitia concomitante idea
mali quod alteri quem nobis similem esse imaginamur, evenit.
[ad p. 151] [Def. XIX.] Favor est amor erga aliquem qui alteri benefecit.
[ad p. 151] [Def. XX. et Expl.] Indignatio est odium erga aliquem qui
alteri malefecit. Haec vocabula vulgo aliter sumi agnoscitur.
[ad p. 151] [Def. XXI.] Existimatio est de aliquo prae amore plus justo
sentire.
[ad p. 151 sq.] [Def. XXII. et Expl.] Despectus est de aliquo prae odio
minus juste sentire (+ ergo haec vitium involvunt +). Possunt intelligi effectus
vel etiam species amoris et odii.
[ad p. 152] [Def. XXIII.] Invidia est odium quatenus hominem ita afficit,
ut ex alterius felicitate contristetur, et contra, ut alterius malo gaudeat.
[ad p. 152] [Def. XXIV et Expl.] Misericordia (generalius sumta quam
vocabulum fert) ita scilicet ut invidiae opponatur, est Amor quatenus hominem
ita afficit, ut ex bono alterius gaudeat, et contra ut ex malo alterius
contristetur.
Atque hi sunt effectus laetitiae et tristitiae, quos idea rei externae comitatur
tanquam causa per se vel per accidens. Sequuntur affectus quos idea causae
internae comitatur tanquam causa.
[ad p. 152] [Def. XXV.] Acquiescentia in se ipso est laetitia orta ex
eo quod homo seipsum suamque agendi potentiam contemplatur.
[ad p. 152] [Def. XXVI.] Humilitas est tristitia orta ex eo quod homo
seipsum suamque agendi imbecillitatem contemplatur.
[ad p. 153] [Def. XXVII.] Poenitentia est tristitia comitante idea alicujus
facti, quod nos ex libero mentis decreto fecisse credimus.
[ad p. 153] [Def. XXVII. Expl.] Prout quisque varie educatus atque institutus,
facti eum poenitet, aut eo gloriatur.
[ad p. 153] [Def. XXVIII. et Expl.] Superbia est de se prae amore sui plus
justo sentire vel Amor sui quatenus efficit hominem de se plus justo sentire.
[ad p. 154 sq.] [Def. XXIX. et Expl.] Abjectio est de se prae tristitia
minus justo sentire. Natura humana contra humilitatem et abjectionem
quantum potest nititur, ideo rari sunt hi affectus, et saepe qui maxime
creduntur abjecti et humiles maxime superbi et invidi sunt.
[ad p. 155] [Def. XXX.] Gloria est laetitia concomitante idea alicujus
nostrae actionis quam alios laudare imaginamur.
[ad p. 155] [Def. XXXI.] Pudor est tristitia comitante idea alicujus actionis,
quam alios vituperare credimus.
[ad p. 155] [Def. XXXI. Expl.] Verecundia est metus seu timor pudoris,
quo continetur ne quid turpe committat.
Hactenus affectus laetitiae et tristitiae. Sequuntur cupiditates.
[ad p. 155] [Def. XXXII. et Expl.] Desiderium est cupiditas seu appetitus,
re aliqua potiundi, quae ejusdem rei memoria fovetur, et simul aliarum
rerum memoria coercetur.
Continet ergo tristitiam, oppositam laetitiae quae ex absentia rei quam odimus
oritur.
[ad p. 156] [Def. XXXIII. et Expl.] Aemulatio est alicujus rei cupiditas
quae nobis ingeneratur ex eo quod alios eandem cupiditatem habere imaginamur.
Aliud est vulgo imitari alterius affectum, aliud aemulari, ut imitatur qui fugit
quia alios fugere videtur. Itaque nos vulgi usum sequentes eum tantum
aemulum dicimus qui alterum circa honesta jucunda utilia imitatur. Huic
affectui plerumque juncta invidia est.
[ad p. 156] [Def. XXXIV.] Gratia seu gratitudo est cupiditas seu amoris
studium quo illi benefacere conamur, qui in nos pari amoris affectu
beneficium contulit.
[ad p. 156] [Def. XXXV.] Benevolentia est cupiditas benefaciendi ei
cujus nos miseret.
[ad p. 156] [Def. XXXVI.] Ira est cupiditas, qua ex odio incitamur ad illi
quem odimus, malum inferendum.
[ad p. 157] [Def. XXXVII.] Vindicta est cupiditas qua ex reciproco odio
concitamur ad malum illi inferendum qui nobis pari affectu damnum intulit.
[ad p. 157] [Def. XXXVIII. et Expl.] Crudelitas seu saevitia est cupiditas
qua aliquis concitatur ad malum inferendum ei quem amamus vel cujus nos
miseret (+ quem amare vel cujus misereri debere nobis videtur +).
Crudelitati opponitur Clementia, quae passio non est, sed animi potentia
qua quis iram et vindictam moderatur.
[ad p. 157] [Def. XXXIX.] Timor est cupiditas maius quod metuimus
malum minore vitandi.
[ad p. 157] [Def. XL.] Audacia est cupiditas qua aliquis incitatur ad
agendum cum periculo quod ejus aequales subire metuunt.
[ad p. 157] [Def. XLI. et Expl.] Pusillanimitas dicitur quo aliquis
incitatur ad aliquid agendum cum periculo quod ejus aequales subire audent.
Non est ergo cupiditas, sed coercitio cupiditatis, seu metus mali quod plerique
non solent metuere.
[ad p. 157 sq.] [Def. XLII. et Expl.] Consternatio dicitur de eo cujus
cupiditas malum vitandi coercetur admiratione mali quod timet.
Est ergo species pusillanimitatis (+ imo non puto, nec definitiones consentiunt +).
Sed quia ex duplici timore oritur commodius sic definietur, Metus
qui hominem stupefactum aut fluctuantem ita continet, ut malum amovere
non possit. Stupefactum dico, admiratione, fluctuantem, quia cupiditas
malum amovendi coercetur non admiratione tantum, sed et timore alterius
mali, unde fit ut quodnam ex duobus avertere debeat, nesciat.
