Series VI Band 4 · No. 332₁.
Confessiones Augustini. Metaphysica Augustini
CONFESSIONES AUGUSTINI. METAPHYSICA AUGUSTINI
Confessiones Augustini
Metaphysica Augustini
De natura animae, de memoria, de tempore, de incorporeis, deque aliis rebus metaphysicis praeclarae meditationes apud Augustinum habentur, in libris Confessionum inprimis libro 10 et 11.
Dialecticus Augustinus lib. 7 Confess. cap. 12.
Photini sententiam de Christo primum habuit, lib. 7, cap. 19.
Hebraeae linguae imperitus lib. XI, cap. 3.
Orat pro matre defuncta lib. 9, cap. 13.
Quisquis autem tibi enumerat vera merita sua, quid tibi enumerat nisi munera tua. O si cognoscant se homines et si gloriantur in Domino glorientur lib. IX, cap. 13.
Orat pro matre defuncta IX, 13.
Hortensii Ciceronis lectio, quae est exhortatio ad philosophiam sive studium sapientiae, primum mentem ejus tetigit, animumque ad Deum direxit; nam ait: Hortensius Ciceronis ad te ipsum Domine, mutavit preces meas etc. [lib. 3, cap. 4].
Loquens de peccatis pueritiae suae, inquit: Et tamen peccabam Domine Deus, *ordinator et creator omnium rerum naturalium, peccatorum autem tantum non ordinator. Confession.* lib. 1, c. [10].
Opus Augustini de Civitate Dei doctissimae est varietatis, sed libri Confessionum profundissimae sunt veritatis.