Series VI Band 4 · No. 329₂.
De corpore et substantia vere una
Corpus non est substantia, sed aggregatum substantiarum. Constat enim ex pluribus realiter distinctis, quemadmodum strues lignorum, congeries lapidum, grex, exercitus, piscina in qua multi natant pisces; et unumquodque corpus actu divisum est in plura corpora contenta.
Jam non dantur substantiae, ubi non datur substantia, nec dantur numeri, nisi sint unitates, itaque necesse est praeter corpora dari substantias quasdam vere unas seu indivisibiles quarum aggregatis corpora constituantur.
Error philosophorum materialium in eo est, quod agnita necessitate unitatis, substantiam in materia quaesivere, quasi corpus ullum dari posset, quod revera esset una substantia. Itaque ad atomos confugere tanquam terminos analyseos. Cum tamen omne corpus constet ex diversis substantiis, nec referat utrum partes cohaereant an non. Praeterquam quod ratio indivisibilitatis in atomis reddi non potest.
Itaque cum omne corpus sit massa seu aggregatum plurium corporum; nullum corpus est substantia; et proinde substantia extra corpoream naturam quaerenda est.
Est autem substantia aliquid vere unum, indivisibile, adeoque ingenerabile et incorruptibile, quod est subjectum Actionis et passionis; et ut verbo dicam, id ipsum quod intelligo cum dico Ego (moy), quod subsistit, etsi corpore meo per partes sublato, uti certe corpus meum in perpetuo fluxu est, superstite me. Nulla assignari potest pars corporis mei quae ad subsistentiam mei necessaria sit, nunquam tamen ego sum sine aliqua materiae parte unita.
Interim ego corpore organico opus habeo, quanquam nihil in eo sit, quod sit necessarium ad subsistentiam mei.
Analogum aliquid in omni intelligo animali, et ut verbo dicam in omni substantia vera vereque una.
Infinitae autem sunt substantiae simplices seu creaturae in qualibet materiae particula; et componitur ex illis materia, non tanquam ex partibus, sed tanquam ex principiis constitutivis, seu requisitis immediatis, prorsus ut puncta continui essentiam ingrediuntur non tamen ut partes; neque enim pars est, nisi quod toti homogeneum est, sed substantia materiae seu corpori homogenea non est; non magis quam lineae punctum.
In omni substantia nihil aliud est quam natura illa seu vis primitiva, ex qua sequitur series operationum ejus internarum.
Ex quolibet statu substantiae seu natura ejus cognosci potest series, seu omnes ejus status praeteriti et futuri.
Praeterea quaevis substantia involvit totum universum, et cognosci potest ex statu ejus etiam status aliarum.
Diversarum substantiarum series perfecte consentiunt inter se, et unaquaeque exprimit totum universum secundum modum suum. Et in hoc consensu consistit unio animae et corporis, itemque id quod operationem substantiarum extra se appellamus.
Quo perfectior substantia est, eo distinctius exprimit universum.