Series VI Band 4 · No. 314.
De ratione cur haec existant potius quam alia
[März bis August 1689 (?)]
[März bis August 1689 (?)]
Quae ratio facit ut haec existant potius quam alia, facit etiam ut potius aliquid existat quam nihil: Nam si ratio reddatur cur haec existant, reddita etiam erit cur aliqua existant. Haec ratio est in praevalentia rationum ad existendum, prae rationibus ad non existendum seu ut verbo dicam in Existiturientia Essentiarum, ita ut existitura sint quae non impediantur. Neque enim si nihil existituriret ratio esset existendi. Jam porro ratio reddi non potest, cur unum possibile pro alio sit existituriens. Posita vero existiturientia omnium, sequitur existentia quorundam, cum enim omnia coexistere non possint, sequitur existentia eorum per quae plurima coexistunt. Veluti si a et b, itemque c, essent paria, et a esset incompatibile cum b et cum c; sed b incompatibile cum a et compatibile cum c; et similiter c incompatibile cum a, compatibile cum b, sequeretur non existere omnia tria simul a, b, c; neque unum tantum a, vel b, vel c, sed bina et ex binionibus non ab, neque ac, sed sola bc. Hinc patet omne possibile tendere ad existendum ex se, sed per accidens impediri, nec esse alias rationes non existendi, nisi ex ipsis existendi rationibus conjunctis natas.
Caeterum existituritionis essentiarum oportet esse radicem existentem, a parte rei; alioqui nihil prorsus erit in Essentiis nisi animi figmentum, et cum ex nihilo nil sequatur erit perpetuum et necessarium Nihil. Haec autem radix non potest alia esse quam Ens necessarium, fundus essentiarum, fons Existentiarum, id est Deus, agens perfectissime, quia omnia in ipso et ex ipso; adeoque voluntarie, sed tamen ad id quod optimum est determinate; eligit ergo id ipsum quod postulat major perfectio in concursu [existiturientium], qui ipse concursus per hoc ipsum, quod talis primae causae sapientia et potentia est, ut locum det vimque praestet summae rationi, realis est et effectum habet. Neque enim nisi in Deo et per Deum Essentiae sibi viam faciunt ad existendum, ita ut in Deo sit realitas essentiarum, seu aeternarum veritatum, et productio existentiarum, seu contingentium veritatum.