[ad p. 158] [Def. XLIII.] Humanitas seu Modestia est cupiditas ea
faciendi quae hominibus placent, et omittendi quae displicent (+ complaisance +).
[ad p. 158] [Def. XLIV. et Expl.] Ambitio est immodica gloriae cupiditas,
hoc affectu omnes alii affectus foventur et corroborantur et ideo difficillime
superari potest.
[ad p. 158] [Def. XLV.] Luxuria est amor vel cupiditas immoderata convivandi.
[ad p. 158] [Def. XLVI.] Ebrietas est amor vel cupiditas immoderata
potandi.
[ad p. 158] [Def. XLVII.] Avaritia est amor vel cupiditas immoderata
divitiarum.
[ad p. 158 sq.] [Def. XLVIII. et Expl.] Libido Amor vel cupiditas in commiscendis
corporibus vocatur. Libido sive modica sive immodica. His quinque.
Contrariae illis virtutes sunt non passiones sed mentis potentiae. Nihil ergo
his opponi potest praeter Generositatem et Animositatem, Affectus activos
seu mutatione conjunctos.
[ad p. 159 sq.] [Def. gen. et Expl.] Generaliter Affectus passivus (quatenus
ad solam mentem refertur) seu animi pathema est confusa idea qua Mens
majorem vel minorem sui corporis vel alicujus ejus partis existendi vim
quam antea affirmat, et qua data ipsa mens ad hoc potius quam ad illud
cogitandum determinatur.
Nam Mens patitur tantum quatenus ideas confusas habet. Prior pars definitionis
exprimit laetitiam et tristitiam, nam existendi vis est agendi potentia.
Major minorve agendi vis affirmatur: non comparando cum praeterita, sed
quod idea aliquid de corpore affirmat, quod majorem vel minorem realitatem
seu perfectionem involvit quam antea. Unde et corporis vim auctam vel
minutam esse necesse est, nam perfectio seu realitas ideae pendet a perfectione
objecti. Ultima pars definitionis explicat cupiditatem. (+ Miror illum
nihil dedisse laetitiae tristitiaeque pariter ac cupiditati commune, quod debebat. +)
[Pars Quarta, De Servitute Humana, seu de Affectuum Viribus]
[ad p. 161] [Praef.] Servitus humana est impotentia in moderandis affectibus.
[ad p. 161, 163] [Praef.] Perfectum opus est quod ad finem quem autor
sibi proposuit perductum est. Itaque si quis opus videat cujus simile nunquam
vidit, nec mentem opificis novit judicare non potest opus ne illud
perfectum an imperfectum sit. Quia autem omnia ad notionem Entis revocari
possunt, in quo omnia similia sunt, hinc generali sensu perfectio idem est
quod realitas.
[p. 162] [Praef.] ... Ostendimus enim in Primae Partis Appendice Naturam propter
finem non agere; aeternum namque illud, et infinitum Ens, quod Deum, seu Naturam
appellamus, eadem, qua existit, necessitate agit. Über necessitate agit: potest quid propter finem necessario agere Ex qua enim naturae necessitate
existit, ex eadem ipsum agere ostendimus. (Prop. 16. p. 1.) Ratio igitur, seu causa, cur
Deus, seu Natura agit, et cur existit, una, eademque est. Ut ergo nullius finis causa
existit, nullius etiam finis causa agit; Am Fuß der Seite: Eodem argumento probaretur nec hominem agere ob finem. sed ut existendi, sic et agendi principium, vel
finem habet nullum. ...
[ad p. 165] [Praef.] Non potest res dici perfectior quia plus temporis in
agendo perseveravit.
[ad p. 165] [Def. III.] Contingens est in cujus essentia nihil invenimus
quod existentiam ponat vel tollat.
[ad p. 165] [Def. IV.] Res possibilis est dum quatenus ad causas ex
quibus produci debet attendimus nescimus an ipsae determinatae sint ad res
producendum.
[ad p. 166] [Ad Def. VI.] Sicut omnia illa objecta quae ultra 200 pedes a
nobis distant, seu quorum distantia a loco in quo sumus illam superat quam
distincte imaginamur, aeque a nobis distare et perinde ac si in eodem plano
essent imaginari solemus, ita enim objecta quorum existendi tempus longiore
a praesenti intervallo abesse imaginamur quam quod distincte imaginari
solemus, omnia aeque longe a praesenti distare imaginamur, et quasi ad
unum temporis punctum referimus.
[ad p. 166] [Ax.] Unaquaque re datur alia potentior.
[ad p. 167 sq.] [Prop. I. Dem. et Schol.] Imaginationes non praesentia veri
quatenus verum est, evanescunt, sed quia aliae occurrunt iis fortiores. Hinc
etsi solem sciamus majorem esse quam apparet, non ideo tamen imaginationem
corrigimus. Timor evanescit contraria imaginatione boni nuntii veri
falsi.
[ad p. 171] [Prop. VII. Dem.] Nec itaque affectus coerceri vel tolli potest nisi
per affectum contrarium et fortiorem; non vero sola cognitione boni aut mali.
[ad p. 171] [Prop. VIII. et Dem.] Cognitio boni vel mali nihil aliud est quam
laetitiae vel tristitiae affectus quatenus ejus sumus conscii. Est enim saltem
idea laetitiae et tristitiae a re ortae, quae idea affectus ab ipso affectu non nisi
ratione differt.
[ad p. 172] [Prop. IX. et Dem.] Imaginatio autem haec fortior est, cum nihil
imaginamur, quod rei externae praesentem existentiam secludit. (+ Hoc
enim solo imaginationem a sensu distinguimus. +)
[ad p. 173] [Prop. X.] Hinc praesentibus, aut propinquis magis efficimur,
quam praeteritis aut futuris longinquis.
