Series VI Band 4 · No. 237₅.
Universum corpus pansophicum. Tabula substantiarum naturalium et civilium
UNIVERSUM CORPUS PANSOPHICUM. TABULA SUBSTANTIARUM
NATURALIUM ET CIVILIUM
Tabula Substantiarum naturalium.
Substantia prima vel orta. Prima Deus de quo in scientiis agitur, ubique tanquam
de principio et fine, nullibi tanquam de subjecto definito. Creaturae Regiones seu
commercia, et Res. Commercia sunt Rerum natura (+ seu regio idearum +) Spatium
Tempus. Res sunt immobiles substantiae secundae seu Essentiae a tempore et loco
sejunctae; et Res mobiles seu substantiae primae in tempore vel loco positae. Et vel
tempori tantum astrictae, nempe spiritus, qui vel a corpore immunis ut Angelus, vel
ordinatus ad corpus ut anima vel etiam loco astrictae ut corpora. Quorum principia et
species. Principia corporum Essentialia vel Integralia. Essentialia, materia nempe corporis
conceptus subjectivus quae vel prima vel secunda quae est certi corporis
conceptus subjectivus. Forma conceptus praedicativus, determinata ratio, qua certa
species constituitur. Principia integralia sunt: semina, et seminata sunt Moleculae
primae regulariter figuratae ex quibus corpora componuntur et in quae forsan ultimo
resolvuntur. Suntque vel simplicia tam regularia quam corregularia; Regularia nempe
Globuli, Tetraëdra seu pyramidulae, Hexaëdra seu cubuli, octaëdra, dodecaëdra, icosaëdra;
vel corregularia, qualibus 13 illa corpora Archimedea cum duobus aliis a
Keplero descriptis in Harmonica Mundi, sunt instructa, vel duplicia triplicia ex
meris cardinalibus aut meris succenturiatis coalescentia quae stellas Keplerianas referunt.
Seminata sunt Stamina Bullulae, pag. 39, quales orbis
Eruditi Senatui tum Anglicano tum Gallico nuper exhibuit honoratissimus meus Leibnitius
sagacissimi vir ingenii in theoria motus. Texturae, v.g. materia striata Cartesii.
Species ordinabimus si corpora distinguamus in principalia et secundaria. Principalia
quasi totalia sunt vel diffusa vel compacta. Diffusa primoque mobilia pariter et
motiva, Actuaria nempe coelum hoc est aura Aetheria congeries subtilissimarum et
regularissimarum molecularum, quae exilitate sua per angustissima spatiola corporum
coelo comprehensorum transire possunt. Vel compacta quae dicuntur corpora
~~Mundana* quorum quodvis in certam coeli partem tanquam peculiarem immensi oceani*
*Mundani vorticem demersum, peculiare Membrum constituit estque vel stella fixa, ut sol,
sirius, Alcor (+ haec de meo +), vel planeta, ut Mercurius Venus, terra cum luna, Mars,
Jupiter cum quatuor satellitibus, Saturnus cum satellitibus totidem. Temporalia: Stella
nova aut renovata, Cometa. Secundaria sunt Elementalia et Elementata. Elementalia,
terra ex partibus angularibus, caetera ex volubilibus, aqua ex densioribus, aër ex rarioribus;~~
~~ambobus motu moderato latis; ignis ex subtilissimis motu vehementi latis. Elementata
seu Mixta sunt Naturalia, artificialia. Naturalia imperfecte mixta, et rariora, vel
solida, magis seu perfecte mixta quae dicuntur kat' ĕjoxh̀n corpora a Medicis, Mineralia,
Vegetabilia, Animalia. Factitia seu opera sunt vel artefacta vel physica vel Mechanica,
concurrit enim homo vel indirecte praeparando, vel directe elaborando. Artefactum physicum
est vel Medicum humani corporis curae paratum, vide Tabulam pharmacorum
(+ forte his comprehensa Alimenta +) vel Architectonicum humanae vitae commoditatibus
externis aptum; vid. Tabulam Materialium Zeug. Elaborando vel Anautomaton*~~
*vel
Automaton, vide Tabulas tam illorum quam horum.Tabula substantiarum civilium quae sunt Personae et Res.
