Series VI Band 4 · No. 309.

De libertate, fato, gratia Dei

[Frühjahr bis Winter 1686/87 (?)]

Latin

 [Frühjahr bis Winter 1686/87 (?)]

Inter omnes Quaestiones quae post stabilitam providentiam agitantur, nulla latius per religiones nationesque diffusa est, aut plus in humana vita potest, quam quae de Libertate, Fato, Gratia Dei, et connexis, non sine animorum motibus virtutisque ac pietatis praejudicio passim ultro citroque disputatur. Tractari autem dupliciter potest, vel inchoando rem a primis principiis, atque inde ducendo conclusiones utcunque se dabunt, vel proponendo sibi conclusiones quas religio et philosophia practica teneri jubent, easque inter se et cum principiis philosophiae speculativae conciliare; quarum methodorum, etsi eodem ducant, illa sublimior haec facilior ac pro imbecillitate nostra tutior est.

Has ergo positiones quae sequuntur quoad ejus fieri potest, tenendas atque tuendas viri pii ac prudentes censent.

Deus est omniscius, nullaque adeo formari potest enuntiatio intelligibilis, de qua illi non certo constet, utrum vera an falsa sit. Itaque non praeterita tantum et praesentia, sed futura quoque contingentia, eaque non tantum absoluta, sed et conditio nata ipsi sunt nota. Ut mirari subeat, Christianos, et philosophos circa futura conditionata contrarium defendere aut vel suspicari potuisse.

Deus omnia praeordinat. Neque enim otiosa ejus scientia est neque quicquam intellectui ejus objicitur, quin sit objectum voluntatis, neque judicium ille suspendere potest, quoniam suspensio judicii non nisi ex ignorantia proficisci potest.

Deus est creator omnium rerum. Hoc est nullum datur Ens reale quod non sit a Deo, sive id ex nihilo sive ex alio praecedente producatur. Itaque quotiescunque nova aliqua realitas existere incipit in natura, sive sit substantia sive accidens, modo sit ab aliis realiter distincta, eam a Deo produci tenendum est.

Deus est conservator omnium rerum. Hoc est non tantum res cum existere incipiunt a Deo producuntur, sed etiam non continuarent existere, nisi continua quaedam Dei actio ad ipsas terminaretur, qua cessante ipsae quoque cessarent. Ita ut revera creatio nihil aliud sit quam hujus actionis initium. Scio quosdam viros doctos hanc propositionem in dubium vocare, quoniam putant ea admissa justitiam et sanctitatem divinam in periculo esse, verum ipsi, opinor fatebuntur, si removeri possit hoc periculum Deo dignius esse, ut creaturae non initio tantum suae existentiae, sed continue a divina operatione dependeant. Itaque merito hanc positionem inter eas colloco, quae tuendae sunt, si fieri potest.

Deus est summe justus. Hoc ita intelligo, non quemadmodum illi qui dicunt justum esse quod potentiori placet, et omnipotentiam jus dare in omnia; sed ita ut si fingeremus Deum deposita potestate sua sapientissimorum judicium subire velle (quemadmodum fabulantur de Marte qui in Areopago causam dixit), si quidem possibile esset alios praeter Deum esse summe sapientes; omnium sententia pronuntiandum foret, justum esse dominum, et justa judicia ejus. Vel ut possibiliora dicam, si nos intelligeremus satis divinam gubernationem, non tantum agnituri essemus in Dei potestate esse alio vase uti ad honorem, alio ad contumeliam, sed etiam ipsum unoquoque aptissime et sapientissime usum esse, ita ut nulli qui totam rerum harmoniam intelligeret, locus conquerendi futurus esset, nisi forte de seipso.

Deus non est causa mali sive peccati. Hoc ita intelligendum est, ut malum divinae voluntati nullo modo imputari possit, etiamsi realitas physica in malo non posset non, ut alia Entia omnia, a Deo dependere. Sed hoc postea explicandum est distinctius.

Deus vult omnes homines salvos fieri, omnibusque gratiam tribuit ~~sufficientem*. Hanc propositionem scio a quibusdam Christianis negari, quoniam* *putant eam cum divina illa supereminentia atque efficacia stare non posse. Sed ipsi opinor negare non poterunt suam sententiam duram admodum videri ac multos offendere, itaque si nostra positio defendi potest, salva divina magnitudine, utique potius tuenda est. Danda enim opera est, ut Deum non minus Optimum, quam Maximum esse intelligamus.

~~Homines habent libertatem in agendo non tantum a coactione, sed etiam a necessitate*. Itaque nulla unquam praecepta Dei sunt homini impossibilia servatu, neque unquam deest gratia qua possibilia reddantur.

