Series VI Band 4 · No. 326.
De libertate, contingentia et serie causarum atque de providentia
[Sommer 1689 (?)]
[Sommer 1689 (?)]
Vetustissima generis humani dubitatio est, quomodo libertas et contingentia, cum serie causarum, et providentia stare possint. Et aucta est rei difficultas, Christianorum disquisitionibus de justitia Dei in procuranda hominum salute.
Ego cum considerarem nihil casu fieri, aut per accidens nisi respectu ad substantias quasdam particulares habito, et fortunam a fato separatam inane nomen esse, et nihil existere nisi positis singulis requisitis, ex his autem omnibus simul vicissim consequi ut res existat; parum aberam ab eorum sententia, qui omnia absolute necessaria arbitrantur, et libertati sufficere judicant, ut a coactione tuta sit, etsi necessitati submittatur; neque infallibile seu verum certo cognitum, a necessario discernunt.
Sed ab hoc praecipitio retraxit me consideratio eorum possibilium, quae nec sunt, nec erunt, nec fuerunt nam si quaedam possibilia nunquam existunt, utique existentia non semper sunt necessaria, alioqui pro ipsis alia existere impossibile foret, adeoque omnia nunquam existentia forent impossibilia, neque vero negari potest fabulas complures quales Romaniscorum nomine censentur esse possibiles; etsi non inveniant locum in hac serie Universi, quam Deus delegit, nisi quis sibi fingat in tanta magnitudine spatii et temporis aliquas esse regiones poetarum, ubi et Regem Artum Magnae Britanniae, et Amadisum Galliae, et incrustatum figmentis Germanorum Theodericum Veronensem per orbem errantes videre possis; a qua opinione insignis quidam nostri seculi philosophus non multum abfuisse videtur, qui alicubi expresse affirmat materiam omnes successive formas suscipere quarum est capax. (Princip. philos. parte 3 artic. 47). Quod minime defendi potest, ita enim omnis pulchritudo universi et rerum delectus tolletur, ut alia nunc taceam, quibus contrarium evinci potest.
Agnita igitur rerum contingentia porro considerabam quaenam esset Notio liquida Veritatis, inde enim non absurde aliquod huic argumento lumen sperabam; ut veritates necessariae a contingentibus discerni possent. Videbam autem commune esse omni propositioni verae affirmativae, universali vel singulari, necessariae vel contingenti, ut praedicatum insit subjecto, seu ut praedicati notio in notione subjecti aliqua ratione involvatur; idque esse principium infallibilitatis in omni veritatum genere, apud eum qui omnia a priori cognoscit. Sed hoc ipsum difficultatem augere videbatur, nam si praedicati notio pro dato tempore in subjecti notione inest, quomodo sine contradictione atque impossibilitate praedicatum a subjecto tunc abesse potest salva ejus notione?
Tandem nova quaedam atque inexpectata lux oborta est unde minime sperabam; ex considerationibus scilicet Mathematicis de natura infiniti. Duo sunt nimirum Labyrinthi Humanae Mentis, unus circa compositionem continui, alter circa naturam libertatis, qui ex eodem infiniti fonte oriuntur. Et ambos sane nodos idem ille insignis philosophus, quem paulo ante citavi, cum solvere non posset, aut sententiam suam aperire nollet, gladio scindere maluit, nam Princip. part. 1. artic. 40 et 41 ait facile nos magnis diffi cultatibus intricari si Dei praeordinationem cum libertate arbitrii conciliare conemur; sed ab illis discutiendis abstinendum esse, quod a nobis Dei natura comprehendi non possit. Et idem parte 2. artic. 35. de materiae divisione in infinitum ait dubitari non debere, etsi a nobis capi non possit. Sed hoc non sufficit, aliud enim est nos rem non comprehendere, aliud est nos comprehendere [eam esse] contradictoriam; itaque saltem necesse est responderi posse illis argumentis quae inferre videntur libertatem aut divisionem materiae implicare contradictionem.
