Series VI Band 4 · No. 329₁.
De serie rerum, corporibus et substantiis, et de praedeterminatione März 1690
DE SERIE RERUM, CORPORIBUS ET SUBSTANTIIS, ET DE PRAEDETERMINATIONE
Venetiis Martii 1690
Communicavi Ro. Patri Mich. Fardellae Ordinis Minorum cogitationes meas Metaphysicas
complures, quod eum cognitioni Matheseos rerum quoque intelligibilium meditationem
adjunxisse, et magno veritatem ardore prosequi viderem. Ipse igitur percepta
sententia mea sibi domi propositiones quasdam literis consignavit memoriae causa, ut
quae a me audierat complecteretur, adjunctis dubitationibus, quae ita habent, ut ipse mihi
ad examinandum communicavit.
Propositio 1
Deus ab initio non tantum infinitam rerum seriem, verum etiam infinitas combinationes
possibiles actionum passionum mutationumque ipsarum rerum praescivit et
praedeterminavit, quemadmodum ipsa eventa libera singularum Mentium creatarum.
Dubium R. Patris
Non satis intelligo quomodo hujusmodi Dei praescientia et praedeterminatio cum
humanae Mentis libertate conciliari valeat. Hoc modo enim quicquid homo ageret,
necesssario [in]evitabili et velut fatali quadam ratione ageret. Si in humana Mente non
esset virtus quaedam se determinandi a se ipsa, sed ab alio determinaretur, non profecto
ad extra Dei libertatem repraesentaret. Non est evidens hujusmodi praedeterminatio,
sicuti dubitari potest an vere detur in Deo haec praescientia respectu futurorum liberorum.
Nec videtur haec praescientia Dei necessaria, quid obstat enim ita Deum humanas
mentes libere in manu consilioque suo constituisse, ut neque determinaverit neque praesciverit
eorum eventa libera.
Declaratio
Distinguendum est inter rerum series possibiles et actuales. Deus ex infinitis possibilibus
elegit seriem quandam universi constantem ex infinitis substantiis, quarum
unaquaeque infinitam operationum seriem exhibet. Quod si autem Deus non praescivisset
nec praeordinavisset rerum actualium seriem, sequeretur eum causa non satis cognita
judicasse, ac rem non satis sibi perspectam elegisse. Neque excipi a caeteris possunt
actiones Mentium liberae, quoniam partem seriei rerum faciunt, magnamque cum caeteris
omnibus connexionem habent, ita ut unum sine alio perfecte intelligi non possit. Et cum
omnis series ordinata involvat regulam continuandi seu legem progressionis, ideo Deus
qualibet parte seriei perspecta omnia praecedentia et sequentia in ipsa videt. Neque tamen
inde mentium libertas tollitur. Aliud enim est certitudo infallibilis aliud absoluta necessitas,
quemadmodum S. Augustinus et D. Thomas, aliique viri docti dudum agnovere.
Certe futurorum contingentium etiam liberorum determinata esset veritas vel falsitas, etsi
ignota fingeretur. Itaque Dei praescientia, adeoque praeordinatio libertatem non tollit.
Caeterum sciendum est Mentem non ab alio determinari sed a seipsa, neque ullam esse
Hypothesin quae magis quam nostra faveat humanae libertati. Quoniam (ut ex sequentibus
patet) una substantia creata in aliam non influit, adeoque Mens omnes suas ope
rationes ex proprio suo fundo educit, licet ita ordinata sit ejus natura ab initio ut
operationes ejus cum caeterarum rerum omnium operationibus conspirent.
Propositio 2
Rerum mutationumque infinitae series ita sibi respondent et tanta proportione connectuntur, ut quodlibet eorum caeteris omnibus perfectissime consentiat et e converso.
Hinc quaelibet res cum toto universo ita connectitur et unus rei unius modus ita ordinem atque respectum involvit ad singulos aliarum rerum modos, ut in qualibet imo in unico unius rei modo Deus clare et distincte videat universum veluti implicatum et inscriptum. Unde cum unam rem aut unum modum rei percipio semper confuse totum universum percipio; et quo perfectius unam rem percipio, eo plures aliarum rerum proprietates mihi inde innotescunt.
