Series VI Band 4 · No. 325.
De contingentia
[Frühjahr bis Herbst 1689 (?)]
[Frühjahr bis Herbst 1689 (?)]
In Deo existentia non differt ab Essentia, vel quod idem est Deo essentiale est existere. Unde Deus est Ens necessarium.
Creaturae sunt contingentes, hoc est existentia non sequitur ex ipsarum Essentia.
Veritates necessariae sunt, quae possunt demonstrari per Analysin Terminorum, ita ut tandem evadant in identicas quemadmodum in Algebra substitutis valoribus aequatio tandem identica prodit. Seu veritates necessariae pendent ex principio contradictionis.
Veritates contingentes non possunt reduci ad principium contradictionis, alioqui omnia forent necessaria, nec alia essent possibilia, quam quae actu ad existentiam perveniunt.
Nihilominus, quia tam Deum quam Creaturas existere dicimus, et necessarias non minus quam contingentes propositiones dicimus esse veras, necesse est ut communis aliqua sit existentiae contingentis notio et veritatis essentialis.
Commune omni veritati mea sententia est, ut semper propositionis (non identicae) reddi possit ratio, in necessariis necessitans, in contingentibus inclinans. Et existentibus tam necessariis quam contingentibus hoc commune esse videtur, ut plus habeant rationis, quam alia quae ipsorum loco ponerentur.
Omnis propositio vera Universalis affirmativa sive necessaria sive contingens, hoc habet, ut praedicati et subjecti aliqua sit connexio. Et quidem quae identicae sunt earum connexio per se patet. In caeteris debet apparere per analysin terminorum.
Et hic arcanum detegitur discrimen inter Veritates Necessarias et Contingentes, quod non facile intelliget, nisi qui aliquam tincturam Matheseos habet. Nempe in propositionibus necessariis analysi aliquousque continuata devenitur ad aequationem identicam; et hoc ipsum est in geometrico rigore demonstrare veritatem; in contingentibus vero progressus est analyseos in infinitum, per rationes rationum, ita ut nunquam quidem habeatur plena demonstratio, ratio tamen veritatis semper subsit, etsi a solo Deo perfecte intelligatur, qui unus seriem infinitam uno mentis ictu pervadit.
Exemplo apposito ex Geometria et numeris res illustrari potest; uti in propositionibus necesariis per continuam analysin praedicati et subjecti res eo tandem reduci potest, ut appareat notionem praedicati inesse subjecto, ita in numeris per continuam analysin (alternarum divisionum), tandem perveniri potest ad communem mensuram, sed quemadmodum in ipsis incommensurabilibus quoque datur proportio sive comparatio, etsi resolutio procedat in infinitum, nec unquam terminetur, uti ab Euclide est demonstratum, ita in contingentibus datur connexio terminorum sive veritas, etsi ea ad principium contradictionis sive necessitatis per analysin in identicas reduci nequeat.
Quaeri potest, an haec ipsa propositio: Deus eligit optimum necessaria sit, an vero potius unum et primarium ex liberis ejus decretis.
Item quaeri potest similiter, utrum haec propositio necessaria sit: nihil existit sine majore existendi quam non existendi ratione.
Illud certum est, in omni veritate esse connexionem praedicati et subjecti. Ideo, cum dicitur Adam peccans, existit, necesse est, ut sit aliquid in hac notione possibili Adamus peccans, propter quod existere dicatur.
Concedendum videtur, Deum nunquam agere nisi sapienter, seu ita, ut is qui cognosceret ejus rationes, summam ejus justitiam, bonitatem et sapientiam esset agniturus et adoraturus. Itaque non videtur unquam in Deo dari casus puri placiti; quod scilicet simul beneplacitum non sit.
Quia non possumus cognoscere veram rationem formalem existentiae, in ullo casu speciali, involvit enim progressum in infinitum; ideo sufficit nobis veritatem contingentium nosse a posteriori, nempe per experimenta; et tamen illud simul tenere in universum, et generatim, quod et ratione et experientia ipsa (quantum nos in res penetrare datum est) firmatur, insitum Divinitus menti nostrae principium: nihil fieri sine ratione, et ex oppositis semper illud fieri quod plus rationis habet.
Et quemadmodum Deus ipse decrevit nunquam agere, nisi secundum sapientiae rationes veras, ita sic creavit creaturas rationales, ut nunquam agant nisi secundum rationes praevalentes seu inclinantes, veras vel apparentes.
Nisi daretur tale principium, vicarium rationis, nullum daretur principium veritatis in rebus contingentibus, quia principium contradictionis utique in illis locum non habet.
Pro certo habendum est non omnia possibilia ad existentiam pervenire; alioqui nullus fingi posset Romaniscus qui non alicubi aut aliquando existeret. Imo non videtur fieri posse, ut omnia possibilia existant, quia se mutuo impediunt. Et dantur infinitae series possibilium, una autem series in alia utique esse non potest, cum unaquaeque sit universalis.
Ex his duobus sequuntur reliqua:
1o) Deus semper agit cum charactere perfectionis seu sapientiae.
2o) Non omne possibile ad existentiam pervenit.
Quibus addi potest:
3o) In omni propositione universali affirmativa vera praedicatum inest subjecto, seu datur connexio praedicati et subjecti.
Videndum est an posito necessariam hanc esse propositionem: propositio existit cujus major existendi ratio est; sequatur propositionem cujus major existendi ratio est esse necessariam. Sed merito negatur haec consequentia. Nam si necessariae propositionis definitio est, posse veritatem ejus geometrico rigore demonstrari, tunc fieri quidem potest, ut haec propositio possit demonstrari: omnis et sola veritas habet majorem rationem, vel haec: Deus semper agit sapientissime; sed ideo non poterit demonstrari haec propositio: propositio contingens A habet majorem rationem, seu propositio contingens A est conformis Divinae sapientiae. Et ideo etiam non sequitur propositionem contingentem A esse necessariam. Et ideo licet hoc concederetur necessarium esse ut Deus eligat optimum, seu optimum esse necessarium; non tamen sequitur id quod eligitur esse necessarium, quia nulla datur demonstratio quod sit optimum. Et hic locum habet aliquo modo distinctio inter necessitatem consequentiae et consequentis. Ita ut id demum necessarium sit necessitate consequentiae, non consequentis, quod eo ipso quia optimum esse supponitur ex illa hypothesi admissa infallibili electione optimi necessarium est.
Videtur tutius esse quam perfectissimum operandi modum Deo tribuere. In creaturis non est adeo certum acturas secundum rationem maxime apparentem, quando haec ipsa propositio in ipsis demonstrari non potest.