Series VI Band 4 · No. 308.
De libertate creaturae rationalis
[Frühjahr bis Sommer 1686 (?)]
[Frühjahr bis Sommer 1686 (?)]
Sunt quaedam Principia quae Theologi et philosophi in negotio Divinae voluntatis atque operationis circa Status et Actus creaturarum ante omnia ponunt, nec tam in iis probandis quam explicandis et contra objectiones salvandis occupantur. Eaque sunt haec potissimum
Deus est omniscius.
Deus est justus.
Creaturae earumque operationes a Deo dependent.
Substantia rationalis agit libere.
Gratia hominem ad bonum opus quodcunque movet et in eo perficiendo adjuvat.
Quia Deus est omniscius, hinc praescit futura contingentia absoluta, item futura contingentia conditionata.
Quia Deus est justus hinc non est causa mali. Item ratio esse debet cur Deus uni largiatur quae ad salutem requiruntur, alteri vero non praebeat, eaque ratione permittat ut damnetur.
Quia creaturae et creaturarum operationes a Deo dependent, hinc nulla est realitas in rebus, quae non continue a Deo sit sive producatur. Idem ergo dicendum est de realitate quae est in operatione libera bona vel mala.
Quia creatura rationalis agit libere, ideo actus ejus sunt contingentes seu non necessarii. Objectiones
[1.] Nulla potest ratio reddi, cur Deus uni det salutem alteri neget. Nam si dicas Deum dare salutem ei qui bonos actus exercet; quaeritur porro cur Deus det uni ut exerceat bonos actus, alteri non det. Si dicas Deum uni dare gratiam exercendi bonos actus aut resistendi pravis, quia ei placuit ut in aliis justitiam in aliis misericordiam suam [exerceret]; rationem non reddis cur in Petro potius quam in Juda gratiam an vero misericordiam exercere voluerit. Quod si nulla omnino a parte rei talis ratio est Deus est injustus. Sin datur ea ratio, debet ea consistere in re quae non data est a Deo, alioqui redimus ad priora. Ergo debet in creaturis rationalibus discrimen aliquod intelligi ante omne decretum Dei de illis.
[2.] Non potest explicari quomodo Deus non sit causa peccati, si producit omnem realitatem quae est in actu peccaminoso.
[3.] Si Deus praescit quid creatura sit electura[,] creatura non habet libertatem eligendi.
[4.] Si nullus est actus qui non habeat rationem cur sit potius quam non sit, nullus erit actus contingens sive liber. Semper enim ratio reddi poterit cur elegerit Voluntas, ergo posita illa ratione non potuit non eligere.
[5.] Non potest explicari quomodo creatura sit libera, si ille ipse actus voluntatis, qua se determinat in eligendo a Deo producitur. Adam deliberat utrum debeat pomum edere vel non. Si est indifferens per omnia ad utrumque oppositorum, quaeritur transitus ab indifferentia ad alterutrum inclinans unde oriatur? Si ab ipso homine, quaeritur quid homo ad eum contribuat. Nam si ad ipsum contribuit, jam eo ipso transiit ex statu indifferentiae, ergo nihil ad eum contribuit. Itaque a Deo solo producitur. Sequeretur ergo non hominem revera eligere nisi quia prius eligit Deus, quod in peccaminosis actibus est absurdum. Certe Deus producit quicquid reale est in hoc transitu, imo Deus prius agit in hoc transitu quam homo, pone enim hominem prius agere, utique illius actus realitas rursus ab homine producitur. Dicendum ergo est hominem cum eligit peccare, non esse indifferentem immediate ante electionem, alioqui transitus ad malum non ipsi esset ascribendus sed Deo. Quotiescumque ergo homo peccat, majorem inclinationem habet ad peccandum quam non peccandum, sed hinc videtur non esse liber.
Actus liber est actus contingens seu non necessarius creaturae rationalis.
Necessarium est cujus contrarium implicat contradictionem. Itaque tota rerum
Series non est necessaria sed contingens et libere a Deo electa, possibile enim erat alio
modo mundum creari sed Deus elegit quod melius visum est.