Hae sunt positiones potissimae, quas inter se et cum recta ratione conciliari pietatis et virtutis plurimum interest. Si ergo inspiciantur propius ante omnia videtur incompatibile ~~Deum esse omniscium et actiones dari liberas*. Nam si Deus infallibiliter* *praescivit Petrum esse abnegaturum, infallibile id erat Petrum esse abnegaturum. Quodsi infallibile, utique erat necessarium. Ad hoc respondetur, infallibilitatem non facere necessitatem. Petrum enim non fuisse abnegaturum, quia Deus praesciverat, sed Deum praescivisse quia Petrus erat abnegaturus. Et cum omissa etiam praescientia Dei futurorum contingentium in se sit determinata veritas, adeoque ab aeterno verum fuerit Petrum esse abnegaturum; utique praescientiam debere veritatem relinquere qualis erat nempe contingentem.

Verum regeret aliquis, rem futuram seu nondum existentem, quae aeternae praeexistenti infallibiliter conformis esse debet, non debere causam dici aeternae illius, sed potius effectum, et ex hoc ipso quod ab aeterno jam determinata erat haec veritas utique eam non posse esse contingentem. Et posita ejus certitudine cum initio nullus adhuc existat Petrus, adeoque nec abnegatio, utique in rebus extra Petrum positis jam ante existere aliquid, unde ea abnegatio infallibiliter consequitur, sive id sit praescientia Dei sive ejus realitas objectiva nempe illa ipsa aeterna veritas; quae certe reale est quicquam, ubicunque demum subsistat, sive in causis, sive in divino intellectu, sive in divina voluntate. Quodcunque autem ex his quae longe ante existunt, infallibiliter sequitur, id utique necessarium esse.

*Der folgende Absatz wurde von Leibniz zwar nicht gestrichen, jedoch am Rande durch die beiden nachfolgenden Absätze - wohl erst nach Abschluß der Schrift - inhaltlich ersetzt. Daher geben wir ihn im Kleindruck wieder*:

*Sed respondendum est, concedi quidem existere aliqua ante existentiam Petri, ex quibus infallibiliter sequatur Petrum esse abnegaturum, nempe ejus ideam vel notionem perfectam possibilem ex omnium de Petro veritatum realitatibus objectivis constantem, sive sint necessariae et ex Petri essentia fluentes, sive sint contingentes, eamque possibilis de Petro notionis realitatem in Deo subsistere ab aeterno: at non ideo concedi necessariam esse Petri abnegationem; necessarium enim definimus cujus oppositum implicat contradictionem. Jam vero diversissima sunt, ex positis aliquid sequi infallibiliter, ac proinde esse hypothetice necessarium, et aliquid sine ulla suppositione existentium, ex sola necessitate essentiarum sive ex terminis vel ideis demonstrari, adeoque contrarium contradictionem implicare. At instabis, Petri abnegationem vel aliud tale sequi ex essentia Divina, Deus enim vi essentiae suae futura omnia praevidet scientiaque sive visionis sive media dicatur, non in genere tantum, sed et cujuscunque veritatis praevisae in specie, videtur esse Deo essentialis. Respondeo essentiale quidem esse Deo, ut praevideat quamlibet veritatem, seu ut possit resolvere omnem quaestionem; sed non esse ipsi essentiale, ut resolvat ipsam affirmando vel negando; esse quidem essentiale ipsi, ut resolvat eam vere, sed cum ipsa veritas hic non sit essentialis, ideo nec essentialis ipsi erit Resolutio. Sed porro instabis, unde oriatur tandem illa resolutio quaestionis, si non ex essentia divina, quandoquidem veritas illa objectiva cui conformis est resolutio, nullam aliam sedem suae realitatis habere potest, quam ipsum Deum, quando ab aeterno nulla alia praeter Deum substantia existit. Hic plurimis viris doctis et piis videtur confugiendum necessario esse ad id unum, quod in Deo non est essentiale, sed liberum nempe decretum voluntatis, a quo solo principium contingentiae in rebus peti possit.