Et ex hac rerum summa consonantia etiam totius Universi Harmonia ac pulchritudo
maxima oritur, quae summi opificis vim et sapientiam nobis exhibet.
Contra hanc propositionem nulla formata fuit objectio. Sive quod praecedens
dubium et in ipsam redundaret, sive quod priore dubio sublato rationi admodum
consentanea videretur.
Propositio 3
Corpus non est substantia sed aggregatum substantiarum, cum semper sit ulterius divisibile, et quaelibet pars semper aliam partem habeat in infinitum.
Unde repugnat corpus esse unicam substantiam cum necessario in se involvat infinitam multitudinem, seu infinita corpora quorum quodlibet rursus infinitas substantias continet.
Ergo praeter corpus aut corpora necesse est dari substantias quibus vera competat unitas, etenim si dantur plures substantiae, necesse est quod una vere substantia detur. Vel quod idem est, si plura Entia creata dantur, necesse est quod detur aliquod Ens creatum vere unum. Nequit enim intelligi aut subsistere Entis pluralitas, quin primo intelligatur Ens unum ad quod necessario referatur multitudo.
Hinc nisi dentur substantiae quaedam indivisibiles corpora non forent realia, sed apparentiae tantum seu phaenomena sicut Iris, sublato quippe omni compositionis fundamento.
Interim non ideo dicendum est substantiam indivisibilem ingredi compositionem corporis tanquam partem, sed potius tanquam requisitum internum essentiale. Sicut punctum licet non sit pars compositiva lineae sed heterogeneum quiddam, tamen necessario requiritur ut linea sit et intelligatur.
Hinc cum Ego vere sim unica substantia indivisibilis in alias plures irresolubilis permanens et constans subjectum mearum actionum et passionum, necesse est dari praeter corpus Organicum substantiam individuam permanentem toto genere diversam a natura corporis, quod in continuo fluxu suarum partium positum, nunquam idem permanet, sed perpetuo mutatur.
Itaque in homine praeter corpus datur substantia aliqua incorporea immortalis, quippe inepta in partes resolvi.
Porro unio animae cum corpore in homine consistit in perfectissimo illo consensu, quo motuum series cogitationum seriei respondet, ita ut neque physice corpus, neque occasione corporis Deus seriem cogitationum ex natura mentis sponte nascentium immutet novasque in ea producat, sed potius ipsa anima ex suae substantiae propriae virtute tales sibi modos agendi educat, qui ex primis naturae legibus cum corporis motibus conspirent. Unde fit ut certissime unum animae aut corporis modum aliorum corporum vel Animorum modi consequantur. Neque aliud est operatio unius substantiae in aliam quam actio unius substantiae quam vi consensus generalis consequitur actio alterius substantiae.
Hinc videtur probabile Bruta quae sunt valde nobis Analoga, similiter et plantas
quae brutis in multis respondent non tantum [corporea] ratione verum etiam anima
constare secundum quam brutum aut planta unica indivisibilis substantia permanens
suarum operationum subjectum ducatur. Quod quamvis imaginatione comprehendi
nequeat, mente tamen maxime intelligitur.
Hujusmodi autem animae nunquam pereunt, sed cum perire videntur in aliqua mixti
corrupti parte inconspicua involutae remanent.
Dubium
Pro multitudine lapidum A, B, C debet prius intelligi lapis A vel B vel C. At non
idem est in anima quae cum aliis animabus non constituit corpus. Et videtur aliquid
difficultatis esse in hac ratiocinatione. Dantur in universo aggregata substantiarum corpora.
Ergo datur necessario aliquid quod sit unica indivisibilis substantia. Etenim tunc
consequi legitime inferretur, si haec unitas intrinsece tanquam pars hujusmodi aggregatum
componeret. Nam hoc unum substantiale non constituit intrinsece aggregatum, nec
est portio aliqua, sed omnino essentialiter diversum intelligitur. Quomodo igitur requiritur
ut subsistat hoc aggregatum?
Declaratio
Non dico corpus componi ex animabus, neque animarum aggregato corpus constitui;
sed substantiarum. Anima autem proprie et accurate loquendo non est substantia, sed est
forma substantialis seu forma primitiva inexistens substantiae, primus actus, prima facultas
activa. Vis autem argumenti in hoc consistit, quod corpus non est substantia sed
substantiae, seu substantiarum aggregatum.