Series VI Band 4 · No. 332₂.
Metaphysica S. Augustini
METAPHYSICA S. AUGUSTINI
Deus ubique totus nec per partes a creatura capitur Confessionum lib. 1, c. 3. Ubi eleganter ait Deum ita in vasis contineri, ut licet frangantur illa, ipse non effundatur.
Id (demum) vere est quod incommutabiliter manet. Creaturae nec omnino sunt, nec omnino non sunt Confess. lib. 7, cap. 11.
Quaecunque sunt bona sunt Confess. lib. 7, c. 13.
Omnia vera sunt in quantum sunt Confess. lib. 7, c. 15.
De memoriae natura Confess. lib. 10, c. 8, multaque alia sequentibus capitibus de anima.
Ego sum qui memini, ego animus lib. 10, c. 17, addatur locus Philosophi Autodidacti a Pokokio editi, quod corpus tantum institutum.
Non homines nos persuadent, sed veritas quae intus est in domicilio cogitationis nostrae Confess. lib. 11, cap. 3.
De aeternitate Dei, Confess. lib. 11, cap. 11, et alibi passim.
Deus ante mundi creationem non faciebat aliquid. Confess. lib. 11, c. 12, nullum erat tempus c. 13.
De natura temporis eleganter lib. 11, c. 14 seqq.
De materia prima multis Confess. lib. 12 c. 4 et seqq. passim.
De coelo coeli, sive substantia quadam spirituali Deo proxima, quam aliae mentes participant, et quae materiae primae ex adverso respondet, posses credo appellare formam primam. De hac substantia multis Augustinus lib. 12, c. 9 et seqq. Videtur haec forma esse ipsa anima mundi.
Quod mutabile est aeternum non est Confess. lib. 12, c. 13.
Quot modis dicatur aliquid prius, et de his quae sunt priora origine, quae Scholastici dicunt natura priora, eleganter lib. 12, c. 29.
Explicare conatur Trinitatem per haec tria: Esse, posse, velle. Confess. lib. 13, c. 11.