[ad p. 173] [Prop. XI.] Intensior affectus erga rem quam necessariam cogitamus.
[ad p. 174] [Prop. XII. Dem.] Fortior affectus erga res quas praesentes cogitamus
quam erga futuras aut praeteritas, et erga has eo fortior quo apparent
propiores.
[ad p. 177 sq.] [Prop. XVIII. et Dem.] Cupiditas ex laetitia fortior quam ex
tristitia, quia illa ipso laetitiae affectu iuvatur haec tristitiae affectu coercetur.
[ad p. 178 sq.] [Prop. XVIII. Schol.] Virtus est ex legibus propriae naturae
agere; adeoque virtutis fundamentum est conatus conservandi sui seu prima
est virtus.
Hinc virtus propter se appetenda, nec aliud ea melius. Qui se interficiunt
animo impotentes sunt, et a causis externis suae naturae repugnantibus
vincuntur. Aliis rebus ad conservationem nostri indigemus. Nihil extra nos
homini utilius homine. Ex duobus individuis similibus componitur duplo
potentius (+ imo magis +). Nihil hominibus praestantius quam si ita con
spirent, ut nihil sibi appetant, quod non et aliis cupiant.
[ad p. 181 sq.] [Prop. XXIII. et Dem.] Homo ex virtute agit quatenus agit ex
ideis adaequatis, seu quatenus pure agit sine passione.
[ad p. 182] [Prop. XXIV.] Ex virtute agere est ex ratione agere.
[ad p. 183] [Prop. XXVI. et Dem.] Quicquid ex ratione conamur, nihil aliud
est, quam intelligere quia nihil aliud ratio quam mens quatenus clare distincteque
intelligit.
Itaque nihil revera utile nobis est, quam quod ad intelligendum conducit.
[ad p. 184] [Prop. XXVIII. et Dem.] Hinc summum mentis bonum est Dei
cognitio, nempe sive summi intelligibilis.
[ad p. 184] [Prop. XXIX. et Dem.] Res singularis a nostra plane diversa
potentiam nostram nec iuvat nec coercet, quia omne finitum non nisi re
homogenea determinatur, et non nisi a re qua determinatur coerceri aut juvari
potest. (+ Hoc erat probandum. +)
[ad p. 185] [Dem. XXX. et XXXI.] Res mala est per id, quod habet naturae
nostrae contrarium quatenus vero nobiscum convenit bona est, et quo magis
convenit, eo utilior est.
[ad p. 186] [Prop. XXXII. et Dem. et Schol.] Non conveniunt homines natura
quatenus passionibus obnoxii sunt. Passiones enim dicunt impotentiam seu
negationem. Quae autem in negativis conveniunt, non ideo natura conveniunt,
ut album et nigrum quatenus non rubra sunt.
[ad p. 187 sq.] [Prop. XXXIII. et Dem., Prop. XXXIV. Schol.] Imo affectibus
homines discrepant, unus ab alio, et idem a seipso, quia affectuum natura
explicanda ex causis externis. Unde et eatenus homines contrarii sunt, sane
Titius Cajo non contrarius quatenus idem amant, sed quatenus non possunt
idem possidere.
[ad p. 188 sq.] [Prop. XXXV. et Coroll. II.] Sed quatenus homines ex ductu
rationis vivunt natura semper necessario conveniunt. Hinc quo magis quisque
suum utile quaerit eo magis sibi invicem sunt utiles. Neque quicquam
homini homine utilius.
[ad p. 190] [Prop. XXXVI. et Dem.] Summo quoque bono eorum qui virtutem
sectantur omnes aeque gaudere possunt. Hoc enim est Deum cognoscere.
[p. 192 sq.] [Prop. XXXVII. Schol. I.] ... Porro quicquid cupimus, et agimus, cujus
causa sumus, quatenus Dei habemus ideam, sive quatenus Deum cognoscimus, ad Reli
gionem refero. Cupiditatem autem bene faciendi, quae ex eo ingeneratur, quod ex
rationis ductu vivimus, Pietatem voco. Cupiditatem deinde, qua homo, qui ex ductu
rationis vivit, tenetur, ut reliquos sibi amicitia jungat, Honestatem voco, et id honestum,
quod homines, qui ex ductu rationis vivunt, laudant, et id contra turpe, quod
conciliandae amicitiae repugnat. Praeter haec, civitatis etiam quaenam sint fundamenta
ostendi. Differentia deinde inter veram virtutem, et impotentiam facile ex supra dictis
percipitur; nempe quod vera virtus nihil aliud sit, quam ex solo rationis ductu vivere;
atque adeo impotentia in hoc solo consistit, quod homo a rebus, quae extra ipsum sunt,
duci se patiatur, et ab iis ad ea agendum determinetur, quae rerum externarum communis
constitutio; non autem ea, quae ipsa ipsius natura, in se sola considerata, postulat. Atque
haec illa sunt, quae in Scholio Propositionis 18. hujus Partis demonstrare promisi, ex
quibus apparet legem illam de non mactandis brutis, magis vana superstitione, et muliebri
misericordia, quam sana ratione fundatam esse. Docet quidem ratio nostrum utile
quaerendi necessitudinem cum hominibus jungere; sed non cum brutis, aut rebus, quarum
natura a natura humana est diversa; sed idem jus, quod illa in nos habent, nos in ea
habere. Imo quia uniuscujusque jus virtute, seu potentia uniuscujusque definitur, longe
majus homines in bruta, quam haec in homines jus habent. Nec tamen nego bruta
sentire; sed nego, quod propterea non liceat nostrae utilitati consulere, et iisdem ad
libitum uti, eademque tractare, prout nobis magis convenit; quandoquidem nobiscum
natura non conveniunt, et eorum affectus ab affectibus humanis sunt natura diversi. (vide
Schol. Prop. 57. p. 3.) ...
[ad p. 191-193] [Prop. XXXVII. et Schol. I.] Hinc quisque summum suum
bonum etiam aliis cupiet.
