Series VI Band 4 · No. 315.
Si possibile est ens necessarium, sequitur quod existat
[März 1689 bis März 1690 (?)]
[März 1689 bis März 1690 (?)]
Haec propositio: ~~Si possibile est Ens necessarium, sequitur quod existat est fastigium doctrinae modalis, et primum facit transitum a posse ad esse, seu ab essentiis rerum ad existentias. Et quia necessarius est talis transitus, alioqui nihil existeret, vel hinc sequitur Ens necessarium esse possibile, adeoque existere. Et sane nisi esset ens necessarium nulla reddi posset ratio existentiae rerum, nec causa esset cur aliquid existeret. Seu ut brevius dicam Necesse est aliquid existere, atque ideo datur Ens necessarium. Videndum an haec consequentia sufficiat. Videtur enim hinc saltem sequi Entia quaedam alternative necessaria esse. Verum alternativa necessitas debet fundari in aliqua necessitate absoluta.