Series VI Band 4 · No. 327₂.
Origo veritatum contingentium ex processu in infinitum
Origo veritatum contingentium ex processu in infinitum
ad exemplum proportionum inter quantitates incommensurabiles
Veritas Proportio
est, inesse
praedicatum subjecto, quantitatem minorem majori vel
aequalem aequali,
ostenditur
reddendo rationem explicando habitudinem
per analysin terminorum in communes utrique
notiones. quantitates.
Haec Analysis vel finita est, vel infinita.
Si finita sit, dicitur
Demonstratio. Inventio communis mensurae seu
commensuratio.
Et veritas est necessaria. Et proportio est effabilis.
Reducitur enim ad
veritates identicas congruentiam cum mensura eadem repetita
seu ad principium primum
contradictionis sive identitatis. aequalitatis eorum quae congruunt.
Sin Analysis procedat in infinitum
nec unquam perveniatur ad exhaustionem
veritas est contingens proportio est ineffabilis
quae infinitas involvit rationes quae infinitos habet quotientes
ita tamen ut semper aliquod sit residuum
cujus iterum reddenda sit ratio novum praebens quotientem
continuata autem analysi prodit series infinita
quae tamen a Deo perfecte cognoscitur. circa quam Geometra multa cognoscit.
Et haec est
scientia visionis Doctrina de numeris surdis
qualis est Decimo Elementorum contenta
distincta
a scientia simplicis intelligentiae ab Arithmetica communi
utraque tamen non experimentalis, sed a priori habens infallibilitatem,
et secundum quidem genus
per rationes certas, per demonstrationes necessarias
uni Deo infinitum comprehendenti Geometrae cognitas, numeris tamen
perspectas, non necessarias tamen effabilibus non comprehendendas
nam
demonstrationes veritatum proportiones surdas arithmetice cognosci
contingentium dari seu per mensurae repetitionem explicari
impossibile est.
Veritates contingentes dari, in quarum rationibus reddendis processus in infinitum fiat, vel hinc intelligitur, quod infinitae sunt actu creaturae in qualibet parte universi; et unaquaeque substantia individualis in notione sua completa totam seriem rerum involvit, et cum aliis omnibus consentit adeoque aliquid infiniti continet. Quod non intellectum fecit etiam ut Unio animae et corporis inexplicabilis haberetur; neque enim in se invicem influunt in Metaphysico rigore, imo nec Deus unius occasione aliud movet et a suo proprio cursu deturbat; sed unumquodque suas leges prosequens ex primaevae institutionis admiranda sed infallibili directione tam exacte alteri consentit, ac si verus esset influxus. Estque aliquid simile in omnibus substantiis etiam a se invicem remotissimis. Etsi in illis consensus non ita distincte appareat.
Si omne quod fit, necessarium esset sequeretur sola quae aliquando existunt esse possibilia (ut volunt Hobbes et Spinosa) et materiam omnes formas possibiles suscipere (quod volebat Cartesius). Ita nullus fingi posset Romaniscus, qui non aliquando aut alicubi existeret. Quod absurdum est. Itaque potius dicemus ex infinitis seriebus possibilibus unam elegisse Deum, propter rationes captum creaturarum superantes.
Causa mali est a limitatione originali creaturarum ante omne peccatum; nec a Deo decernitur, nisi id solummodo quod pure positivum est, seu in perfectione consistit, et ideo malum permittitur tantum a Deo; quod secus est in hominibus qui per se ad majus bonum generale non tendunt.
Omnis veritas quae identica non est, probationem recipit; necessaria ostendendo contrarium implicare contradictionem; contingens ostendendo plus rationis esse pro eo quod factum est quam pro opposito. Nam ut sapientis ita et Dei primum decretum sive propositum est omnia agere cum summa ratione. Ita si fingeremus casum, in quo constaret existere debere triangulum dati ambitus, nihil vero esse in datis unde erui queat species Trianguli, dicendum erit a Deo triangulum aequilaterum, libere quidem, haud dubie tamen, productum iri. Nihil enim in datis est, quod impediat quodvis aliud existere triangulum, itaque aequilaterum non est necessarium. Interim ut nullum aliud eligatur sufficit in nullo alio praeterquam in hoc rationem esse cur caeteris praeferatur: idemque est si datum sit lineam a dato puncto ad punctum datum duci debere, nec quicquam datum quo lineae species aut magnitudo determinetur, fiet recta certo, sed libere, nam quemadmodum nihil est quod curvam impediat, ita et nihil quod eam suadeat.