Series VI Band 4 · No. 24.
De grammatica rationali et arte memoriae
April 1678
April 1678
Aprilis 1678
accurate resolvi possint. Quod ita intelligo:
Verba possunt resolvi in nomina. Petrus scribit, id est Est Scribens. Unde omnia verba reducentur denique ad solum verbum substantivum.
Reducenda omnia alia ad ea quae sunt absolute necessaria ad sententias animi exprimendas.
In cogitando reducuntur omnia ad qualitates sensibiles, tum internas, ut calor, frigus, lux, tum externas, ut, essentia, existentia, cogitatio, sensio, nihil, unitas, multitudo; identitas, diversitas; extensio, duratio, situs; voluptas, possibilitas, actus: hoc.
Res est, non est. Res est possibilis. Existens. cogitans, sentiens. una. Eadem. extensa. durans. sita. grata. laeta.
In lingua notanda ea tantum quae per regulas constitutas explicari non possunt, item phrasium condendus est catalogus, quae prae caeteris celebrantur.
Ars memoriae, ut ea quae retinenda sunt certis loculamentis condamus, quae si
praesentia habeamus in animo, aut alias nota, ut Patriarchas, Apostolos, imperatores;
aliasque personas quarum nota nobis vita est, facile et ordine omnia collocabimus, et
subito inveniemus aliquid quo rem loculamento jungamus.
Ut numeros prorsum et retrorsum possimus enuntiare, pro numeris sumamus nobis voces alias hominum vel animalium, easque constanter retineamus, ut postea semper possimus vocem adhibere pro dicto numero. Si quis mihi dicat voces barbaras pro iis substituam vicinas notas, ut pro cipolski, Zwiebeln.
Utile est personarum quas eligimus notissimam nobis esse vitam, ad minutias usque ut possimus facile instituere connexiones. Poterimus etiam eligere regiones vel provincias. Item literas Alphabeti.
Cuilibet imperatori licebit distichon ascribere Vitam ejus complectens, in quolibet cum sint variae voces, facile una aliqua nostro scopo serviet, et a nobis notabitur, exigendum ut lente dictetur.