Contra quae illi desiderant qui ex affectu agunt plurium aeque esse non
possunt. Hinc qui ex affectu agunt sibi non constant. Volunt enim alios
amare quae ipsi amant, et nolunt tamen alios illis potiri. Et dum laudes rei
amatae narrant, timent credi. Ex Religione est, quicquid cupimus atque
agimus quatenus Dei habemus ideam. Pietas est cupiditas benefaciendi ex
eo ingenerata, quod rationis ductu vivimus. Honestas est cupiditas qua
homo ex rationis ductu vivens tenetur ut alios sibi amicitia jungat. Itaque
honestum quod huic amicitiae convenit, turpe quod repugnat.
Non nego bruta sentire (part. 4. prop. [37.] Schol. 1.), sed nego quod propterea
non liceat iis ad libitum uti, prout convenit utilitati nostrae, quia
nobiscum natura non conveniunt, neque ratio docet ut cum illis necessitudine
jungamur.
[ad p. 193-195] [Prop. XXXVII. Schol. II.] Unusquisque summum jus habet
agendi quicquid sibi utile videtur. Et si omnes ex ratione viverent, potirentur
effectu iuris sui, absque alterius damno, sed cum affectibus trahantur qui
potentiam humanam superant, auxilio mutuo indigent, unde jure suo decedere
debent, seque securos reddere, quod nihil acturi sint alterius damno.
Securos se reddunt affectus suos coercendo majore affectu, timore scilicet
majoris damni. Itaque potestas de bono et malo judicandi ac sese vindicandi
translata est in societatem, quae leges fert, et poenas statuit. Haec societas
civitas appellatur. Nullum in statu naturali peccatum. In statu naturali omnia
sunt omnium. Justum et injustum, peccatum et meritum notiones extrinsecae
sunt a civitatis decreto sumtae.
[ad p. 195] [Prop. XXXVIII. et Dem.] Quod corpus hominis ita disponit, ut
pluribus modis possit affici, aliaque corpora afficere, id homini utile est.
Contra noxium. Nam eo aptior mens redditur ad percipiendum.
[ad p. 195] [Prop. XXXIX. et Dem.] Item quae efficiunt, ut motus et quietis
ratio, quam partes corporis humani ad se invicem habent, conservetur. Nam
in horum motuum communicatione humani corporis forma consistit.
[ad p. 196] [Prop. XXXIX. Schol.] Fieri potest, ut retenta sanguinis circulatione,
et aliis propter quae corpus vivere existimatur, corpus nihilominus
in aliam naturam a sua diversam mutetur. Quod etiam mortem voco, licet
non mutetur corpus in cadaver. Ita Hispanum quendam poetam narrant
morbo correptum convaluisse quidem sed sui ita fuisse oblitum, ut fabulas et
tragoedias quas fecerat non crediderit suas esse, et potuisset pro infante
adulto haberi, si linguae etiam fuisset oblitus. Quin et hominibus provectis
persuaderi non posset, se infantes fuisse, nisi ex aliis de se conjecturam
facerent. Sed ne superstitiosis materiam suppeditem novas quaestiones
movendi malo haec in medio relinquere.
[ad p. 197] [Prop. XL.] Utilia quae ad hominum societatem et concordiam
conducunt.
[ad p. 197] [Prop. XLI.] Laetitia directe bona est, tristitia directe mala est.
[ad p. 197 sq.] [Prop. XLII. et Dem.] Hilaritas excessum habere nequit seu
semper bona est, melancholia semper mala. Juvatur enim hominis virtus
omnibus partibus aeque affectis seu servata motus ratione. Contra Melan
cholia corporis potentia absolute coercetur.
[ad p. 198] [Prop. XLIII.] Titillatio mala esse potest, et dolor bonus.
[ad p. 198 sq.] [Prop. XLIV. et Dem. et Schol.] Amor et cupiditas excessum
habere possunt, quia amor laetitiam includit, quae si titillatio sit excessum
habere potest. Et quia cupiditas una alia major est, hinc potest una reliquas
superare adeoque excessum habere.
Cum homo aliquo objecto ita pertinaciter afficitur ut quamvis absens coram
habere credat delirare dicitur, si vigilet. Hoc tamen quodammodo accidit
amore ardentibus, avaris, ambitiosis.
[ad p. 199 sq.] [Prop. XLV. et Dem., Coroll. I., Schol.] Odium semper
malum est, quia destruere hominem conamur. Itaque invidia, irrisio, contemtus,
ira, vindicta quatenus de odio participant, mali sunt.
Nullum numen, nec alius nisi invidus impotentia et incommodo alterius
delectatur, aut lacrymas, singultus, metum, quae animi impotentis sunt,
virtuti ducit. Sed contra quo majori laetitia afficimur, eo ad majorem perfectionem
transimus. Rebus itaque uti, et iis quantum fieri potest delectari
non tamen ad nauseam usque (nam hoc delectari non est), viri est sapientis.
Viri inquam sapientis est moderato et suavi cibo ac potu se reficere, et
recreare, et odoribus, plantarum virentium amoenitate, ornatu, musica, ludis
exercitatoriis, theatris, et aliis quibus quisque absque alterius damno uti
potest. Itaque et varietate opus est voluptatum.
[ad p. 201] [Prop. XLVI et Dem. et Schol.] Qui ex ratione vivit, conatur
alterius odium, iram, contemtum, amore et generositate compensare. Odium
enim odio reciproco augetur, amore minuitur. Qui amore certat, secure
pugnat, et unus pluribus resistit, et qui odio antea habuerant, libenter vincuntur.
[ad p. 201 sq.] [Prop. XLVII. et Dem. et Schol.] Spes et metus per se boni
non sunt, nam sine tristitia non dantur, quia nec spes sine metu. Securitas et
gaudium affectus sunt laetitiae, sed tristitiam praecessisse supponunt.