Personae sunt publica, privata. Publica: politica RexMagistratus,
Ecclesiastica Episcopus, Scholastica professor. Privata vel meretalis kat' ĕjoxh̀n
~~Nobilis, qui sagatus, vel Togatus ut doctor, Comes palatinus. Statu scilicet expeditorio
seu stata expeditione unde persona est vel officiosa, vel negotialis. Officiosa ut scriba
Monachus miles. Negotiosa, negotio vel liberali ut studiosus, artifex, Mercator quatenus
est Arithmeticus vel alia peritia indiget, vel illiberali ut opifex operarius tabellarius.privatus, vel conditionata certo gradu vel statu. Gradu dicitur
Res sive possessiones bona sunt sub forma naturali vel corporales vel incorporales.~~
~~Item vel mobiles vel immobiles. Et sub forma morali juris divini vel humani. Juris divini
vel destinatione, vel per se sunt simpliciter res sacrae Deo ad immediatum cultum rite
consecratae, ut altaria, Templa, vel secundum quid, nempe vel res Ecclesiasticae quae
sunt in ecclesiae patrimonio, vel religiosae quae mediate tantum ad divinum cultum sunt
constitutae, ut Coemiteria. Per se juris divini sunt corpora nostra, a natura divino cultui
sacrata, hinc nemo membrorum suorum dominus.
Juris humani sunt res publicae vel privatae. Publicae sunt vel ~~communes~~~~
~~nullis expensis indigentes, ut aër ventus lumen, mare quatenus liberum, locus et tempus;
tota natura rerum, vel universitatis, alias publicae kat' ĕjoxh̀n quae ad certum populum
usu publico tum impensis in eas faciendis restringuntur. Suntque vel magis naturales, vel
magis civiles. Naturales vel stricte, ut flumina perennia pascua ripae, vel late, ut~~
factitia, theatra forum balnea, vel magis
civiles ut vectigalia contributiones censuspublici, jura venationum etc.; privatae res sunt in patrimonio cujusque, vel
particulares,ut praedium, supellex; vel
~~die ganze Handlung* (+ patrimonium mercatoris qua talis +) Taberna.universales ut haereditas. Huc spectat *eine Handlung,
*~~[Def. 9. Modus est id, quod in alio tanquam in Subjecto esse concipitur.
Scholion. § 3.] Modi sunt ratione subjecti vel absoluti vel Relativi, unde
Attributa, Relationes, secundum propriam [rationem] sunt vel terminativi vel operativi.
Illi dicuntur Status, hi Actus. Ambo sunt vel primi vel secundi. Status primi
sunt qui immotam rationem habent, ut attributa relationes ipsorum extensiones immobilibus
etiam convenientes. Status secundi licet conceptu suo non includant actum, tamen
ad eum ordinantur, ut externi situs mobilium, ordines figurae. Actus primus est status
rei cum connotatione operationis ad quam tendit vel ordinatur, efficiendam sustinendam,
actus scilicet passivus, activus. In se est hic actus vel objectivus et dicitur patibilis
qualitas* vel formalis et dicitur
potentia, quae restricte spectata a statu quatenus estmutabile vel immutabile dicitur
obligatio, seu necessitas aut libertas vel contingentia.A quantitate seu gradu remissiore
~~secundus est dispositio, perfectiore habitus. Actusactio vel passio. Brevius possumus quatuor genera ponere:
Substantiam, Statum, Actum, Quantitatem.
[Def. 10.] Attributum est modus absolutus quo quid alicui tanquam termino~~
~~denominationis absolute tribuitur.
[Def. 11.] Relatio est modus respectivus quo unum ad alterum se refert.
[Def. 12.]
