Series VI Band 4 · No. 332₃.
De rerum creatione sententiae
S. Augustinus Confessionum singulares quasdam sententias habere videtur de rerum
creatione, quas tamen obscuriuscule explicat. Statuit lib. XIII, cap. 5 seqq. coaeternam
sibi ante omnia Trinitatem, patrem filium et spiritum, quos exprimi quodammodo putat
his tribus: Esse, nosse, velle cap. 11, quibus et in nobis adumbratur, nam sum inquit
sciens et volens; scio me esse et velle. Volo me esse et scire (ibid.); porro lib. XII, c. 7:
fecisti coelum et terram non de te, nam esset aequale unigenito tuo, ac per hoc et tibi ...
*ideo de nihilo fecisti coelum et terram, magnum quiddam et parvum quiddam ... unum
prope te, alterum prope nihil. Unum quo superior esses, alterum quo inferius nihil esset*.
Coeli autem nomine non intelligit coelum aspectabile, sed aliquid sublimius, quod vocat
Coelum Coeli lib. XII. cap. 2, ubi ita habet: sed ubi est coelum coeli domino, de quo
*audivimus in voce psalmi coelum coeli domino, terram autem dedit filiis hominum. Ubi
est coelum quod non cernimus, cui terra est hoc omne quod cernimus ... sed ad coelum
coeli etiam terrae nostrae coelum terra est. Et hoc utrumque magnum corpus non
absurde terra est, ad illud nescio quale coelum quod domino est non filiis hominum*.
Itaque verba coelum coeli domino, ita interpretatur, ut conjungantur coelum coeli, cum
alias conjungamus: domino coeli. Porro quid sit coelum coeli ita porro explicat cap. 9.
Nimirum enim coelum coeli quod in principio fecisti creatura est aliqua intellectualis,
*quanquam nequaquam tibi trinitati coaeterna, particeps tamen aeternitatis tuae, valde
mutabilitatem suam prae dulcedine felicissimae contemplationis tuae cohibet, et sine ullo
lapsu ex quo facta est, inhaerendo tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum.
Ista vero informitas terrae invisibilis et incompositae nec ipsa in diebus numerata
est. Ubi enim nulla species nullus ordo nec venit quicquam nec praeterit*.
Vult ergo illud coelum et illam terram in principio creatas, esse temporis expertes. Coelum esse substantiam quandam intelligentem mutatione non quidem per se, attamen ob Deum cui contemplatione conjungitur, carentem; terram vero esse materiam informem. Porro de summa illa spirituali creatura multa alia habet: ut cap. 11. Item dixisti mihi *voce forti in aurem interiorem, quod nec illa creatura tibi coaeterna est, cujus voluntas tu solus es, ... o beata si qua ista est inhaerendo beatitudini tuae beata sempiterno inhabitatore te atque illustratore suo. Nec invenio quid lubentius appellandum existimem coelum coeli domino quam domum tuam contemplantem delectationem tuam sine ullo defectu egrediendi in aliud; mentem puram concordissime unam stabilimento pacis sanctorum spirituum civium civitatis tuae in coelestibus super ista* (aspectabilia) coelestia. *Unde intelligat anima mea quantum peregrinatione longinqua facta est, si jam sitit tibi ... si jam petit a te unam et hanc requirit ut inhabitet in domo tua per omnes dies vitae meae ... domus tua quae peregrinata non est, quamvis non sit tibi coaeterna tamen indesinenter et indeficienter tibi cohaerendo nullam patitur vicissitudinem temporum*. Et cap. 12. duo reperio quae fecisti carentia temporibus, cum tibi neutrum coaeternum sit. *Unum quod ita formatum est, ut sine ullo defectu contemplationis sine ullo intervallo mutationis quamvis mutabile tamen non mutatum tua aeternitate atque incommutabil*[itat]e *perfruatur. Alterum quod ita informe erat, ut ex qua forma in quam formam vel motionis vel stationis mutaretur quo tempori subderetur non haberet.* Et subjicit mentem si intelligat hoc coelum coeli, eo ipso intelligere Deum non in aenigmate, sed de facie ad faciem, inque eo non modo hoc, modo illud sed omnia simul; et quidem distincte. At eandem mentem, dum terram terrae, seu ipsam informem materiam intelligit, in ea etiam intelligere non modo hoc modo illud, sed omnia, at confuse. Ita enim habet cap. 13. Sic *interim sentio: propter illud coelum coeli, coelum intellectuale, ubi est intellectus, nosse simul non ex parte non in aenigmate non per speculum, sed ex toto in manifestata facie ad faciem, non modo hoc modo illud, sed quod dictum est, nosse simul sine ulla vicissitudine temporum: et propter invisibilem atque incompositam terram sine ulla vicissitudine temporum quae solet habere modo hoc modo illud, quia ubi nulla est species, nusquam est hoc aut illud*. Itaque hoc videtur illam creaturam summam intellectualem esse ad Deum, ut materia est ad nihil. Ipsam quodammodo esse ad mentes descendendo, ut materia est ad corpora ascendendo. Ut enim ex materia imperfectissima creaturarum fit corpus dum accedit aliqua forma seu perfectio, ita ex hac substantia intellectuali principe, oriri mentes alias inferiores, dum aliquis gradus imperfectionis seu passibilitatis accedit. Haec substantia intellectualis est domus Dei a quo illustratur, sed eadem est domus spirituum qui dum in ea habitant ejusque participes sunt, Deo fruuntur. Unde intelligitur illam esse aliquid ab angelis diversum; est enim unum quiddam sed angeli multi: est domus angelorum, ipsa non mutatur, nec a Deo recedit, angeli multi lapsi sunt. Anima autem nostra ab ea peregrinata est, nam et ipsa est particeps spiritualitatis. Plurimum similitudinis mihi esse videtur inter intellectum agentem sive Aristotelis sive Averrois, correctum scilicet (de quo Thomasii dissertationem vide) et inter hanc substantiam intellectualem puram Augustini. Quin et nostri tempore quidam intellectum quendam statuunt infinitum quidem, qui tamen sit inferior Deo.
