Series VI Band 4 · No. 31.
Atlas universalis
[Sommer bis Herbst 1678 (?)]
[Sommer bis Herbst 1678 (?)]
Habetur hactenus Atlas Geographicus. Item Atlas Astronomicus sive coelestis. Mihi autem in mentem venit Encyclopaediam totam Atlante quodam Universali egregie comprehendi posse. Primum enim pleraque quae doceri discique oportet oculis subjici possunt. Jam segnius irritant animos immissa per aures, quam quae sunt oculis subjecta fidelibus. Nec dubitandum est opus hujusmodi fore omnium Bibliothecarum, et inprimis a viris illustribus quaesitum iri, quibus simul oculos animamque pascet, ut juventutem taceam generosam, et compendio docendam, et a verbis ad res mature traducendam. Hic autem Atlas ita instituetur:
Habeantur inprimis libri, qui dogmata sua figuris illustrant; item collectanea figurarum quae extant apud curiosos, ut Marollium aliosque. Libri autem alicujus figurae dispersae in unam facile colligi poterunt, evitatis repetitionibus diversarum figurarum satis compendiosam. Addantur denique rerum ipsarum icones, ab egregio artifice delineatae atque aeri insculptae.
Topographia coeli sex Tabulis a P. Pardies comprehensa. Schickardi concavum
coeli.
Cassini aliorumque novae figurae pro Astronomicis illustrandis.
Ephemerides in figuris Dalencaei.
Sumtae figurae utiliores ex opere magno Ducis Northumbriae.
Figurae utiles ex opere magno planisphaerii Octavii Pisani.
Topographia terrae, seu pleraeque urbes celebres una, duabus vel pluribus tabulis exhibitae. Item aliae tabulae pro munimentis.
Tabula Heraldica compendiosa. Variae Tabulae Heraldicae illustriorum per varias Europae regiones familiarum.
Tabulae Genealogicae familiarum principum Europae, cum nonnullis quae veterem historiam illustrant.
Omnia Alphabeta linguarum. Item varii characteres Typographici, reapse expressi, vide librum characterum Vaticanae.
Vestitus, habitus, cultusque hominum variarum nationum et professionum.
Icones virorum illustrium veterum et recentiorum.
Selecta Numismata veterum et recentiorum.
Aedificia insignia antiqua aut nova, adhuc extantia aut alias explorata.
Variae Antiquitatis reliquiae ex numismati[bu]s, inscriptionibus, annulis et ipsis rebus superstitibus expressae.
Divinorum officiorum caeremoniae. Ordinum vestitus.
Hyeroglyphica Aegyptiorum ex Horapolline et aliis.
Ripae Iconologia.
Arithmetica in figura. Item Algebra. Elementa Euclidis duabus tabulis comprehensa. Tabula unica Geometriae practicae. Tabula Conica, Tabula Sphaerica, Tabula pro quadraturis, et quae his sunt connexa.
Tabula Graphices seu perspectivae.
Tabula Catoptrica. Tabula dioptrica. Nucleus Cherubini.
Tabulae novae pro scientia Musica universa, variisque organis. Adde opus Praetorii et Kircheri.
Tabulae Architecturae civilis, et columnarum.
Tabulae ornamentorum exquisitorum.
Tabulae poliorceticae, seu de re fortificatoria urbiumque defensione et insultu.
Tactica seu de ordine et exercitiis militaribus, quo pertinet et castrametatoria.
Belopoetica seu de armis eminus agentibus, ubi et de aliis armis.
Obsidiones et praelia celebriora.
Mechanica, ubi omnis generis Machinae et moduli. Hydraulica.
Marina sive Nautica.
Oeconomica et omne genus supellectilis, et domesticae curae.
Agricultoria, ubi omnis generis instrumenta et opera rustica.
Textoria omnimoda, qua cujuscunque generis vestimenta aut corporis tegumenta parantur. Ubi tota ratio tractandi serici, lanae, gossypii, lini, cannabis, viminum. Tinctoria.
Res muraria, ubi tract[at]io lapidum, terrarum, calcium. Huc stratores pavimentorum regularii.
Res lignaria, ubi tigna, trabes, aliaque id genus, et quicquid lignei in aedificando adhibetur.
Addantur alia quae aedificantibus serviunt, ut vitriariorum ars, item tessellata et musaica opera. Scriniarii. Tornatores.
Pictoria, Sculptoria, Statuaria. Huc scriptoria ars.
Ferri et plumbi tractatio, per varias artes mechanicas. Metalli fusoria. Docimastica. Tota res fodinarum.
Coctoria. Huc coctiones vitrioli, salis petrae, salis communis, aluminis, saccari, indigo.
Vini, cerevisiae, Hydromelis, pomacei parationes, et tota res culinaria.
Omnes chymicae operationes et chymicorum instrumenta.
Reliqua res pharmacopoetica, et Materialistarum labores.
Opus Botanicum; hortus Eichstetensis, etiam variationes quae in plantis confingunt, et modus colendi.
Anatomia opus per se magnum. Rumelini tabulae perficiendae.
Chirurgica instrumenta et exercitia. Anatomia comparativa et animalium variorum icones.
Rariora naturae et artis in Exoticophylaciis contenta.
Mundus insensibilis, seu de his quae solo microscopio videntur.
Analogica, seu de rebus incorporeis, quae corporum similitudine pinguntur, ubi de virtutibus, vitiis, rebus divinis, huc referuntur Hieroglyphica. Sinensium characteres. Sphaera moralis. Syllogismometrum. La carte du Tendre. Devises choisies. Emblemata selecta.
Hae Tabulae tum in unum collectae in Atlante, tum et separatim a multis quaerentur, ut in cartis geographicis fieri solet, concinnabitur et [bricht ab]