(+ Imo major laetitia post aliquam tristitiam. +) Rationis est, non duci spe
metuque, nec ex fortuna, sed ratione pendere.
[ad p. 202] [Prop. XLVIII. et XLIX.] Existimare et despicere seu plus
minusve justo sentire semper mala. Quia et illa superbum haec abjectum
reddere eum potest, de quo sic sentimus.
[ad p. 203] [Prop. L. et Dem. et Schol.] Commiseratio in homine secundum
rationem vivente per se mala et inutilis, inutilis enim tristitia, sufficit conatus
juvandi.
[ad p. 204] [Prop. LI. et Dem.] At favor seu amor ejus qui alteri benefecit.
[ad p. 204 sq.] [Prop. LII. et Schol.] Acquiescentia in seipso summum est,
quod quis sperare potest, hinc gloria maxime ducimur, et vitam cum probro
vix ferre possumus.
[ad p. 205] [Prop. LIII. et Dem.] Humilitas non est virtus nec ex ratione
oritur, quatenus scilicet pro tristitia sumitur.
[ad p. 206] [Prop. LIV. et Schol.] Poenitentia virtus non est, nec ex ratione
oritur, sed is quem facti poenitet, bis miser est.
Quia tamen homines raro ex ratione vivunt, hinc humilitas poenitentia spes
metus plus utilitatis quam damni afferunt. Itaque in hanc potius partem
peccandum est. Hinc prophetae qui communi utilitati consulunt eas commendant.
Facilius enim ducuntur qui his obnoxii sunt, donec liberi et ipsi
fiant, et beatorum vita fruantur.
[ad p. 206 sq.] [Prop. LV., LVI. et Dem., Coroll., Schol.] Superbi et abjecti se
ignorant, ergo et virtutum fundamentum sui conservationem. Hinc maxime
affectibus obnoxii facilius tamen abjectio corrigitur, quia laetitia fortior
tristitia.
[ad p. 207 sq.] [Prop. LVII. et Schol.] Superbi adulatoribus gaudent, non
generosis.
Superbi affectibus amoris et misericordiae minime obnoxii sunt.
Abjecti aliorum malis laetantur, gaudent enim alios sibi appropinquari: solamen
miseris. Itaque invidi ad carpendum proni.
[ad p. 209] [Prop. LVIII. Schol.] Gloria est acquiescentia in seipso quae
aliorum opinione fovetur, itaque ex ratione oriri potest. Sed si cessante
aliorum opinione cesset, vana est. Vulgus inconstans, fama evanida. Aemulationes.
Pudor ita bonus est, quemadmodum bonum est partem laesam nondum esse
putrefactam aut sensus expertem. Estque in pudente cupiditas honeste
vivendi.
[ad p. 210 sq.] [Prop. LIX. et Dem. et Schol.] Affectus quatenus passio est
imperfectus est. Et ad quae hoc affectu determinamur, ad ea si utile est,
possumus et ratione determinari. Eadem scilicet actio tam claris et distinctis
quam confusis imaginibus jungi potest. Imo ex adaequatis ideis actiones
bonae melius sequuntur.
[ad p. 211 sq.] [Prop. LX. et Dem. et Schol.] Cupiditas quae oritur ex Laetitia
vel Tristitia quae ad aliquas partes hominis non ad omnes refertur,
rationem utilitatis totius hominis non habet. Potest enim fieri ut una pars
praevaleat, quae sese in ea potentia conservat, etsi caeterae coercerentur;
unde saepe ut voluptati obsequamur valetudinem negligimus, et cupiditates
quibus maxime tenemur, praesentis temporis non futuri rationem habent.
[ad p. 213] [Prop. LXII. Dem. et Schol.] Quae Mens ducente ratione concipit,
ea concipit sub specie necessitatis seu aeternitatis, itaque sine relatione
ad tempus, adeoque illis aeque afficitur praesentibus praeteritis vel futuris. Si
de rerum duratione adaequatas cognitiones haberemus eodem affectu futura
ac praesentia contemplaremur. Si ratione ageremus praesentia futuris non
praeferremus. (+ Sed quid de praeteritis +)
[ad p. 214 sq.] [Prop. LXIII. Schol., Coroll. et Schol.] Superstitiosi vitia
exprobrant magis quam virtutes docent, hominesque potius metu quam
amore virtutis ducunt, ut eos aeque miseros faciant, ac ipsi sunt, ideo plerumque
molesti et odiosi sunt. Cupiditate vero quae ex ratione oritur bona
per se directe expetimus, mala indirecte fugimus. Quemadmodum aeger
comedit quod aversatur timore mortis, at sanus ubi gaudet vitaque fruitur
melius quam si mortem timeret, eamque directe vitare cuperet. Sic judex
reum amore boni publici damnat non odio aut ira.
[ad p. 215] [Prop. LXIV. et Dem., Prop. LXVI. Schol.] Omnis cognitio mali
inadaequata est, nam per ipsam hominis essentiam intelligi nequit, sed per
causas externas eam superantes. Hinc homines si liberi essent seu sola
ratione agerent, cum nullas nisi adaequatas habituri essent ideas nullum mali
haberent conceptum, adeoque cum haec correlata sint nec boni.
[ad p. 217] [Prop. LXVII.] Liber homo de vita potius quam morte cogitat, et
sapientia vitae non mortis meditatio est.
(+ Ego puto majorem futurorum quam praesentium rationem habendam. +)
[p. 217] [Prop. LXVIII. Schol.] Hujus Propositionis hypothesin falsam esse, nec
posse concipi, nisi quatenus ad solam naturam humanam, seu potius ad Deum
attendimus, non quatenus infinitus; sed quatenus tantummodo causa
est, cur homo existat, patet ex 4. Propositione hujus Partis.
[ad p. 218] [Prop. LXIX. et Dem.] Hominis liberi virtus aeque magna in
declinandis quam superandis periculis, nam aequalis animi virtus ad metum
atque ad audaciam coercendam (+ dubito +).