~~modo constitutum est et se habet.Status aut habitudo rei est modus terminativus quo quippiam quocunque
[Def. 13.] Situs est modus terminativus, quo quodque certa ratione se sistit in~~
~~consortio et complexu caeterorum omnium.
[Scholion.] Designatur situs praepositionibus ad, apud, intra, extra. Est aliquid
aliquo prius sed posterius in naturalibus, moralibus, notionalibus: natura merito cognitione.
Respectu consortiorum seu commerciorum rerum naturae, numerorum, spatii,
temporis. Unde quid alio prius: Natura, numero, spatio, tempore. Secundum aliquod ex
his commerciis situs rei intelligitur; et designatur vel absolute vel respective; absolute
demonstrando: hic, illic, isthic, ibi quae vocabula proprie ad locum pertinentia, et caeteris
commerciis adhiberi solent, vel magis respective, idque vel juxta capacitatem aut comprehensionem
commercii totius aut partium ejus rerumque ipsarum, hinc: intra, extra,
prope, coram, apud, a. Huc praepositiones. Vel juxta terminum, qui est vel circumstititius
digressivus aut divaricativus, diciturque plaga, vel limitativus, Terminus kat'~~
~~ĕjoxh́n*. Plaga ratione generaliter: prioritas, posterioritas, simultas; specialiter: ~~Superioritas*
inferioritas, Anterioritas posterioritas, dexteritas sinisteritas.
Terminus kat' ĕjoxh̀n dicitur extremitas. Hinc initialitas, finalitas,
intermedieitas*, quae praecise dicitur
~~*videntur ita ordinari posse: situs est vel simplex vel continuatus. Simplex vel relativus vel
correlativus. medieitas. In quovis genere species situum*Relativus quando sola res non simul cum alia refertur ad quid in commercio~~
~~situali. Correlativus quando unum cum altero refertur ad quid. Uterque est vel
consistitius vel quando res ad motum sita vel propensa concipitur directivus sive~~
~~~~vergentium~~. Hinc interrogativum quorsum. Unde collimatio, ~~collineatio, inclinatio,*
propendentia. Haec spectanda in Naturalibus moralibus, notionalibus. In
Naturalibus situs purus vel mixtus. Purus, qui materiae seu extensioni non neccessario
commixtus, sed rebus etiam non extensis competit. Mixtus spectatur in extensis. Ordinemus
primum Extensivos, nam caeteri analogiam ad eos servant.
[Classis Situum Extensivorum.] Situs extensivus spectatur abstracte vel
concrete. Abstracte spectatus est vel formalis vel Terminalis: Formalis vel magis absolutus
situs vel punctorum aut rerum instar puncti conceptibilium, qui convenit cum situ
puro rerum aliarum de quo postea. Vel partium qui dici potest continuitas qua
partes continuo tum intra partes quascunque, tum pars extra partem extensi cujuscunque,
tanquam totius esse deprehenduntur. Continuitas est uniformis biformis triformis, linea
~~superficies corpus , cum ad unum tantum, cum ad duo simul, cum ad tria simul.
*Substantiae veterum mediae, scilicet inter ideas et sensibilia, tà metajý. Haec unum duo
tria Aristotelis dicuntur vulgo dimensiones, quia corpus secundum triplicem rationem
metiri possumus. Terminalis situs est extensionis sub quacunque forma spectatae respectus
ad aliquid extra se tanquam ad certum terminum seu scopum, est relativus vel
correlativus. Relativus est vergentia scilicet ad certam plagam vel ratione unitatis vel~~
ratione ordinis. Unitatis quatenus res partium situ vergit ad plagam eandem
rectitudo,diversas
~~linea, etc. et progreditur in infinitum. Talis quaestio est, quando dicimus *wie weit Ost von
West*, id est 180 grad. +), Ratione ordinis extensa res vergit ad plagam vel directam, ut*
*longitudo, vel ad transversalem, ut transversalitas, quae est latitudo et profunditas. Usus
obtinuit ut in rebus immotis vocemus curvitas. (+ Nota plagam esse mirabile genus Entis, non enim est punctum autlongitudinem, quorsum plures partes occurrunt,~~
~~sed in rebus ad motum ordinatis, eam quorsum tendit motus. Hinc tractus ab ortu ad
occasum dicitur longitudo.
