Series VI Band 4 · No. 3.

De thematum tractatione

[April 1677 bis April 1679 (?)]

Latin

 [April 1677 bis April 1679 (?)]

Omne Thema tractandum est vel Terminus, vel Propositio vel Argumentatio, vel Discursus. Sed missis duobus postremis, consideremus Terminum et Propositionem.

In omni Termino spectandum quae formari possint propositiones, quas terminus datus ingredi debet. Sunt autem propositiones vel absolutae vel Hypotheticae, item vel necessariae vel contingentes. Et in absoluta Terminus est vel subjectum vel praedicatum vel alterutrum ingreditur si non in recto saltem in obliquo. Si Terminus est subjectum quaeruntur ejus Attributa.

Attributa sunt vel omni competentia vel cuidam, et tunc plerumque vel raro; nam alioqui si indifferentia sit memorari operae pretium non est.

Rursus attributa competunt vel per se, vel per accidens.

Attributum est vel latius vel reciprocum Termino sive Subjecto vel denique angustius.

Attributum est vel prius natura vel simul vel posterius. Quanquam re recte expensa non video quomodo attributum in propositione universali necessaria natura posterius esse possit; nam si latius est, erit natura [prius], sin aequale natura erit simul; angustius autem esse non potest.

Habemus ergo genus, idque propinquum vel remotum, sub genere autem et differentiam comprehendo, aeque enim recte dicitur homo animal rationale, quam rational animale, habemus et definitionem et proprium. Definitionem autem et proprium, quod omni et soli competit, non alia re distinguimus, quam quod unum aptum est ad rem agnoscendam, aliud non aeque, quoniam mihi obvium est. Itaque definitio intelligitur cognitione prior proprio. Intelligo autem definitionem Nominalem, nam si realem opponas proprio, ita distinguo, quod ex reali definitione apparere debet rei possibilitas, alioqui pro proprietate tantum habebitur.

Attributum disjunctivum possumus referre ad Hypotheticam propositionem.

Ex his etiam intelligi datur, quot modis Terminus aliquis possit esse alterius termini praedicatum, hoc est genus, attributum reciprocum, accidens naturale seu praesumtivum, accidens plerumque, contingens aut rarum.

Paulo difficilius est explicare quibus modis Terminus alium Terminum ingredi possit; in genere quidem ingreditur eum vel in recto, vel in obliquo, et si in recto, tunc vel cum aliis concurrentibus etiam in recto, vel cum concurrentibus in obliquo. Si cum concurrentibus in recto tunc vel sine omni obliquo, vel cum obliquo, si sine omni obliquo tunc res redit ad priora, ita enim genus ingreditur definitionem vel genus remotius ingreditur genus propius. Idemque est de accidente latiore vel angustiore.

Sed quando rectum concurrit cum obliquo, videndum est quibus modis id fieri possit. Et sciendum autem obiter est propositionem esse pleonasticam seu liberalem, vel parcam. Pleonastica est, cum aliquid plus semel dicitur, idque plerumque fit ob defectum vocabulorum. Estque pleonasmus aut expressus aut virtualis. Virtualis cum pars ex alia parte sequitur, etiamsi non exprimeretur. Hinc [si] duo termini ad unum terminum id est ad subjectum vel praedicatum propositionis constituendum concurrant recte vel oblique, utique vel pleonasmum facient, eumque vel totalem vel partialem, vel eo carebunt. Totalem cum alter terminus totus in altero continetur, partialem cum aliquid quod uni termino inest, jam inest alteri.

Possunt duo termini in propositione ambo esse oblique, sed tamen in recto concurrere inter se.

Terminus cum termino oblique concurrit vel per casum vel per praepositionem licet omnis concursus per casum videatur reduci posse ad praepositionem, casus enim est quasi praepositionis contractio. Hoc intelligendum de simplici obliquitate, est enim et composita, cum terminus unus alteri jungitur, interventu integrae Enuntiationis. Ut Circulus est figura plana cujus omnia extrema aequaliter distant ab uno aliquo puncto. Ubi patet figuram circulo competere in recto, at extrema in obliquo, vel potius circulum in obliquo copulari extremis per figuram. Dicitur enim extrema circulis; et in analysi, perinde est, ac si diceremus: Circulus est figura plana. Ejusdem figurae planae extrema aequidistant ab aliquo puncto. At si dicas Circulus est figura plana extremorum aequidistantium erit simplex obliquitas. Si jam dicas: Circulus est figura plana extremorum aequidistantium ab aliquo puncto, punctum ingredietur per obliquitatem obliquitatis. Sed hoc persequi hujus loci non est.

Ex his intelligitur Thema simplex tractare esse nihil aliud quam propositiones exhibere, quas ingreditur hoc Thema et ideo rem pendere a propositionum varietate probe constituta, ita enim ordine fieri possunt omnes propositiones possibiles vel saltem ostendi eorum series, ut deligantur optima quaeque. Illud tantum observandum multa diverso modo expressa coincidere, ut circulus est figura cujus extrema etc. et circulus est figura extremorum. Sed constituta analysi grammatica accurata, facile id evitari potest.

Similiter Thema complexum tractatur per Syllogismos quos ingreditur et quidem absolutos vel Hypotheticos per modum conclusionis vel praemissae, vel horum ingredientis.

Conclusionis gratia notandum est aliam esse viam magis compendiosam et realem tractandorum thematum quae perficitur ideam rei in animo ordinatim evolvendo sine respectu ad verba sed si haberetur lingua philosophica coinciderent.