Sciendum igitur est omnes creaturas characterem quendam impressum habere divinae infinitatis, atque hunc esse multorum mirabilium fontem; quibus humana mens in stuporem datur. Nimirum nulla est portio materiae tam exigua, in qua non sit quidam infinitarum numero creaturarum Mundus; neque ulla est substantia individualis creata tam imperfecta, quin in omnes alias agat, et ab omnibus aliis patiatur, et notione sua completa (qualis in divina Mente est) complectatur totum universum et quicquid est, fuit eritve, neque ulla est veritas facti seu rerum individualium quin ab infinitarum rationum serie dependeat, cui seriei quicquid inest a Deo solo pervideri potest, quae etiam causa est, quod solus Deus veritates contingentes a priori cognoscit, earumque infallibilitatem aliter quam experimento videt.
His attentius consideratis, patuit intimum inter Veritates necessarias contingentesque
discrimen. Nempe omnis veritas vel originaria est, vel derivativa. Veritates originariae
sunt, quarum ratio reddi non potest, et tales sunt identicae sive immediatae, idem de se
ipso affirmantes, aut contradictorium de contradictorio negantes. Veritates derivativae
rursus duorum sunt generum, aliae enim resolvuntur in originarias, aliae progressum
resolvendi in infinitum admittunt; illae sunt necessariae, hae contingentes. Nimirum
Necessaria propositio est, cujus contrarium implicat contradictionem; qualis est omnis
identica, aut derivativa in identicas resolubilis, et tales sunt veritates quae dicuntur
metaphysicae vel geometricae necessitatis. Nam demonstrare nihil aliud est, quam
resolvendo terminos propositionis, et pro definito definitionem aut ejus partem substituendo,
ostendere aequationem quandam seu coincidentiam, praedicati cum subjecto in
propositione reciproca; in aliis vero saltem inclusionem, ita ut quod in propositione
latebat, et virtute quadam continebatur, per demonstrationem evidens et expressum reddatur.
Exempli causa, si numerum, ternarium, vel senarium, vel duodenarium etc. intelligamus,
qui dividi potest per 3, 6, 12, potest haec demonstrari propositio: omnis duodenarius
est senarius. Nam omnis duodenarius est binario-binarius ternarius (quae est
resolutio duodenarii in suos primitivos 12 = 2 · 2 · 3 seu duodenarii definitio). Et omnis
binario-binarius ternarius est binarius ternarius (quae est propositio identica) et omnis
binarius ternarius est senarius (quae est definitio senarii 6 = 2 · 3). Ergo omnis duodenarius
est senarius. (12 est idem quod 2 · 2 · 3, et 2 · 2 · 3 divisibilis est per 2 · 3. Et
2 · 3 est idem quod 6. Ergo 12 est divisibilis per 6.)
Sed in veritatibus contingentibus, etsi praedicatum insit subjecto, nunquam tamen de eo potest demonstrari, neque unquam ad aequationem seu identitatem revocari potest propositio, sed resolutio procedit in infinitum; Deo solo vidente non quidem finem resolutionis, qui nullus est, sed tamen connexionem terminorum, seu involutionem praedicati in subjecto, quia ipse videt quicquid seriei inest; imo ipsa haec veritas ex ipsius partim intellectu, partim voluntate, nata est; et infinitam ejus perfectionem, atque totius rerum seriei harmoniam suo quodam modo exprimit.