Correlativus situs est da «raus hin», das andere «wieder hehr» referiret wird (+ quod*
*non erat in plaga +) est simplex compositus, uterque consistitius directivus. Consistitius
se exerit per conjunctionem disjunctionem, directivus per ~~convergentiam*
divergentiam. conjunctio est conterminalitas vel coincidentia. Conterminalitas
quae fit in communi termino, et dici potest attingentia, quae est persistens
Coincidentia est vel partialis in communi parte, ut XZ cum AB vel totalis: si
totum cum parte, ut ST cum RT vel totum cum toto, ut basis Trianguli CDE cum
basi Trianguli CDF quae dici solet congruentia. Disjunctio dicitur distantia,
quae est vel linearis et interceptiva, nimirum remotio, nempe puncti a
puncto, puncti a linea vel superficie, [lineae] a linea vel superficie,
superficiei a superficie quarum brevissima dicitur kat' ĕjoxh̀n distantia.
Vel est angularis et divaricativa qualis spectatur inter angulorum
crura. Directivus situs est vel aequalis vel inaequalis. Aequalis
est vel concursus coincidentialis ad quem spectat in continuum positio
AB ad BC ut A vel Parallelismus in rectis aut curvis uniformiter aut aequaliter a
se remotis, vel inaequalis (+ inaequabilis +) ut convergentia inter ED et CD vel
divergentia inter DE vel DC. Situs compositus est ubi simul respectus habetur ad subjectum
extensivum, seu ad rem extensam certo modo terminatam. Et est tum angulus tum
figura. Angulus vel superficialis vel solidus. (+ Superficialis der
aufm papier kan gemacht werden, corporalis der mit papier mus
gemacht werden. +) Figura eodem modo superficialis solida. Utriusque
subjectum et superficies et corpus, nempe extensio per extensionem
Terminata. Constituuntur extensionibus terminalibus seu terminantibus
superficies lineis, corpus superficiebus. Hinc species angulorum et figurarum.
Rectilineae, planhedrae, curvilineae, gibbhedrae ex quibus variae mixtae. Angulus est
divaricatio Terminalium extensionum, in extensione Terminabili saltem uno sui termino
concurrentium. Quorum principales sunt plani rectilinei fig. 7 qui in Cardinales et
intermedios distinguuntur. Cardinales rectus 90 graduum, directus 180 graduum, subrectus
270 graduum, totus et maximus 360 graduum. Intermedii concavi [acuti], obtusi, qui
minores majores recto. Convexi subobtusi, subacuti, qui majores directo, subrecto.
Figurarum forma est Perimetria. Una continua perimeter rotundas efficit figuras,
simplicissima circulus et sphaera. Si bina membra tantum perimetri, fit binangulum in
superficialibus, quorum potissima species semicirculus. In solidis
dyhedrae, utrumque curvum aut mixtum. A tribus angulis simplicissima
figurarum rectilinearum Triangulum. Si quatuor membra habemus
quadratum, oblongum, rhombum, rhomboides. Situs extensivus
concrete consideratus est situs formarum extensivarum certae materiae vel corporis. Ut
simitas nasi concavitas, huc stare, sedere, inclinari, jacere, et quidem prone supine
dextre sinistre. Circa corpus habitus, ut ocreatum esse lanugine vestitum.
Classis situum purorum seu ab Extensione remotorum.