Hic alterutrum dicendum est, vel realitatem objectivam scientiae divinae aut veritatis futurorum contingentium sive absolutorum sive conditionatorum esse Deo essentialem vel pendere ab aliquo libero decreto Dei. Cum enim ea realitas non alibi sit quam in Deo tertium opinor, dari nequit. Exempli causa realitas objectiva aeterna hujus veritatis, quod Ciclagitae obsessi Davidem Sauli essent tradituri, vel pendet vel non pendet ab hypothesi seu conditionali itidem veritate, antecedentis alicujus aut in ea realitate impliciti decreti divini de concurrendo propinque aut remote, seu de aliis ad hanc Ciclagitarum electionem praesupponendis; si non ab eo pendet, aut si ab eo pendet quidem, sed decretum istud supponit tandem aliud futurum conditionale contingens a nullo amplius decreto dependens, dicendum est essentialem quidem esse Deo hujus veritatis realitatem, objectum tamen ipsum contingens liberum manere, seu contingentiam alicujus veritatis posse esse Deo essentialem. Nisi quis malit uti processu in infinitum, alia semper decreta in aliis conditionalibus veritatibus, et haec rursus in decretis fundando. Quodsi talia dici non possunt, et processus in infinitum in istis suppositionibus videtur absurdus, nec defendi potest contingentiam esse essentialem, et non videtur aliquid positivum vel hypothetice in creaturis statui posse, quod non implicet aliquam divinae voluntatis actionisque liberae suppositionem, itaque ex mente ista rejicientium superest ut confugiatur ad id unum quod in Deo non est essentiale, sed liberum, nempe decretum voluntatis, a quo solo principium contingentiae in rebus peti possit. Atque ita dicendum foret, veritates contingentes ex combinatione quadam, potentiae, intellectus, et voluntatis divinae, resultare, nec proinde necessarias reddi, licet omnino ab aeterno consistant, nec aliam praeter Deum sedem habeant suae realitatis.

Hic vero videre mihi videor subtilem aliquem philosophum sic porro urgentem: Deus qui sine exacta cognitione nil decernit, perfectissime novit, etiam antequam decernat Petrum hunc (qui postea abnegavit) existere debere, quid de Petro sit futurum si existat sive quod idem est, habet in suo intellectu notionem vel ideam Petri ut possibilis perfectissimam omnes veritates circa Petrum continentem, quarum realitas objectiva totam Petri naturam sive essentiam constituit, ac proinde essentiale Petro est abnegare Deoque id praenoscere. Respondendum est in hac completa Petri possibilis notione quam Deo obversari concedo contineri non tantum essentialia, seu necessaria, quae scilicet ex notionibus incompletis sive specificis fluunt, adeoque ex terminis demonstrantur, ita ut contrarium implicet contradictionem, sed et contineri, existentialia ut ita dicam sive contingentia, quia de natura substantiae individualis est, ut notio ejus sit perfecta atque completa, omnesque circumstantias individuales etiam contingentes ad minima usque contineat, alioqui non ultimata esset, nec a quavis alia distingueretur, nam quae vel in minimo differrent, diversa forent individua, et notio vel in minima circumstantia adhuc indeterminata, non foret ultimata, sed duobus individuis diversis communis esse posset. Haec tamen individualia non ideo sunt necessaria, neque ex solo intellectu divino pendent, sed et ex decretis divinae voluntatis quatenus ipsa decreta ut possibilia ab intellectu divino considerantur. Nam diversa individua possibilia, diversis ordinibus sive seriebus rerum possibilibus insunt, et quaelibet series possibilium individuorum non tantum a notionibus specificis quae eas ingrediuntur, sed et a quibusdam decretis liberis pendet, quibus illius seriei ordo fundamentalis et ut ita dicam leges constituuntur. Itaque manet quod dixi secundum hanc explicationem contingentia non tantum ab essentiis sed et liberis Dei decretis pendere, adeoque nullam in illis esse, nisi certo modo hypotheticam necessitatem.

Verum hic eo ipso dum res in voluntatem divinam refunditur in aliam induimur difficultatem de divina Praeordinatione sive Fato. Et defensa libertate humana~~ ~~videtur prodi sanctitas divina. Utique enim Deus omnes quaestiones determinat, et eas quidem quae absolute necessariae sunt, tantum intelligendo, seu ideas sui intellectus contemplando circa contingentes autem videtur semper exercere suam voluntatem contribuendo ad hoc ipsum ut alterutrum oppositorum contingentium praevalere possit, neque unquam sese habere otiose. Itaque nullus actus contingens ei offertur circa quem non decernat Deus utrum existere an non existere debeat. Quare et peccatum existere debere decernet, certe talia facit decreta, ex quibus si cum essentiis rerum copulentur actus infallibiliter sequitur.

Der in Kleindruck folgende Text wurde von Leibniz gestrichen und durch den nächsten Absatz ersetzt:

