Series VI Band 4 · No. 316.

Corpus non est Substantia sed modus tantum Entis sive apparentia cohaerens

[März 1689 bis März 1690 (?)]

Latin

 [März 1689 bis März 1690 (?)] Corpus non est Substantia sed modus tantum Entis sive apparentia cohaerens

Intelligo autem per corpus non id quod Scholastici ex materia et forma quadam intelligibili componunt sed quod molem alias Democritici vocant. Hoc ajo non esse substantiam. Demonstrabo enim si molem consideramus ut substantiam incidere nos in implicantia contradictionem, ex ipso continui labyrintho: ubi illud inprimis considerandum est, primum Atomos esse non posse, nam cum divina sapientia pugnant. Deinde corpora reipsa divisa esse in partes infinitas, nec tamen in puncta, ideoque non posse ullo modo assignari corpus unum sed materiae portionem quamlibet esse ens per accidens, imo et in perpetuo fluxu: Si vero hoc tantum dicamus: corpora esse apparentias cohaerentes, cessat omnis inquisitio de infinite parvis, quae percipi non possunt. Sed et hic locum habet, Herculeum illud argumentum, meum, quod ea omnia quae sintne an non sint a nemine percipi potest, nihil sunt. Jam ea est corporum natura, nam si Deus ipse vellet creare substantias corporeas quales fingunt homines, nihil ageret, neque ipse percipere posset, se aliquid egisse, quoniam nihil denique quam apparentiae percipiuntur. Signum veritatis itaque cohaerentia est, causa autem est voluntas Dei, formalis ratio est quod Deus percipit aliquid optimum esse seu harmonicvtaton, sive quod aliquid Deo placet. Itaque ipsa ut ita dicam voluptas divina est rerum existentia.