Series VI Band 4 · No. 317.

Motum non esse absolutum quiddam

[März 1689 bis März 1690 (?)]

Latin

 [März 1689 bis März 1690 (?)]

Motum non esse absolutum quiddam, sed relativum Aristoteles et Cartesius consentiunt, ille dum locum definivit a superficie ambientis, hic dum motum a mutatione vicinitatis. Spatium absolutum non magis res est quam tempus, etsi imaginationi blandiatur; imo demonstrari potest talia non esse res, sed tantum relationes mentis omnia ad hypotheses intelligibiles, hoc est motus uniformes et loca immota revocare conantis; atque inde deductas aestimationes.

Porro nec influxus substantiae in substantiam ullus est in Metaphysico rigore, (praeterquam quod in dependentia creaturarum, quae continua productio est) nec revera a corpore in corpus ullus transfertur impetus sed ut phaenomena quoque confirmant, omne corpus vi proprii Elastri ab alio recedit quod est a motu partium ipsi inexistentium. Et vero unaquaeque substantia est vis quaedam agendi, seu conatus mutandi sese respectu caeterorum omnium secundum certas suae naturae leges. Unde quaelibet substantia totum exprimit universum, secundum aspectum suum. Et in phaenomenis motuum res egregie apparet, unumquodque enim corpus ibi supponi debet habere motum communem cum altero quovis, quasi in eadem navi et proprium praeterea moli reciprocum; quale quid fingi non posset, si motus essent absoluti, nec corpus unumquodque omnia alia exprimeret.