*Eritque adeo, quod merito horremus, autor peccati Deus, non homo, qui nondum existit, et decretum Dei aeternum non potest aliquando non exequi. Haec sunt fateor difficilia, quae tamen Deo juvante superare non desperamus. Fatendum est igitur veritatem aeternam alicujus contingentiae non aliam posse habere realitatem, quam quae partim ab intellectu partim a voluntate divina fluit; item Deum de omnibus futuris contingentibus, etiam peccaminosis decreta facere; non tamen eum velle vel decernere, ut peccatum existat, sed decernere ut peccatum permittatur, adeoque autorem peccati non esse. Verum inquies cum tota rerum futurarum series a divinis decretis promanet, nec homo adhuc ullus existat, et tamen ex his quae nunc decernit Deus infallibili consequentia hominem prava electurum sequatur, cur homini potius quam Deo actum imputamus? Responderi potest primum ex concessis et paulo ante definitis, quod libertas humana non tollitur praescientia, ergo nec decreto; sed instabis, etsi libertas humana non tolleretur, tamen justitiam divinam tolli, quae efficiat ut libertate nostra male utamur. Varia respondent autores. Plerique contenti sunt dicere Deum se habere pure permissive circa actum peccati. Recte, sed hoc non videtur sufficere adversariis, quoniam ex Dei permissione infallibiliter sequitur actus, unde perinde videtur esse in rei veritate utrum Deus dicatur permittere peccatum an velle. Respondeo quantum ad certitudinem futuri peccati rem eodem redire, sed non quoad inculpationem Dei. Instabis: cur ergo permittit, quod impedire potest. Hic non video quid melius responderi possit, quam quod a S. Augustino dictum est, non permitteret Deus malum, nisi bonum faceret etiam de malo. Ergo, inquies, Deus vult meum peccatum, ut inde majus bonum elicere possit. Respondeo, hoc ipsum est non velle sed permittere, aut si mavis permittere velle. Non enim Deus vult peccare, non vult producere peccatum, sed vult existere te, id est eum quem scit peccaturum, quia peccatum tuum in melius convertere novit. Dicendum est igitur quod jam praeclare notavit Hugo a S. Victore, Deum non decernere proprie loquendo

Ex quo duo videntur posse elici, scilicet homines non esse liberos quibus omnes actus alterius vel essentia vel voluntate sunt praedefiniti, vel saltem Deum velle mala, et esse peccati autorem. Ad primum facilis responsio est ex superioribus, nam non magis decreto quam praescientia tollitur libertas, ut enim praevidetur ita et cum voluntate aliqua praevidetur vel decernitur hominem esse libere electurum id est ita ut salva sit indifferentia seu ut nulla absoluta necessitas imponatur. Et licet rursus praevisio in essentia Dei vel voluntate fundetur, tamen quomodo dicendum sit manere contingentiam, seu possibilitatem contrarii in praecedentibus explicatum est, ita ut nulla hic sit difficultas nova. Altera consequentia est difficilior. Etsi enim homo esset liber, et proinde culpandus, tamen Deus non minus esset culpandus imo magis, qui efficeret, ut libertate nostra male utamur adeoque causa mali esset voluntaria. Saltem videtur hypothetica illa neces sitas sufficere ad hominem excusandum, sive enim ex decretis divinis sive ex praeexistentibus ab aeterno contingentiarum futurarum realitatibus sive etiam ex essentia hominis cujusque aut Dei vel universi (quemadmodum ex natura circuli ejus proprietates sequuntur), sequi ponatur quid homo sit facturus, nihil referre videtur in praxi et aeque constricti videntur mortales ad peccandum. Verum huic posteriori difficultati respondendum erit infra, cum Sophismati occurremus, quod veteres otiosum dicebant. Nunc quod ad causalitatem Dei, dicendum est Deum mala, non efficere nec velle, sed permittere tantum, quod ex sequentibus intelligetur clarius, nunc operae pretium erit tenere Deum non decernere ut Petrus peccet, sed hoc potius, ut ex infinitis possibilibus creaturis ob abditas sapientiae causas eligatur et Petrus, in cujus notione possibili seu cognitione perfectissima quam Deus de ipso habet, antequam existentiam ejus decernat continetur quod si existet est libere peccaturus vel ex infinitis modis creandi mundum, seu ex infinitis suis decretis possibilibus Deus ea elegit, cum quibus connexa est series illa rerum possibilium in qua Petrus libere peccaturus continetur. Itaque Deus actuali decreto revera Petro possibili peccaturo existentiam tantum largitur; adeoque non decernit Petrum peccare, sed tantum Petrum possibilem ad existentiam admitti licet sit peccaturus. Qui si peccaturus (libere licet) non esset, ne quidem hic Petrus esset quemadmodum Hugo a S. Victore quaerenti, cur Deus Jacobum dilexerit, Esavum odio habuerit, respondit non aliam ejus rei rationem reddi posse, quam cur Jacob non sit Esau, quod verissimum est.