Potest aliquid esse certum licet non sit necessarium. Ita si ratio sit major eligendi quam non eligendi, certum est non tamen necessarium electionem esse secuturam.
Decretum creandi est natura sua posterius praevisione qualis res sit futura. Rispolis.
Accurate loquendo Deus non decernit dare aut negare gratiam aut salutem; vel praedeterminare ad certos actus; sed tantum creare Personam illam cujus plena Notio talem seriem actuum liberorum et gratiarum involvit, sive in qua sub possibilitatis ratione considerata Deus hujusmodi eventuum seriem concipit.
Distinguendum est inter ea quae sunt de cujusque rei Essentia, et quae sunt de ejus notione. De rei essentia sunt quae ei necessario ac perpetuo competunt, de rei vero singularis notione sunt, etiam quae ei contingenter seu per accidens competunt, seu quae Deus in ipsa perfecte intellecta videt.
Revera quaecunque rebus non competunt perpetuo, ea ne tunc quidem cum competunt necessario competunt, sed accedente decreto divino vel humano.
Status rei unus ex alio non sequitur necessario, licet semper sequatur certo seu semper ratio sit cur potius sequatur quam non. Ratio inquam inclinans non necessitans. Posset enim non sequi sine ulla implicatione, etsi sequatur. Et ratio illa sumenda est vel a Divina voluntate, vel a creata.
Ex his intellectis non difficulter respondetur ad objectiones.
Ad obj. 1: Omnino verum est discrimen intelligi in creaturis ante Decretum Dei de
ipsis. Scilicet ante decretum creandi. Nullo autem alio opus est decreto quam hoc uno,
quia caetera in eo continentur. Nam persona creabilis, antequam creatio ejus decernatur,
jam in notione sua plena possibili continet omnia quae de ea si crearetur dici possent et
inter alia certam gratiarum et actionum liberarum seriem. Itaque Deus non decernit illi
dare gratiam vel alia quoad essentiam sed quoad existentiam; seu Deus decernit creare
creaturam cujus plena notio talem seriem gratiarum et liberarum actionum involvit,
quanquam non necessario sed connexione qualem rei natura postulat.
Ad obj. 2. Deus producit realitatem quae in peccato est, quia status creaturae hunc
a Deo concursum exigit vi Divini Decreti, quod sapientiae Dei fuit conforme. Status
autem creaturae sive ante lapsum, sive post lapsum, fuit inclinatio ad peccandum ex ipsa
natura creaturae; si divina gratia non sustineretur, per lapsum autem ea inclinatio ordi
naria et perpetua facta est. Status autem ille voluntarius est; et licet inclinatus ad peccandum,
tamen nondum peccaminosus. Datur tamen aliquis primus status non voluntarius,
saltem initio cum creatura primum esse incipit.
Ad obj. 3. Praescientia non tollit liberum arbitrium, imo nec praeordinatio. Nam
utraque praesupponit liberam actionem jam in rei notione involvi et tantum decernit rem
tali notione praeditam creare. Et in hoc consistit praeordinatio.
Ad obj. 4. Ratio cur actus aliquis potius sit quam non sit, non necessitat, alioqui
cum certo eligitur quod optimum vel est vel apparet, destructa esset libertas.
Ad obj. 5. Jam responsum est in obj. 2. Conceditur scilicet hominem non esse
absolute indifferentem, sed habere majorem inclinationem ad peccandum, immediate
antequam eligit peccare. Non ideo tamen minus libere peccat, ut dictum est ad obj. 4.
Notandum est eos qui hominem jam lapsum et sub massa corrupta comprehensum constituunt objectum electionis et reprobationis recte quidem facere, sed non ideo impedire quin creatura aliqua ut Adamus, aut Angelus ante lapsum objectum electionis et reprobationis intelligatur. Ubi distinguendum est inter essentiam et existentiam actus sive status. Angelus a bono desciturus non erat objectum reprobationis, nisi quoad existentiam hujus status, nam quoad essentiam status jam hanc dispositionem involvebat, ut si crearetur certum esset damnatum iri, non aliter ergo eum Deus reprobavit, quam quod reprobationis certum creare decrevit.