Situs purus nude relativus et quidem consistitius recipit vel rem suppositam vel terminos. Relatione ad rem suppositam ejusque capacitatem saltem abstractam, dicitur quis in vel intra, cum, apud, vel extra, prope, coram, praeter, propter. Hinc praesentia absentia, propinquitas remotio per omnia quatuor commerciorum abstractorum genera. Ratione Terminorum aequi sunt vel digressivi vel limitativi, dicitur res ratione quidem digressivorum seu plagarum, prior, posterior, simul. Ratione terminorum limitativorum dicitur res initialis intermedia finalis.
Situs naturalis purus potest dici relativo-directivus, seu relativa vergentia, quae
respicit vel rem suppositam vel Terminum, et rem vel simpliciter, ut quidque ad suum
finem collineat, vel secundum quid secundum capacitatem rei suppositae, unde res
vergere dicitur introrsum extrorsum. Terminum vel digressivum seu plagam, vel inter-
ceptivum, plagam vage ut quaquaversum, fixe; generaliter retro vel porro vel ultra
specialiter et vel cardinaliter sursum deorsum, antrorsum retrorsum, dextrorsum sinistrorsum
vel intermedia ratione. Vel terminum interceptivum, ut ab initio, versus finem,
per medium, usque ad hoc vel illud.
Correlativus situs se exerit consistitius per conjunctionem disjunctionem; directivus
per convergentiam divergentiam. Conjunctio est vel conjunctio praecise vel conjunctio
platice, ubi comprehendit et propinquitatem. Estque ut aliae omnes Entitativa,
Quotitativa, Quandicativa, Ubicativa. Entitativa est vel coincidentialis vel conterminalis.
Coincidentialis est vel identitativa, ut inter hominem et animal, vel comprehensiva inter
partem et totum. Conterminalis vel est originalis ut conjunctio genealogica, vel concursiva,
quae est commembralitas seu consocialitas vel coadjunctio quando plura dicuntur
idem in casu obliquo, ut ejusdem scopi. Quotitativa conjunctio est summalis unitatum.
Quandicativa est coaevorum. Ubicativa est vel astronomica, quando sol et luna in eodem
limite motus sui aut motus communis versantur, quod fit etiam extra negotium Eclipseos;
optica, ut solis et lunae tempore Eclipseos, physica est propinquitas; Geometrica est
coincidentia. Similiter de disjunctione. Convergentia est praecise concurrentia, platice
appropinquatio. Entitative est absoluta possibilis identitas in effatis possibilibus,
ut possibile est homines dormire vel respectiva, ad eundem scopum, effectum,
terminum ut plures rationes ad eandem conclusionem. Quotitativa in numeris commensurabilibus,
respectu communis mensurae. Quandicativa in omnibus creaturis, quia
omnes in eandem plagam, futurum collineant. Ubicativa, in motu rerum juxta lineas
convergentes. Divergentia quandicativa est in cyclis temporalibus a se digredientibus.
Denique situs continuatus est vel confusus vel ordinatus, hinc confusio, ordo.
(+ In Moralibus et Notionalibus haec persequi non vacat. +)
[Def. XIV.] Patibilis qualitas est modus operativus [objective] quo potentia
exceptiva certa ratione moveri potest, ut ad perceptionem seu receptionem se accingat.
[Scholion.] In Naturalibus (nullis notionalibus et moralibus) est vel externa vel
interna. Externa spectatur potissimum in corporibus estque vel prima vel secunda. Prima
est vel magis situalis, vel magis motiva. Illa particulis angulatis et hamatis adeoque
consistentibus, ut siccitas; rotundis et volubilibus inde humiditas seu diffluentia. Haec
motiva positive calor, privative frigus. Secundae magis situales sunt: 1) Raritas densitas
pelluciditas opacitas, 2) Mollities durities, laevitas asperitas, 3) lubricitas viscositas,
friabilitas tenacitas, 4) Flexuositas, rigiditas, Macritudo, pinguedo. Magis Motivae vel
absolute, et dici posset Motivitas, quae est vel rectilinea gravitas (deorsum), levitas
(sursum), promotivitas (ante), retromotivitas (retro), vel curvilinea, vertiginatio, librativitas,
revolutivitas, seu circulariter seu spiraliter; vel restricte, ad certas potentias vel
exceptivas, vel perceptivas. Exceptivas, vel communiter, ut rei tanquam objecti attractivitas
expulsivitas, acceptivitas, retentivitas, vel singulariter ut Magnetismus, vel perceptivas,
ut sensibilitas, quae est vel communis tangibilitas, vel singularis ut visibilitas,
audibilitas, odorabilitas, gustabilitas.