Verum hic porro insurgit difficultas tertia. Licet enim concedamus ex praescientia vel etiam determinata veritate contingentium non tolli libertatem, item ex eo quod Deus decernit eam seriem rerum existere, in qua intercurrit peccatum, non sequi eum directe velle aut decernere peccatum, tamen posito ~~concursu Dei cum creaturis ad omnes eorum actus*, sequitur Deum in peccato non minus imo magis agere quam hominem peccantem; ac proinde non minus peccatum Deo quam homini esse imputandum. Scio viros quosdam doctos gravissime invehi in doctrinam de concursu Dei proximo et immediato ad omnes actus creaturarum, tanquam perniciosissimam, et sanctitati divinae adversissimam. Sed vicissim premuntur fortissimis argumentis a dependentia creaturarum sumtis, nam in actu, motu, cogitatione, non est simplex modalitas, sive relatio, sed superadditur nova realitas, est enim reale discrimen inter agentem et non agentem. Haec realitas nova quaeritur unde sit, certe antea non aderat, ideo utique producta est, at nova entia realia sine Dei concursu produci non videtur aut creaturis conveniens aut dignum Deo, et quis credat substantias quidem non posse nisi a Deo produci, accidentia autem posse produci sine Dei concursu adeoque magis esse independentia; et dicere accidens hoc novum produci ex praecedenti, nihil est, revera enim prius accidens non amplius existit, et ejus loco existit aliud novum, reliqua tantum verba sunt; quemadmodum eductio formarum a potentia materiae. Et pari jure diceret aliquis etiam substantias novas produci ex aliis substantiis sine concursu Dei, tandemque eo devenietur, ut dici possit Deum omnino nunc nihil agere (nisi forte cum miracula facit) postquam semel creaturis facultates agendi concessit. Et apud eos qui ponunt non implicare mundum esse ab aeterno, sequetur non implicare nullum esse Deum, itaque vereor ne haec sententia cum natura Entis primi pugnet. Cum inde saltem eliciatur per quotlibet annorum millia mundum imposterum subsistere posse Dei non amplius indigentem. Unde etiam pleraque argumenta solidiora pro existentia Dei corruent. Nam si Mundus nunc nullam realem dependentiam a Deo habet, non potest demonstrari Mundum in Deo esse, nisi demonstretur prius Mundum incepisse, quod demonstrari posse ex lumine rationis multi etiam Christiani philosophi dubitant. Ex sola autem pulchritudine rerum probabile quidem valde fit Mundum a sapientissimo Architecto esse conditum, necessario autem non colligitur, metaphysice enim loquendo possibile esset infinitos esse Mundos seu systemata rerum in tempore et spatio infinito, et mirum non foret si inter infinitos temere collectos aliqui evasissent pulchri et bene ordinati, quorum unus nobis sorte obtigerit. Quo sane effugio jam dudum usi sunt Epicurei. At vero argumentum sumtum a natura Entis primitivi, unde Entia derivativa continue pendent, neque rejectione progressus in infinitum indiget (quem multi possibilem putant), neque pulchritudine rerum, quae moralem magis fidem, quam certam Scientiam parit.

Sed quid dicemus ad difficultatem illam magnam, quod Deus utique concausa peccati est, si ad illud omne quod in peccato reale est, non minus imo magis quam homo concurrit? Illusorium enim videtur dicere, Deum concurrere ad materiale peccati, non vero, ad formale, quod est privatio seu ănomía. Verum sciendum est responsionem hanc solidiorem esse quam prima specie videatur, nam omnis pravitas est in imperfectione, imperfectio in limitatione, cum igitur Deo et homine coagentibus, in Deo sit actio perfecta, in homine limitata seu imperfecta, quae imperfectio aliquando tanta est, ut peccati rationem constituat, manifestum est, cur a sola hominis actione formale peccati attingatur. Exemplo rem declarare poterimus. Si magna vi plumulam ego percutiam etiamsi valde perfecta sit actio mea, plumulae tamen actio orta ex percussione erit valde imperfecta et debilis, quoniam ex ipsius natura, quae magni impetus capax non est, limitatio procedit. Eodem igitur modo essentialis creaturarum limitatio effectum divini concursus ad perfectionem actus tendentem contrahit, fructumque ejus aliquando corrumpit Deo tamen nihilominus pro sapientia sua summa ex partibus imperfectis, perfectionem totius obtinente. Unde jam peccatum nasci nulla Dei culpa mirum non est. Cujus praeclarae meditationis fundamenta jam a D. Augustino jacta reperiuntur. Denique considerandum est apud Deum qui omnium rerum consequentias videt, perinde esse ad rem moralem utrum remoto an proximo concursu peccatum juvet, dum facultates largitur circumstantiasque omnes ita coordinat, ut peccatum infallibiliter sit secuturum. Negato igitur Dei concursu immediato, nihil lucramus magisque imaginationi vulgi quam rationi interiori consulimus. Semper enim manet difficultas ut vel absolute necessaria sint peccata, vel ut saltem necessario sequantur, sive ex realitatibus quibusdam aeternis a divina voluntate independentibus si quidem in talibus contingentiam locum habere possibile est, sive ex divinae voluntatis decretis ad necessarias veritates accedentibus quorum utrumque homines a culpa liberare, posterius etiam Deum videtur accusare.