[ad p. 218 sq.] [Prop. LXX. et Dem. et Schol.] Homo liber qui inter ignaros
vivit eorum beneficia declinare studet; quia ignarus ex suo ingenio alios
aestimans, si beneficium collatum minoris quam ipse putat fieri videat,
contristabitur. Unde offensa. Cavendum tamen ne in eo nimii simus, nam
saepe aliorum ope indigemus, et saepe si beneficia rejiciamus sive ex avaritia
fecisse videbimur, ne remunerari cogamur sive ex contemtu.
[ad p. 219] [Prop. LXXI. et Schol.] At liberi homines invicem gratissimi sunt
atque amicissimi, apud alios mercatura potius quam gratia est.
[p. 220] [Prop. LXXII. Schol.] Si jam quaeratur, quid si homo se perfidia a praesenti
mortis periculo posset liberare, an non ratio suum esse conservandi omnino suadet, ut
perfidus sit? Am Rande: obscure Respondebitur eodem modo, quod si ratio id suadeat, suadet ergo id
omnibus hominibus, atque adeo ratio omnino suadet hominibus, ne nisi dolo malo
paciscantur, vires conjungere, et jura habere communia, hoc est, ne revera jura habeant
communia, quod est absurdum.
[ad p. 220] [Prop. LXXII. et Schol.] Homo liber nunquam dolo malo agit,
sed semper cum fide. Quid si perfidia quis se a praesenti mortis periculo
liberare posset? Obscure respondet.
[ad p. 220 sq.] [Prop. LXXIII. et Dem.] Homo qui ratione ducitur magis in
civitate ubi ex communi decreto vivit, quam in solitudine liber est, quia sic se
melius conservat.
Adjiciantur subjecta huic parti summa capita sive compendium hujus quartae
partis.
[ad p. 225 sq.] [Caput XIII.] Singularis animi potentiae est unumquemque ex
ipsius ingenio ferre, nec tamen imitari.
Qui falso religionis zelo ac nimia animi impotentia inter bruta quam homines
vivere malunt, similes sunt adolescentibus, qui quod parentum jurgia aequo
animo ferre nolunt, militatum confugiunt, et incommoda belli et imperium
tyrannidis prae domesticis commodis et paternis admonitionibus eligunt, et
quidvis oneris sibi imponi patiuntur, dum parentes ulciscantur.
[p. 228 sq.] [Caput XXV.] Modestia, hoc est, Cupiditas hominibus placendi, quae ex
ratione determinatur, ad Pietatem (ut in Schol. Prop. 37. p. 4. diximus) refertur. Sed, si ex
affectu oriatur, Ambitio est, sive Cupiditas, qua homines falsa Pietatis imagine plerumque
discordias, et seditiones concitant. Nam qui reliquos consilio, aut re juvare cupit, ut
simul summo fruantur bono, is apprime studebit, eorum sibi Amorem conciliare; non
autem eos in admirationem traducere, ut disciplina ex ipso habeat vocabulum,
nec ullas absolute Invidiae causas dare. ...
[ad p. 229] [Caput XXV.] Qui reliquos juvare volet, non dabit operam ut eos
capiat in admirationem sui, sectaeque nomen ex ipso habeat, invidiae causas
dabit. Idem de humana impotentia parce de potentia large loquetur.
[ad p. 232] [Caput XXXII.] Quae nobis eveniunt a potentia externarum
causarum, nostra re superante, ea si conscii simus nos officio functos fuisse
aequo animo feremus. Quo clare distincteque intellecto, pars nostri melior
quae intelligentia definitur acquiescet.
[Pars quinta] De Potentia Intellectus seu [de] Libertate Humana
[ad p. 233, 235 sq.] [Praef.] Coercere affectus possumus, absolutum in eos
imperium non habemus. Cartesius putat motus spirituum quoslibet quibuslibet
nostris cogitationibus per habitum jungi posse, art. 50. p. 1. de pass.
animae, adeoque nullam esse tam imbecillem animam quae non possit
absolutum acquirere imperium in passiones, cum sint ipsi commotiones
animae quae ad eam speciatim referuntur, et pendent ab aliquo motu spi
rituum. Sed diu obscuram [rem] explicare voluit per occultam qualitatem,
nullus enim clarus et distinctus habetur conceptus cogitationis unitae cum
parte quantitatis. Et vellem hujus unionis causam proximam explicuisset; sed
illi recurrendum fuit ad universalem. Nec apparet, an motus passionum quos
firmis judiciis arcte junximus non possint ab iisdem iterum corporeis causis
disjungi, nec ulla datur comparatio inter mentis et corporis potentiam, ut nec
inter cogitationem et motum. Cum igitur mentis potentia sola intelligentia
definiatur, ab hac petenda sunt affectuum remedia, et quae ad beatitudinem
spectant.
[ad p. 237] [Prop. I.] Prout cogitationes rerumque ideae ordinantur in
mente, sic corporis affectiones seu rerum imagines in corpore.
[ad p. 237] [Prop. II.] Cessante causae externae cogitatione, cessat affectus,
exempli gratia amor aut odium erga causam externam.
[ad p. 238] [Prop. III. et Dem. et Coroll.] Affectus desinit esse passio formata
clara distinctaque idea, nam eatenus non patimur sed agimus quatenus ideas
adaequatas habemus. Affectus ergo eo magis in potestate est quo notior est.
[ad p. 238 sq.] [Prop. IV. et Dem., Coroll., Schol.] Omnis corporis affectio,
adeoque omnis affectus a re externa aliquid habet cujus clarum distinctumque
possumus formare conceptum, scil. id quod commune est. Itaque affectus
separetur a cogitatione causae externae et veris jungatur cogitationibus.
Itaque interdum eadem cupiemus, sed ex ratione potius quam a affectu.