Et eodem lib. XII. cap. 15. Sublimem quandam esse creaturam tam casto amore *cohaerentem Deo vero et vere aeterno, ut quamvis ei coaeterna non sit in nullam tamen temporum varietatem et vicissitudinem ab illo se resolvat ac defluat, sed in ejus solius veracissima contemplatione requiescat. Quoniam tu Deus diligenti te quantum praecipis, ostendis ei te, et sufficis ei, ideo non declinat a te, nec ad se. Haec est domus Dei non terrena, neque ulla coelesti mole corporea, sed spiritualis et particeps aeternitatis tuae, quia sine labe in aeternum, statuisti enim eam in seculum et in seculum seculi, praeceptum posuisti, et non praeteribit. Nec tamen tibi Deo coaeterna, quoniam non sine initio, facta est enim. Nam etsi non invenimus tempus ante illam, prior quippe omnium creata est sapientia, nec utique illa sapientia tibi Deus noster, patri suo coaeterna, et* [coaequalis,] per quam creata sunt omnia, et in quo principio fecisti coelum et terram; *sed profecto sapientia quae creata est, intellectualis natura scilicet, quae contemplatione luminis lumen est. Dicitur enim et ipsa licet creata sapientia. Sed quantum interest inter lumen quod illuminat et quod illuminatur tantum inter sapientiam quae creat, et istam quae creata est, sicut inter justitiam justificantem et istam quae justificatione facta est. Nam et nos dicti sumus justitia tua. Ait enim quidam servus tuus, ut nos simus justitia Dei in ipso. Ergo quia prior omnium creata est quaedam sapientia, quae creata est mens rationalis et intellectualis castae civitatis tuae, matris nostrae, quae sursum est, et libera est, et aeterna in coelis quibus coelis, nisi qui te laudant coeli coelorum? Quia hoc est et coelum coeli, domino. Etsi non invenimus tempus ante illam, quia et creaturam temporis antecedit, quae prior omnium creata est, ante illam tamen est ipsius creatoris aeternitas, a quo facta sumsit exordium, quamvis non temporis, quoniam nondum erat tempus, ipsius tamen conditionis suae. Unde ita est abs te Deo nostro, ut aliud sit plane quam tu, et non id ipsum. Quoniam etsi non solum ante illam, sed nec in illa invenimus tempus, quia est idonea faciem tuam semper videre, nec uspiam deflectitur ab ea. Quo fit, ut nulla mutatione varietur: inest ei tamen ipsa mutabilitas, unde tenebresceret et frigesceret, nisi* amore grandi tibi cohaerens tanquam semper meridies luceret, et ferveret ex te. O domus *luminosa et speciosa, dilexi decorem tuum, et locum habitationis gloriae domini mei, fabricatoris et possessoris tui. Tibi suspiret peregrinatio mea, et dico ei qui fecit te, ut possideat et me in te, quia fecit et me. Erravi sicut ovis perdita, sed in humeris pastoris mei structoris tui, spero me reportari tibi*.
