Series VI Band 4 · No. 321.

De tempore locoque, duratione ac spatio

[März 1689 bis März 1690 (?)]

Latin

 [März 1689 bis März 1690 (?)]

Tempus et Locus, seu duratio et spatium sunt Relationes reales, seu existendi ordines. Earum fundamentum in re est Divina magnitudo, aeternitas scilicet et immensitas. Nam si spatio seu magnitudini addatur appetitus vel quod eodem redit conatus, adeoque et Actio, jam aliquid substantiale introducitur, quod non in alio est quam in Deo, seu Uno primario. Spatium scilicet reale per se aliquid Unum est indivisibile, immutabile; nec tantum continet existentias sed et possibilitates, cum per se demto appetitu sit indifferens ad diversos secandi modos. Appetitus vero spatio accedit, facit substantias existentes atque adeo materiam seu aggregatum infinitarum Unitatum.