Praecedentes igitur difficultates fuere Metaphysicae, sequitur Moralis ad quam tandem perveniendum est. Ex eo enim quod Deus praeordinat, vel saltem praescit peccata, et eorum executionem remoto vel propinquo concursu juvat sequi videtur hominem sive liber sit sive non liber, aut non esse culpandum, aut si culpandus est certe a Deo non esse puniendum, qui ipse culpandus sit multo magis. Fingamus dari posse aliquod venenum talis naturae, ut homini propinatum voluntatem depravet, eamque (liberam licet manentem) inclinet ad malum, sic ut praevideri possit homine liberrime consultante, tamen plerumque secuturam esse electionem mali; concedamus hunc hominem nihilo minus poenam mereri, sed quid dicemus mereri illum, qui tale venenum miscuit, et propinavit? praesertim si ipse sit legislator, eoque tyrannidis veniat, ut miserum illum ob malam voluntatem crudelissime torquere velit, tanquam sibi inobedientem. Videtur autem species illa habere locum in humana natura, nam prava illa dispositio quam peccatum originis appellamus, cui alii rei melius quam tali veneno comparari potest, et cum animae ubi primum existere incipiunt revera a Deo producantur, sive quis creationem id vocet, sive traductionem, quis non videt, Deum vel animam cum prava dispositione producere, vel in pravae dispositionis barathrum velut immergere, quorum utrum dicamus, parum refert. Et de Adamo ipso non minor est difficultas, quicquid enim de justitia originali jactetur, videtur pravam in eo dispositionem creatam fuisse, quae effectura erat, ut certae tentationi esset objiciendus, et in ea succubiturus atque ad pejus inclinaturus. Jam fingamus eundem qui venenum propinavit, remedium (tanquam gratiam sufficientem) pro jicere in medium sed quo ex ipsa veneni dispositione sciat neminem vel conaturum esse uti nisi cui ipse prius dormienti aliquot guttas efficacis cujusdam liquoris (seu boni motus) infuderit, quo animus praeparetur; et ex his qui usuri sint neminem esse ad sanitatem perventurum, nisi in quo certa quaedam sit naturalis constitutio, vel cui sufficiens quantitas cujusdam tertiae omnium efficacissimae infallibiliterque si superveniat sanaturae compositionis (seu gratiae efficacis) instillata sit. Denique sanatos recidivam plerumque pati, et iisdem caeremoniis ut denuo sanentur indigere; paucosque admodum novissima sanatione (gratia perseverationis) dignos haberi; inque delectu hominum rationem haberi, vel absoluti cujusdam beneplaciti vel distinctionum admodum exoticarum, ut verbi gratia illis potius fiat gratia qui videntur suapte natura plurimum si semel excitentur cooperaturi tanquam ad parcendum remedio expensaeque quantum licet vel aliquando contra illis potius qui per se sunt debilissimi tanquam in ostentandam remedii efficaciam aliisque modis, ita ut vel regula nulla certa servetur, vel si qua est parum aequitati consentanea videatur; cum deceat potius ab eo qui omnibus malum dedit omnes quando quidem id fieri potest restitui, vel certe eos qui a pravitate animi non liberantur, saltem nec puniri; certe crudelissimis tortoribus non per omnem aeternitatem objici quo nihil gravius cogitari potest. Quid igitur de tali propinatore, Medico, legislatore dicemus?

Mihi hanc similitudinem attentius consideranti, statim ipsum ejus initium negandum videtur, quasi scilicet Legislator ille venenum dari curaverit quo animi corrumperentur, prima enim imperfectionis origo non a voluntate Dei est, sed a limitatione essentiali creaturarum ante omne peccatum, negandum etiam est Medicum eundemque Legislatorem ob exoticas tantum rationes distinguere sanandos a non sanandis, sed ita se gerere dicendum est ut salva sapientia sua melius non possit. Itaque cogitavi de similitudine aliqua aptiore, qua simul et Legislatoris justitia et Medici sapientia, et aegrorum culpa appareret. Fingamus igitur Apologum hujusmodi: cum Deucalion et Pyrrha jussu oraculi lapides post tergum jactassent, inde non statim orti sunt homines, ut poetae volunt, sed statuae hominiformes. Et cum Deucalion oraculum denuo consuluisset, responsum est datam illi a Diis potestatem animandi quas ex statuis vellet, modo eas simul eligeret quas idem modus canendi afficeret. Itaque apud ipsum esse, quem vellet chorum statuarum humana vita donari. Deucalion Lydium modum cani jussit. Statimque aliquot statuae moverunt sese, et silente rursus Deucalionis lyra secundum propriam quandam Musicam saltitarunt atque canentes narraverunt, quicquid gesturi essent, si contingeret ipsas homines fieri ut Deucalionem ad sese eligendas invitarent. Inde secutus est Phrygius modus saltaruntque aliae statuae, ac vitam suam futuram si vivere daretur similiter exposuerunt. Mox tertius chorus excepit, et quartus et alii complures, donec saltassent statuae omnes, nulla enim ex pluribus choris erat.