Porro hanc substantiam spiritualem seu formam primitivam, pariter ac materiam primam non esse rebus ipsis, seu materiis formisque secundis tempore, sed tantum origine priores, explicat eleganter idem S. Augustinus lib. 12. c. 29, quod scilicet materia prima nunquam extiterit tempore aliquo sine aliqua forma. Cum vero dicit (inquit) primo *informem deinde formatam, non est absurdum, si modo est idoneus discernere, quid praecedat aeternitate, quid tempore, quid electione, quid origine. Aeternitate sicut Deus omnia; tempore sicut flos fructum, electione sicut fructus florem, origine sicut sonus cantum. In his quatuor primum et ultimum quae commemoravi difficillime intelliguntur, media facillime. Namque rara visio est, et nimis ardua, conspicere Domine aeternitatem tuam, incommutabiliter mutabilia facientem, et per hoc priorem. Quis deinde sic acuto cernat animo, ut sine labore magno dignoscere valeat, quomodo sit prior sonus quam cantus? Quia cantus est formatus sonus, et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non est, non potest. Sic et prior est materies quam id quod ex ea fit. Non ideo prior, quia ipsa efficit, cum potius fiat; nec prior intervallo temporis. Neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu, et eos posteriore tempore in formam cantici coaptamus aut fingimus, sicut ligna quibus arca, aut argentum quo vasculum fabricatur. Tales quippe materiae tempore etiam praecedunt formas rerum quae fiunt ex ipsis. ... Nec prior electione, non enim potior sonus quam cantus, quandoquidem cantus est non tantum sonus, verum etiam sonus speciosus. Sed prior est origine quia non cantus formatur ut sonus sit, sed sonus formatur ut cantus sit*.
(: Videtur haec forma prima, nihil aliud esse quam ipsa anima Mundi. Oriuntur animae ex variis modis quibus Deus res considerat. Cum totum ex partibus considerat, fiunt variae corporum animae, cum considerat ex toto, fit anima mundi. Anima mundi omnia in Deo videt. Non tamen omnia novit possibilia. Proficere ergo in contemplando potest imo profectus ejus et labores sunt ipsae rerum productiones, quas illa figurat, ut Geometrae figuras in pulvere ducunt. Animae aliis perfectiores in infinitum. Quo majus corpus est, hoc perfectior caeteris paribus anima est. Totum universum est unum corpus continuum. Neque dividitur, sed instar cerae transfiguratur, instar tunicae varie plicatur. :)
Moderatione opus est in explicanda scriptura sacra, ut cum plures sensus habere
potest, qui omnes veritatem continent, quisque eum sequatur qui sibi scripturae verbis
propior videtur, non alterum tamen temere rejiciat, cum credibile sit scripturam saepe
multos simul sensus habere. Memorabilis est Augustini locus lib. XII. Confessionum
cap. 24: Ecce ego quam fidenter dico in tuo verbo incommutabili omnia te fecisse,
*visibilia et invisibilia, nunquid tam fidenter dico, non aliud quam hoc attendisse Moysen
cum scriberet: in principio fecit Deus coelum et terram? Quia non sicut in tua veritate
hoc certum video, ita in ejus mente video id eum cogitasse cum haec scriberet*. Et subjicit
in sequenti capite 25: Cum vero dicit: non hoc sensit ille quod tu dicis, sed quod ego dico:
*neque tamen negat quod uterque nostrum dicit utrumque verum esse, O vita pauperum
Deus meus in cujus sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter
tales feram, qui non mihi hoc dicunt, quia divini sunt, et in corde famuli tui viderunt quod
dicunt, sed quia superbi sunt; nec noverunt Moysi sententiam, sed amant suam non quia
vera est, sed quia sua est. Alioquin et aliam veram pariter amarent, sicut et ego amo
quod dicunt, quando verum est, non quia ipsorum est, sed quia verum est. Et ideo jam nec
ipsorum est, quia verum est. Si autem ideo amant illud quia verum est, jam et ipsorum et
meum est, quia in commune omnium est veritatis amatorum*. Operae pretium quoque erit
verba adjicere egregia quae habet cap. 26. Vellem quippe, inquit, si tunc ego essem
*Moyses (ex eadem namque massa omnes venimus, et quid est homo, nisi quia memor es
ejus?) Vellem ergo si tunc ego essem quod ille, et mihi abs te Geneseos liber scribendus
injungeretur, talem mihi eloquendi facultatem dari, et eum texendi sermonis modum, ut
neque illi qui nondum queunt intelligere, quemadmodum creat Deus, tanquam excedentia
vires suas dicta recusarent: et illi, qui jam hoc possunt, in quamlibet veram sententiam
cogitando venissent, eam non praetermissam in paucis verbis tui famuli reperirent: et si
alius aliam vidisset in luce veritatis, nec ipsa in iisdem verbis intelligenda deesset*. Et
cap. 31. Ego certe, quod intrepidus de corde meo pronuntio, si ad culmen autoritatis
*aliquid scriberem, sic mallem scribere, ut quod veri quisque de his rebus capere posset,
mea verba resonarent, quam ut unam veram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut
excluderem caeteras, quarum falsitas me non posset offendere.*