Nobis autem duae sunt viae relictae veritates contingentes cognoscendi, una experientiae, altera rationis. Experientiae quidem, quando sensibus rem satis distincte percepimus; Rationis autem ex hoc ipso principio generali, quod nihil fit sine ratione; seu quod semper praedicatum aliqua ratione subjecto inest. Itaque pro certo habere possumus, omnia a Deo fieri perfectissimo modo, neque quicquam ab eo praeter rationem agi; neque unquam evenire aliquid quin ab eo, qui intelligit, ejus ratio intelligatur, cur nempe sic potius quam aliter sese habeat rerum status. Itaque rationum redditio non minus in mentium quam corporum actionibus locum habet, quamvis necessitas a mentium electionibus absit. Peccata oriuntur ex originali rerum limitatione. Deus autem non tam peccata decernit, quam certarum substantiarum possibilium, futurum peccatum liberum in notione sua completa sub ratione possibilitatis jam involventium, totamque adeo rerum seriem cui inerunt connotantium, admissionem ad existendum. Neque dubium etiam esse debet quin rationes sint arcanae, omnem creaturae captum transcendentes, cur una rerum series (licet peccatum includens) alteri a Deo praeferatur. Caeterum a Deo decernitur non nisi perfectio seu quod positivum est, limitatio autem et nascens ex ea peccatum, eo ipso permittitur, quia decretis quibusdam positivis stantibus rejectio ejus absoluta locum non habet, neque aliud ex sapientiae rationibus superest, quam ut majori bono alioqui non obtinendo redimatur. Verum ista hujus loci non sunt.
Sed quo magis figatur animi attentio, ne per vagas difficultates exultet, venit in mentem Analogia quaedam veritatum cum proportionibus, quae rem omnem mirifice illustrare et in clara luce ponere videtur. Scilicet quemadmodum in omni proportione numerus minor inest majori, vel aequalis aequali; ita in omni veritate praedicatum inest subjecto. Et uti in omni proportione (quae est inter homogeneas quantitates) analysis quaedam aequalium vel congruentium institui potest, detrahique minus a majore tollendo scilicet a majore partem minori aequalem; et similiter a detracto detrahi potest residuum, et ita porro, vel aliquousque, vel in infinitum; ita in analysi veritatum quoque semper pro termino substituitur aequivalens, ut praedicatum in ea resolvatur quae subjecto continentur.
Sed quemadmodum in proportionibus aliquando quidem exhauritur analysis et pervenitur ad communem mensuram, quae scilicet repetitione sui perfecte utrumque proportionis terminum metitur, interdum vero analysis in infinitum continuari potest, ut fit in comparatione numeri rationalis et surdi, velut lateris et diagonii in quadrato; ita similiter veritates interdum demonstrabiles sunt seu necessariae, interdum liberae vel contingentes, quae nulla analysi ad identicitatem tanquam ad communem mensuram reduci possunt; atque hoc est discrimen essentiale tam proportionum quam veritatum.
Interim quemadmodum proportiones incommensurabiles subjiciuntur scientiae Geometrae, et de seriebus quoque infinitis demonstrationes habemus, ita multo magis veritates contingentes seu infinitae subeunt scientiam Dei, et ab eo non quidem demonstratione (quod implicat contradictionem), sed tamen infallibili visione cognoscuntur. Dei autem visio minime concipi debet ut scientia quaedam experimentalis, quasi ille in rebus a se distinctis videat aliquid, sed ut cognitio a priori per veritatum rationes, quatenus res videt ex se ipso, possibiles quidem consideratione suae naturae, existentes autem accedente consideratione suae voluntatis liberae decretorumque, quorum primum est omnia agere optimo modo, et summa cum ratione. Scientia autem media quam vocant nihil aliud est quam scientia possibilium contingentium.
His autem probe consideratis non puto difficultatem in hoc argumento nasci posse, cujus non solutio ex dictis derivari queat. Admissa enim hac notione Necessitatis, quam admittunt omnes, quod scilicet ea demum necessaria sint, quorum contrarium implicat contradictionem, facile apparet naturam demonstrationis atque analyseos consideranti dari posse imo debere veritates, quae nulla analysi ad veritates identicas vel contradictionis principium reducantur, sed infinitam rationum seriem suppeditent uni Deo perspectam. Atque eam esse naturam omnium quae libera et contingentia appellantur, sed maxime eorum quae locum et tempus involvunt, ex ipsa infinitate partium universi, rerumque mutua permeatione ac nexu satis supra ostensum est.