Latin März 1678
Acervus Chrysippi
Martii 1678
Tandem aliquando:
Inventus Chrysippe tui finitor acervi. Von fremder Hand: Persius, Sat. 6. extr. Nimirum omnes illae notiones, in quibus
locum habet acervus sive sorites Stoicorum, ut divitiae, paupertas, calvities, calor, frigus;
tepor, album nigrum, magnum parvum, absolute sumtae sunt notiones vagae imaginariae,
imo falsae, seu nullam ideam habentes. Eae demum notiones, quibus objectio ista fieri
non potest, a nobis pure ac liquide intelliguntur. Scilicet priores respectum dicunt ad
nostram opinionem, quae variat, ex. g. quod uni frigidum id alteri calidum videtur,
utrumque vere, imo et eidem diverso tempore. Idem est de paupertate. Nam quem certo
respectu pauperem dicemus, alio respectu esse negabimus. Si pauperies absolute sumta
esset vera notio, deberet certo obolorum numero definiri, quia necesse est aliquem uno
obolo [abjecto] fieri ex non paupere pauperem; aut nunquam. Hinc defectui isti succurrunt
leges, et pauperem definiunt qui certum solidorum numerum non habet. Et aetate
majorem, qui 25 annos egressus est. De notionibus imaginariis verae saltem manent
propositiones comparativae, neque illis potest objici Sorites.
Notiones imaginarias voco, quae non sunt in rebus extra nos, sed quarum essentia
est nobis apparere. Hinc ubi dubitare incipimus, ut uno obolo detracto, cessat quaestio, et
is de quo agitur, mihi nec pauper est nec dives. Si definiamus rem effectu quodam certo
aliud est, ut pauper est, qui certum aliquid emere non potest. Calida res est, quae
thermometrum ascendere facit, tunc enim res reducitur ad sensum aliquem certum. Cum
dubitamus res sit calida an frigida, tepidam dicimus, tepor ergo non certa idea extra nos,
sed nostra dubitatione constat.