[ad p. 240 sq.] [Prop. V. Dem., Prop. VI. Schol.] Affectus erga rem quam
liberam esse imaginamur major est quam erga necessariam, et adhuc major
quam erga possibilem aut contingentem. Et si rem simpliciter consideremus
ut liberam consideramus. Major itaque in affectus potentia si res externas
necessarias cogitemus, videmus enim necessitatis considerationem consolari
et neminem misereri infantis quod loqui non potest, sed adulti, quia hoc non
ut rem naturalem et necessariam, sed ut extraordinariam, et quasi naturae
vitium concipimus.
[ad p. 241] [Prop. VII. Dem.] Utile etiam est ad affectum moderandum
cogitare objecti absentiam, seu ea quae ejus existentiam secludunt. Hinc
affectus ex ratione orti, potentiores ortis ex imaginatione, quia quae rationis
ductu cogitamus sub necessitatis specie vincimus adeoque existentiam
eorum secludere non possumus.
[ad p. 242 sq.] [Prop. IX. et Dem.] Affectus qui ad plures causas refertur,
minus in nos potest, quam idem, si ad plures causas referatur (+ quia una
causa magis adaequata seu libera est, quam eae quibus aliae concurrunt;
magis autem afficit, quod liberum cogitamus +) (+ idem mens distinctius
rem concipit, si plures causas concurrentes concipit +), quia mens plura
cogitans majorem operationem exercet, adeoque minus patitur. Deinde idem
affectus erga plures causas, erga unamquamque minor.
[ad p. 243-245] [Prop. X. et Dem. et Schol.] Quamdiu affectibus qui nostrae
naturae sunt contrarii non conflictamur possumus ordinare corporis affectiones
secundum intellectum, seu claras distinctasque ideas formandi et
alias ex aliis deducendi, quia tamdiu potentia mentis non impeditur. Major
autem vis requiritur ad affectus ratione ordinatos coercendos quam vagos
(+ quia se juvant +). Itaque quamdiu affectuum cognitionem non habemus
interim rectam vivendi rationem seu certa vitae dogmata concipiemus, et
memoriae mandabimus, rebusque particularibus continue applicabimus, ut
imaginatio iis afficiatur semperque in promtu sint. Ex. gr. odium amore
vincendum esse.
In omni re atque cogitatione ordinanda quid bonum sit consideremus, ut ita
laetitiae potius affectu ad agendum determinemur. Ita qui vanam gloriam se
nimis sectari videt, de recto gloriae usu cogitet non de ejus vanitate, de
quibus nemo nisi ex animi aegritudine cogitat: talibus enim cogitationibus se
ambitiosi afflictant cum de aliquo dum honore desperant, et dum iram
evomunt, sapientes videri volunt. Itaque illi maxime gloriae cupidi sunt, qui
de mundi vanitate maxime clamant. Ut pauper qui de divitum vitiis non
cessat loqui ostendit se non solum paupertatem suam, sed et aliorum divitias
iniquo animo ferre: At sapiens virtutes contemplari, et animum gaudio
implere mavult.
[ad p. 245 sq.] [Prop. XI. et XII. Dem., Prop. XIII.] Omnis imago quae ad
plures res refertur, saepius excitatur adeoque magis viget. Quae autem clare
distincteque concipiuntur, ea cum pluribus communia sint, aut ex communibus
deducantur, ideo ad plures res referuntur, adeoque saepius occur
runt adeoque rerum imagines magis vigent cum plurium aliarum rerum ideis
jungantur.
[ad p. 246] [Prop. XIV. et Dem.] Hinc mens efficere potest, ut omnes imagines
ad Deum referantur, quia de omnibus corporis affectionibus clarus
distinctusque formari potest conceptus. Quod autem per se concipitur, est
attributum Dei.
[ad p. 246] [Prop. XV. et Dem.] Qui se suosque affectus distincte intelligit
Deum amat, eo magis quo se suosque affectus magis intelligit, quia dum
clare distincteque aliquod intelligit laetatur, dum vero ad Deum refert,
laetitia comitatur idea Dei, cujus autem ideam laetitia comitatur, id amamus.
[ad p. 246 sq.] [Prop. XVI. et Dem.] Hic erga Deum amor mentem maxime
occupare debet, quia omnibus corporis affectionibus, seu mentis imaginibus
jungitur.
[ad p. 247 sq.] [Prop. XVII., Prop. XVIII. Dem. et Schol.] Nulla dari potest
tristitia comitante idea Dei, seu Dei odium, quia quatenus Dei ideam habemus,
ideam adaequatam habemus, seu agimus, non patimur. Etsi enim Deum
etiam ut tristitiae causam consideremus, tamen dum tristitiae causam intelligimus
laetamur.
[ad p. 248-250] [Prop. XX. et Schol.] Dei amor invidiae ac zelotypiae misceri
nequit, neque affectus hic ullo alio affectu destrui potest, nec nisi cum
ipso corpore. Quomodo etiam et ultra corpus supersit mox dicetur. Potentia
igitur mentis in sequentibus consistit: Imo in affectuum cognitione. IIdo in
separatione affectus a cogitatione causae externae. IIIo in tempore seu
majore durabilitate earum cogitationum quas intelligimus quam quas imaginamur.
IVo in multitudine causarum quibus adaequatae ideae (quae ad
communes rerum proprietates ac Deum referuntur) foventur. Vo in ordine
quo mens affectus disponere potest.
Mentis impotentia definitur ignoratione seu ideis inadaequatis, itaque magis
patitur quam agit. Itaque cogitemus potius de his quae adaequate cognoscere
possumus. (+ Itaque in omnibus rationem quaeramus. +) Animi aegritudo
oritur ex affectu erga res mutationibus obnoxias, vertamus ergo mentem ad
Deum seu ideas adaequatas, quia objectum hoc est aeternum et immutabile.
[ad p. 250 sq.] [Prop. XXI. et Dem.] Mens nihil imaginari potest nisi durante
corpore quia alias actualem corporis existentiam non exprimit, nec corporis
affectiones ut actuales concipit, adeoque nullum corpus ut actu existens
concipit.
