Series VI Band 4 · No. 322.
De mundi perfectione continuo augente
[März 1689 bis März 1690 (?)]
[März 1689 bis März 1690 (?)]
Expensis omnibus credo Mundum continuo perfectione augeri, neque in circulum redire velut per revolutionem. Ita enim causa finalis abesset. Et licet in Deo non sit voluptas, est tamen hoc voluptati analogum, ut perpetuo consiliorum successu gaudeat. Nulla autem voluptas foret, sed stupor, si persisterem in eodem statu, utcunque egregio. Felicitas postulat perpetuum ad novas voluptates perfectionesque progressum. Equidem Deo omnia quasi praesentia sunt, cunctaque in se ipse complectitur, executio tamen tempore indiget; nec debuit vel summa statim efficere, alioqui nulla amplius mutatio esset, nec transire ab aequali ad aequale, alioqui nullus in agendo scopus esset. Universum est ad instar plantae aut animalis hactenus ut ad maturitatem tendat. Sed hoc interest, quod nunquam ad summum pervenit maturitatis gradum, nunquam etiam regreditur aut senescit.