Series VI Band 4 · No. 307.

De voluntate Dei particulari rejicienda contra Malebranchium

[Winter 1685/86 (?)]

Latin

 [Winter 1685/86 (?)]

Si Deus ea universali voluntate agit, secundum Malebranchium, quae aliis creaturis attribuuntur, ipso tantum concurrente non video quid opus sit Deo voluntates particulares tribuere in formatione animalium; sed nec video tamen quomodo miracula pleraque omnia ad simplicia naturae angelicae opera tuto revocentur. Ita enim non magis miracula erunt quam septem mirabilia mundi. Si vero voluntas particularis est, cujus ratio reddi non potest, seu quae in nullam generalem potest resolvi puto nullam Dei voluntatem esse particularem, cum omnia a Deo secundum generales quasdam leges fiant. Secundum Malebranchium Deus omnia agit hoc solo discrimine quod aliae ejus actiones sunt legibus conformes, aliae secus, sed ipse sibi contradicit dicens, Deum omnia generalibus voluntatibus agere nisi ordo aliud postulat.