[ad p. 251] [Prop. XXII.] In Deo necessario datur idea, quae hujus et illius
humani corporis essentiam sub aeternitatis specie exprimit.
[ad p. 251 sq.] [Prop. XXIII. et Dem. et Schol.] Mens humana cum corpore
absolute destrui non potest, sed manet quod aeternum est, id scilicet quod
aeterna quadam necessitate per ipsam Dei essentiam concipitur. Non possumus
recordari nos ante corpus extitisse, quia aeternum nullam ad tempus
relationem habet. Experimur tamen nos aeternos esse, quia non minus illa
sentimus quae intelligendo concipimus quam quae in memoria habemus.
Mentis enim oculi sunt demonstrationes. Mentis itaque existentia eatenus
tantum potest dici durare et tempore definiri, quatenus actualem corporis
existentiam involvit. (+ Difficultas cum aliud semper sit corpus quomodo
eadem ejus idea seu mens. +)
[ad p. 252] [Prop. XXIV.] Quo plura particularia intelligimus, hoc magis
Deum intelligimus.
[ad p. 252] [Prop. XXV. et Dem.] Summus mentis conatus, summaque virtus
est, intelligere res tertio cogitationis genere, procedendo scil. ab adaequata
idea quorundam Dei attributorum, ad adaequatam cognitionem essentiae
rerum. Hinc et summa laetitia est.
[ad p. 253] [Prop. XXVIII.] Conatus seu cupiditas res tertio cognitionis
genere intelligendi, oritur ex secundo non ex primo.
[ad p. 254 sq.] [Prop. XXIX. et Schol.] Quicquid mens sub specie aeternitatis
intelligit, id ex eo non intelligit quod corporis praesentem actualem
existentiam concipit, sed ex eo quod corporis essentiam concipit sub specie
aeternitatis. Duobus enim modis res ut actuales concipiuntur, vel cum relatione
ad tempus et locum, vel quatenus eas ex natura divina sequi concipimus.
[ad p. 255] [Prop. XXX. et Dem.] Mens nostra quatenus se et corpus sub
aeternitatis specie cognoscit, eatenus Dei cognitionem necessario habet,
scitque se in Deo esse et per Deum concipi; est enim hoc res concipere
quatenus per Dei essentiam involvunt existentiam.
[ad p. 255] [Prop. XXXI. et Dem.] Tertium cognitionis genus pendet a Mente
tanquam formali causa quatenus mens ipsa aeterna est, nam quatenus ea
corporis essentiam sub aeternitatis specie concipit, aeterna est, et eatenus
per Dei essentiam res concipit.
[ad p. 256] [Prop. XXXII. et Coroll., Prop. XXXIII.] Quicquid intelligimus
tertio cognitionis genere eo delectamur, et quidem concomitante idea Dei,
tanquam causa. Hinc oritur amor Dei intellectualis, idemque aeternus, quanquam
hoc loco concipiatur claritatis causa quasi principium habuerit.
[ad p. 258] [Prop. XXXV.] Deus seipsum amore intellectuali infinito amat,
gaudet enim infinita perfectione, comitante idea sui.
[ad p. 258 sq.] [Prop. XXXVI. et Coroll. et Schol.] Mentis amor intellectualis
erga Deum, est ipse Dei amor, quo Deus seipsum amat, non quatenus
infinitus est, sed quatenus per essentiam humanae mentis sub specie aeternitatis
consideratam explicari potest, seu mentis erga Deum amor, est pars
infiniti amoris quo Deus seipsum amat. Hinc Deus quatenus seipsum amat,
homines amat, adeoque Dei amor erga homines et mentis amor intellectualis
erga Deum idem sunt. Et in hoc aeterno erga Deum amore et Dei amore erga
homines consistit beatitudo seu libertas. Hinc praestat ex singularibus ea a
Deo pendere, agnoscere intuitive quam ex universalibus ratiocinative.
[ad p. 260] [Prop. XXXVIII. et Schol.] Quo plura mens secundo et tertio
cognitionis genere intelligit, eo minus ab affectibus malis patitur aut mortem
vincit.
(+ Objici potest, si amor ille aeternus quid opus eum assequi, sed dicendum
est, eum quidem aeternum esse, sed tunc nisi a me actu eliciatur in corpore,
non pertinere ad hoc corpus. +)
Mors eo minus noxia quo mentis clara distinctaque cognitio major est.
Itaque fieri potest ut quod cum corpore perit, exiguum sit et fere nullius
momenti.
[ad p. 260 sq.] [Prop. XXXIX. et Schol.] Si corpus ad plurima aptum est,
maxima mentis pars aeterna est. Hinc infantes conamur ad plura aptos
reddere.
[ad p. 262] [Prop. XL. et Coroll.] Quo res magis agit, et minus patitur, eo est
perfectior.
Pars mentis quae post mortem remanet, quantulacunque sit, perfectior est
reliqua.
[ad p. 262 sq.] [Prop. XLI. et Dem. et Schol.] Quamvis nesciremus mentem
nostram aeternam esse, pietatem tamen et religionem, et quaecunque ad
fortitudinem et generositatem referuntur, haberemus, quia eadem
demonstrata sunt ex fundamento propriae utilitatis. Vulgus vero virtutes
oneri esse credit quae post mortem deponere et pretium servitutis obtinere
sperant; praeterea metu poenarum post mortem coercentur. Si vero spes ista
metusque abessent omnia ex libidine agerent. Quae non minus absurda sunt,
ac si quis propterea quod non credit se corpus in aeternum bonis alimentis
nutrire posse, vellet se letiferis satiare, et quia non semper vivere potest,
vellet amens vivere.
[ad p. 263 sq.] [Prop. XLII. et Dem.] Beatitudo non est virtutis praemium sed
ipsa virtus, consistit enim in amore Dei intellectuali qui est vera hominis
potentia seu virtus.