Series VI Band 4 · No. 318.
Mentes ipsae per se dissimiles sunt inter se
[März 1689 bis März 1690 (?)]
[März 1689 bis März 1690 (?)]
Contra Libertatem nostram objicitur rationem volendi esse ab externis, nempe a corporis temperamento, et objecti impressione.
Respondeo: concurrere et dispositiones internas ipsius mentis.
Instabis: dispositiones mentis praesentis, esse ab impressionibus praeteritis corporis et externorum praeteritis.
Respondeo, concedendo de quibusdam, negando de omnibus, sunt enim quaedam in mente dispositiones primitivae quae non sunt ab externo. Itaque dicendum est Mentes ipsas per se, ex natura sua primitiva dissimiles esse inter se, contra quam vulgo putatur. Cujus rei etiam aliunde certa argumenta habeo in promtu. Ut una mens alia perfectior sit fortiorque ad resistendum externis. Radix libertatis est in dispositionibus primitivis.
Instabis: queri te posse, cur Deus tibi non plus virium dederit.
Respondeo: si hoc fecisset, tu non esses, nam non te, sed aliam creaturam produxisset.