Series VI Band 4 · No. 4.

Definitioยซ. Requisita definitionum

[Mitte 1677 (?)]

Latin

 [Mitte 1677 (?)] Definitio

In omni definitione constare debet id quod definitur esse possibile, interdum etiam quaeritur, ut actu existat, ut in definitione Morborum. Ita si quis febrim definiat per frequentiam pulsuum praeternaturalem, is refutaretur, si qua daretur, tertiana, in qua omnia observarentur ob quae homines vulgo agnoscunt febrem, nec tamen pulsus esset frequentior. Si quis tres constitueret Atrophiae species, unam in qua pinguedo sola, aliam in qua caro sola, tertiam in qua utrumque deficit, is simul asserere videtur, unamquamque harum specierum aliquando contingere. Ita si quis definit febres hecticas, malignas, simul asserit eas observari. In his quae distincte non intelligimus opus experientia ad constituendas definitiones.