Der in Kleindruck folgende Text wurde von Leibniz eingefügt und später wieder gestrichen:

Illud autem memorabile est, unoquoque choro saltante apparuisse Deucalioni Tabulam quandam Musicam (mutato choro aliam semper atque aliam), chori sui moderatricem, quae partim adamantinis notis Parcarum manu, partim aureis ipso Jovis digito inscripta erat. Et a Parcis quidem erant necessariae atque incommutabiles quaedam proprietates numerorum harmonicorum, at Jupiter clavem aliaque arbitraria sed pauca cantus principia elegisse videbatur. Ex auro autem Jovis liberali, et indomitis fatorum gemmis emicabat fulgor mirabilis, in quo velut speculo repraesentabantur futura illius chori totaque rerum humanarum proditura facies, si ille eligeretur. Deucalionem cum conjuge, haec visa atque audita non minus terrebant quam perplexum reddebant in eligendo, ob eventuum mire dispensatam varietatem.

Alius chorus innocentissimum seculum, sed simplicitate languidum promittebat, alii fortitudinis, alii ingenii, alii aliarum virtutum magna documenta daturi erant. Sed semper erat quod desiderares, in quolibet choro, et ex aliis choris supplere velles, si per oraculum licuisset. Erat ex his choris unus, in quo gravia mala praedicebantur, infectio totius hujus hominum generis a cibo quodam venenato, inde Thyesteae coenae, Oedipodei concubitus, Ixionis et Tantali supplicia apud inferos. Sed haec multo majoribus bonis pensabantur, ipsius summi Jovis humanarum rerum miserti descensus in terras et sub humana specie conversatio, crimina omnia mortalium ab hoc expiata, inde aureum seculum et pax aeterna, et tanta beatorum cum Diis assimilatio, quanta maxima potest.

Hunc ergo chorum, qui talia promittebat, post multam deliberationem unanimes elegere conjuges duo quod ea ratione maxime Deorum consortio fruituri mortales viderentur. Subito reliquae omnes statuae quasi indignantibus similes in prioris iterum formae saxa dissilierunt. At delectae ex omni numero quae isto suffragio vicerant humanam prorsus naturam habuere. Unde genus mortalium toto orbe propagatum est, ac diluvii damna expleta. Et Deucalion quidem restaurator nostri generis officio suo praeclare sibi functus videbatur, laetamque in terras vitam agitabat, donec annis fessos conjuges eadem ambos suprema dies exolvit. Jamque in Charontis cymba inexorabilem styga transmiserant, rectaque gressus converterant ad Elysios illos hortos, in quibus foelices animae coelestia bona praegustant, cum magnus tota inferorum regia tumultus exurgit. Crederes Enceladi jactationibus tellurem rimas agere, atque inimicum admittere inferis diem; vel iterum adesse qui Proserpinam Ditis thalamo deducat, qui Cerberum abstrahat catenis oneratum. Cessat Tityi vultur; et Ixionis rota aliquantisper requiescit. Tandem silentio facto, intellectum est infelices animas de Pyrrha ac Deucalione tanquam omnium suorum malorum autoribus queri atque expetere poenas. Ab his sese jactabant a saxea natura in humanam translatos crudeli beneficio, ut perpetuo torquerentur, nec nisi supplicio eorum quieturi videbantur. Pluto tantam quaestionem a se ad rerum capitalium triumviros, Aeacum Minoa ac Rhadamantum rejecit. Conjuges tanto tamque inopinato periculo perculsi, lachrymis se tuebantur, atque autores oraculi testabantur Deos, sanctamque inprimis Themidem, cujus jussa secuti essent cui rei Ovidium et nescio quem Graecum Metamorphoseon scriptorem testem citabant. Vix pauca haec dictitans audiri poterat Deucalion, cum statim confusis omnium clamoribus obruebatur, quasi in Deos rejiceret scelus suum, a quibus potestas quidem data ipsi fuisset eligendi, non vero electio praescripta esset.