Visibilitas vel originalis, positiva lux, privativa tenebrae: originata color,
qui est primus positivus albedo, privativus nigredo: secundus simplex: fortior rubedo,
flavedo, remissior viriditas caeruleitas. Mixtus et variegatus vel continuo, vel discretim
scheckig.
Audibilitas vel simplex, positiva sonus, qui reflexus dicitur Echo, privativa
silentium. Variegata consonantia, dissonantia; specialiter
quoad Tonos: unisonus octava quinta quarta
.1. .4. .3. .4.
unisonus diapason diapason disdiapason
epidiapente
.1. .2. .3. .4.
quoad voces: Bassus, Cantus, Altus, Tenor.
Odorabilitas dicitur odor estque ratione quidditatis, dulcedo aciditas, amaritudo
austeritas. Ratione qualitatis: suaveolentia, foetor, ratione quantitatis fragrantia, odor
remissus.
Gustabilitas dicitur sapor estque dulcedo aciditas, amaritudo salsedo, sapiditas
insipiditas, acrimonia sapor remissus.
Interna patibilis qualitas, ratione principii exceptivi interni cognitivi vel affectuosi.
Cognitivum principium sunt sensus interni, nempe sensum internum afficit species
sensibilis, phantasiam et memoriam, phantasma, intellectum species intelligibilis, eaque
impressa expressa. Affectuosum principium movet affectus qui terminatur magis ad
intra, estque vel favorabilis nempe delectatio concupiscentia, gaudium spes, [vel] refugibilis
et odiosus: dolor aversatio tristitia timor. Passio terminatur magis ad extra et
producit pallorem revocando sanguinem, ruborem propellendo.
[Def. XV.] Potentia est modus operativus formalis nude consideratus, quo quid esse fieri facere quippiam potest. Impotentia contra.
[Scholion.] Naturalis est Activa vel Passiva, Naturalis Activa Dei, infinita, eaque
absoluta omnium quae non contradicunt; ordinaria. Finita creaturarum est motrix et
quietrix, quae se exerit vel immediate directo nisu, reflexorio objectu, Mediate per
Machinas, Ductus. Machina est vel communis ut vectis, vel specialis. Vectis est
Homodromus vel Heterodromus, uterque positivus vel privativus. Specialis peritrochium,
cuneus, cochlea, trochlea. Ductus sunt aperti canales antliae, clausi suctores, siphones.
Specialiter potentia motrix secundum subjecta quibus inest, spectatur autem vel in
non intelligentibus vel in intelligentibus. In inanimatis dicitur vis, vulgaris ut illuminandi,
humectandi, urendi, etc. secundum patibiles qualitates, singularis ut vis attractiva
et verticitas in magnete. In Animatis dicitur facultas, nempe in vegetabilibus attractrix
expultrix, acceptrix retentrix. Secunda: alterativa, augmentativa diminutiva, nutritiva. In
sensitivis sentiendi prima immediata (sensus externus), communis tactus, specialis
primarius visus auditus, secundarius gustus olfactus. Mediata quae dicitur sensus internus,
communis Phantasia Memoria; secunda: facultas advertendi naturaliter et colligendi
affectandi licet non ob certam rationem vel circumspecte. Positive ut facultas
concupiscendi, remotive ut irascendi, denique facultas operandi, ut ambulandi, aedificandi.
In intelligentibus facultas cognoscendi distincte assentiendi debite per intelligentiam
et scientiam, volendi circumspecte efficiendi libere, prudentiam,
~~artem*. Spiritibus facultas praestigiorum et praeternaturalium.
