Series VI Band 4 · No. 329₃.
Differentia inter constitutionem lineae ex punctis et materiae ex substantiis
Hoc interest inter modum quo Linea constituitur punctis, et quo Materia constituitur ex substantiis quae in ea sunt, quod punctorum numerus non est determinatus, at substantiarum numerus etsi infinitus sit tamen est certus ac determinatus, nascitur enim ex actuali divisione materiae non ex possibili tantum. Neque enim materia divisa est omnibus modis possibilibus, sed certis quibusdam proportionibus servatis, ut Machina, pis cina, grex. Linea non est aggregatum punctorum cum tamen corpus sit aggregatum substantiarum.
Qui Atomos stabilivere, viderunt partem veritatis. Agnoverunt enim ad unum aliquid indivisibile deveniendum esse, quod sit basis multitudinis, sed in eo errarunt, quod unitatem in materia quaesiverunt, credideruntque posse corpus dari quod vere sit substantia una indivisibilis.
Considerandum an non debeat aliquid esse in Materia praeter substantias illas indivisibiles.