Haerentibus judicibus, ac si liceret, comperendinantibus, ab Elysii animabus legati alter justitia, alter sapientia inclyti Lycurgus ac Solon advenere. Nuntio enim judicii ob beatos perlato, indignum videbatur, acriorem malorum memoriam esse quam gratitudinem bonorum. Hic novum ac mirabile certamen piorum atque impiorum, scelerum virtutumque surrexit, cujus partem aliquam nescio unde acceptam Prudentius noster descripsit in Psychomachia; tota autem quaestio apud judices quidem in eo vertebatur, utrum praestet non existere improbos et miseros, an vero existere beatos, et plurisne esset mala vitari an bona procurari. Quam multa ab hominibus eloquentissimis prudentissimisque dicta sint pro utraque causa paucis comprehendi non potest, idque alii fortasse felicius explicabunt, tandem a Plutone rogatus Jupiter per Mercurium stellatam ex ipso Zodiaco Themidis libram misit, cui partis utriusque fata imponerentur, nam ipsi judices qui in beatos inclinabant pronuntiare verebantur, ne sibi ipsis favisse viderentur. Est autem mirabilis natura hujus librae, qua non corporea pondera, sed causarum momenta aestimantur, ut pro materia sint verba, et pronuntiatis tantum rationibus, pro cujusque vi lances inclinentur. Incredibili autem omnes expectatione suspensi erant, et Actuario utriusque partis argumenta recitante, nunc huc nunc illud libra quasi trepida titubabat. Ab una parte dicebatur, si aequalis voluptas dolori sit, satius esse non dolere, quam gaudere; ab altera reponebatur praestare in re Musica correctas compensatasque ex arte dissonan tias, quam insipidam soni aequabilitatem. Replicatum est excusari posse mixturam perturbationis et restitutionis in eadem persona, non ut bona in unos, mala in alios spargerentur. Duplicabatur misceri in eodem non potuisse et miseriam et felicitatem. At Triplicatum est satis varietatum haberi potuisse, Am Rande: (ridiculum poterasse) etiamsi non ad haec extrema bonorum malorumque itum fuisset. Atque ita multipliciter reciprocabatur serra, donec postremo allegatum est felicitatem electam fuisse non quamlibet sed qua Dii mortalibus unirentur, prae qua cujuscunque miseria[e] aestimatio nullius sit momenti. Eoque motum Deucaliona hanc seriem humani generis praetulisse. Vix haec pronuntiata erant cum subito libra velut magno pondere lanci injecto in hanc partem ruere coepit, nec ullis porro dictis vel minimum commovebatur. Ita Themidis suffragio indubitabili absoluti Deucalion et Pyrrha Dis vota solvebant. At murmur toto inferno ingens ortum est infelicium animarum, quasi nunc primum damnarentur, nec obscurae in Deos blasphemiae audiebantur quorum magnitudini ac voluptati sive Gloriae litandum fuisset aeterna calamitate miserorum, quo illis scilicet sua beatitudo conspectior emineret acriusque ab opposito sentiretur. Fuisse enim in potestate Deorum, praeter illas hominum series, unde fatendum erat optimam a Deucalione electam fuisse, alias ei offerre, ubi non minus mortales felices redderentur, imo magis, neminis miseria beatorum gaudia funestante. Querelis igitur in Deos versis, impiorum quidem rabies magis accendebatur, sed in Elysio deliciantibus bonis et magnitudine quaestionis attonitis admirandum atque inauditum spectaculum sese aperuit. Rediere omnium statuarum species quae coram Deucalione saltaverant. Sed super unoquoque choro pendebat Tabula aurea qua leges aeterno adamante Parcarum scriptae continebantur, quae paucae numero ubi clavem auream manu sua appinxisset summus Deorum, omnes futuros chori quoque sui motus actusque praefiniebant; eaque vis mirabilis nexus et consequentiae tam multorum cantus eventuum cum notis Musicis tam paucis, in quibus tota latebat, impenetrabilis mortalibus dum in terris degunt, purificatis illis Animabus manifeste apparebat. Postremo raptis mentibus in profundum Divinitatis, ipsum Aeternae Rationis Archivum obtulit sese ubi admissis, et numerus Tabularum sive chororum omnium, qui cogitari possent, hoc est Mundorum possibilium, infinitus licet totus apparuit tandemque inaccessae habitationis lumen ultramundanum superilluxit; quo non eorum tantum quae facta et futura sunt, sed et omnium quae fieri poterant inenarrabilis harmonia ita intellecta est, ut jam demum cognosceretur expensis quasi in statera infinitis Mundis, ab ipsa aeterna atque infinita sapientia nihil melius reperiri potuisse, quam quod factum est. Neque ideo malos et miseros decretos, sed posita optima atque eligenda rerum serie admissos esse, quod ex ejus legibus sequerentur; nec rei quaesitum esse in Consilio providentiae, an Busiris hospites mactaturus esset, sed an non haec possibilium series praeferenda esset, licet in ea homicida Busiris, contineretur. Felices autem animae in haec arcana admissae, intellectis rerum fastigiis, et agnita cominus pulchritudine et justitia autoris sui, nunc demum sese liquido beatas, confitebantur. Nobis autem satis egregium est e longinquo in hac vita agnoscere quod illic coram intueri, inter summa aeternitatis beneficia videbatur.