Series VI Band 4 · No. 336₃.

Randbemerkungen, Unterstreichungen und Exzerpte aus den Epistolae

Latin

RANDBEMERKUNGEN, UNTERSTREICHUNGEN UND EXZERPTE AUS DEN EPISTOLAE  [ad p. 398] [Ep. II.] Autores non cognoverunt primam causam et originem omnium rerum, nec veram cognitionem mentis humanae, nec denique veram causam erroris.  [ad p. 399] [Ep. II.] Voluntas non potest esse causa erroris hoc est secundum Cartesium particularis alicujus volitionis, ideoque volitiones particulares non possunt esse liberae sed determinantur a causis externis. Am Rande gestr.: «De Affectibus» « - »

[p. 463] [Ep. XXVII.] ... Quod autem ad rem attinet, puto me satis clare, et evidenter demonstrasse, intellectum, quamvis infinitum, ad Naturam naturatam, non vero ad naturantem pertinere.

[p. 479] [Ep. XXXII.] ... et hoc inde intelligi potest, nempe, quod in rebus nullam imperfectionem possimus concipere, nisi ad alias res attendamus, quae plus habent realitatis; et propterea in Adami decreto, quando illud in se consideramus, nec cum aliis perfectioribus, perfectioremve statum ostendentibus, comparamus, nullam poterimus invenire imperfectionem; imo Anstreichung von imo bis zelotypiam cum infinitis aliis comparare respectu illius longe perfectioribus, uti lapidibus, truncis, etc. licet. Et hoc quivis revera quoque concedit: nam quilibet res, quas in hominibus detestatur, cumque aversione contemplatur, ~~in animalibus cum admiratione intuetur, uti apum bella, atque columbarum zelotypiam*, etc. quae in hominibus spernuntur, et nihilominus ob ea* *animalia perfectiora judicamus. ...

[p. 526] [Ep. XLI.] Nam si (facilitatis gratia) ponamus rationem refractionis esse ut 3 ad 2, et literas in hac apposita figura, ut eas in parva tua Dioptrica Am Rande: Huddenius locas,* *appingamus, invenietur, ordinata aequatione, N I, quae dicitur z ^&.SF *Unde sequitur, si x ^&.SF 0, erit z ^&.SF 2, quae tunc etiam est longissima. Leibniz streicht *[p. 528] [Ep. XLII.] ... Imo omnes clarae et distinctae perceptiones, quas formamus, non Anstreichung von formamus non bis legibus pendere possunt oriri nisi ab aliis claris et distinctis perceptionibus, quae in nobis sunt,* *nec ullam aliam causam extra nos agnoscunt. Unde sequitur, quas claras et distinctas perceptiones formamus, a sola nostra natura, ejusque certis, et fixis legibus pendere, hoc est, ab absoluta nostra potentia, non vero a fortuna, hoc est, a causis quamvis certis etiam, et fixis legibus agentibus, nobis tamen ignotis, et a nostra natura, et potentia alienis. ...  [ad p. 528] [Ep. XLII.] *Omnes clarae et distinctae perceptiones quas formamus, non possunt oriri nisi ab aliis claris et distinctis perceptionibus quae in nobis sunt, nec ullam aliam causam extra nos agnoscunt. Unde sequitur eas ex sola nostra natura ejusque legibus pendere, hoc est ab absoluta ejus potentia, non vero a fortuna.*

*[p. 534] [Ep. XLV.] ... Si, exempli loco, aliquis interroget, per quam causam ejusmodi determinatum corpus moveatur? Respondere licet, id ab alio corpore, hocque rursus ab alio, et ita in infinitum progrediendo ad talem motum esse determinatum; hoc, inquam, respondere liberum est, quia duntaxat de motu Anstreichung von motu bis potest Quaestio est, et nos, aliud* *corpus continuo ponentes, sufficientem, aeternamque istius motus causam assignamus: Sed si ego Librum sublimibus meditationibus repletum, nitideque scriptum in manibus plebei cujusdam conspiciam, et ipsum rogem, unde eum habeat librum, sique mihi, se eum ex alio libro alterius plebei, qui quoque nitide scribere noverat, descripsisse, et sic in infinitum procedat, is mihi non facit satis: nam non tantum de figuris, ac ordine litterarum interrogo, de quibus tantum respondet; verum etiam de meditationibus, et sensu, quem earundem compositio indicat; nihil ad haec in infinitum sic progrediens respondet. Quomodo hoc ideis applicari queat, facile ex eo, quod ego in Cartesii Principiorum Philosophiae* *Geometrice a me demonstratorum axiomate nono declaravi, percipi potest.  (p. 598) [Ep. LXXII.] *Materia male a Cartesio definitur per extensionem, sed debet explicari per attributum quod aeternam seu infinitam essentiam exprimit.* (+ Scilicet non per molem quiescentem. +)