*
~~definita ad esse futurum potentia objectiva, ad non esse destruibilitas. Ad tale esse
subjectiva terminativa. Subjectiva qua res certae formae subjectum esse potest, vel
essentialis vel extraessentialis. Terminativa qua res inter se terminari certo modo possunt.
Ubi cumprimis eminet potentia receptiva rei contentae productiva tantupli, ita radix
potest «sumi» quadratam.Potentia passiva, indefinita potentia obedientialis respectu divinae absolutae,
[Def. 16.] Dispositio potentia debilis, Habitus confirmata.
~~[Scholion.] Dicitur is virtus generali vocis usu. Spectatur in insensitivis analogice, ut
volubilitas motu facta in rotis. In sensitivis passiva ut in fabris majorem calorem sustinendi.
Activa eundi, collineandi etc. membris externis. In intelligentibus dicitur intellectualis,
qui internus Dianoeticus in intellectu, Ethicus in voluntate. Externus factivus, qui
et potentiam movendi facilitat, estque anurgos ut canendi, enurgos aedificandi. Dianoeticus
principiorum incomplexorum apprehensio, complexorum intelligentia, conclusionum~~
~~~~scientia~~ et opinio. Habitus scientificus circa supernaturalia sapientia,~~
~~circa naturalia, Naturalis prima: metaphysica pantometria, secunda Physica, Mathesis
mixta. Circa Moralia prudentia prima, Ethica, secunda politica cum oeconomica. Circa~~
Notionalia
~~Geodaesia, Melopoetica. Circa orationem secunda: Grammatica, rhetorica, oratoria, poesis.
Artifices, qui tamen non operibus ideo exequendis manuum labore assueti dicuntur
sapientes.Anchinoea seu ars interna, quae circa rationem prima est Logica Logistica,
[Def. 18.] Actus est exercitium potentiae sibi respondentis,
~~[Scholion.] nempe actus secundus, attributivus operativus. Ille Entitativus ut existere, durare, formalis, habere quippiam, operativus actio passio. Actio naturalis infinita Dei, finita actio communis dicitur Motus: actus entis in potentia quatenus in potentia estque illocalis ut tempus physicum id est fluxus durativus in rebus durantibus; vel localis Motus. Motus vel primus, ut conatus nisus motio, cui opponitur quies Physica cessatio ab omni tendentia. Secundus: promotio; progressio, cui opponitur quies Mathematica. Motus respectu termini a quo et ad quem, si externus dicitur localis, si internus ipsum Esse,* *positive generatio, negative corruptio; qualitas alteratio, quantitas augmentatio diminutio. Motus speciales, [respondent] potentiis specialibus rectilineus, vertiginis, conversionis, libratorius. In coelo Motus primus. Motus secundus. Deviatio per latitudinem, declinationem, trepidationem. Eccentricatio per ascensum, descensum versus Apogeum, Perigeum. In animalibus natare, volare, serpere, pedibus ire ubi 4 variationes, ambulare, subsultare, currere, prorumpere. In Equis schritt, trab, galop, satz oder sprung. 4 vehicula:* Traha pensilis, trage, saenfte, traha tractilis, schlitten schleiffe, hypocylindricum *walzenzug, currus wagen, karren. Currus monodromus, dydromus, tridromus, tetradromus. Passio naturalis actionibus respondet.
[Def. 19.] De Quantitate «pars»
~~[Def. 20. Non-Ens est, quod habet quidditatem definitam quidem, sed non positivam.]
[Scholion.] Non Ens purum, ut possibile, Malignum, quod absurdum infert.
[Def. 21.] Ens per accidens seu per Accedens.
[Scholion.] Congeries homogeneorum, farrago heterogeneorum. Agmen non intelligentium. Non sensitiva strues acervus cumulus; sensitiva, grex armentum; rationalia: coetus concio turba cohors.