Series VI Band 4 · No. 320.

De systemate causarum occasionalium

[März 1689 bis März 1690 (?)]

Latin

 [März 1689 bis März 1690 (?)]

Systema causarum occasionalium partim admitti, partim rejici debet. Unaquaeque substantia est causa vera et realis suarum actionum immanentium, et vim habet agendi, ac licet divino concursu sustentetur, fieri tamen non potest, ut tantum passive se habeat, idque verum est tam in substantiis corporalibus quam incorporalibus. Sed rursus unaquaeque substantia (Deo solo excepto) non est nisi causa occasionalis suarum Actionum transeuntium in aliam substantiam. Vera igitur ~~Ratio unionis inter animam et corpus*, et causa cur unum corpus sese accommodet ad statum alterius corporis non alia est, quam quod diversae substantiae ejusdem systematis mundani ab initio ita creatae sunt, ut ex propriae naturae Legibus conspirent inter se.