Series VI Band 4 · No. 32.

Paradoxa

[Sommer 1678 bis Winter 1680/81 (?)]

Latin

 [Sommer 1678 bis Winter 1680/81 (?)] ~~Paradoxa ~~

Omnes pulchrae propositiones sunt praeter expectationem dictae. Aliud tamen est propositio inexpectata, aliud est propositio paradoxa. Paradoxa enim etiam praeter hominum opinionem dicuntur, imo et saepe opinioni receptae contrariae sunt. At propositio pulchra et inexpectata potest tam clara esse, ut ab audientibus statim admittatur, quod secus est in paradoxis quae sine probatione non creduntur.