Series VI Band 4 · No. 303.
De natura veritatis, contingentiae et indifferentiae atque de libertate et praedeterminatione
[Ende 1685 bis Mitte 1686 (?)]
DE LIBERTATE ET PRAEDETERMINATIONE [Ende 1685 bis Mitte 1686 (?)]
Verum est affirmatum, cujus praedicatum inest subjecto. Itaque in omni Propositione
vera affirmativa, necessaria vel contingenti, universali vel singulari Notio praedicati
aliquo modo continetur in notione subjecti; ita ut qui perfecte intelligeret notionem
utramque, quemadmodum eam intelligit Deus, is eo ipso perspiceret praedicatum subjecto
inesse. Hinc sequitur omnem scientiam propositionum quae in Deo est, sive illa sit
simplicis intelligentiae, circa rerum Essentias; sive visionis circa rerum existentias, sive
media circa existentias conditionatas, statim resultare ex perfecta intellectione cujusque
termini, qui ullius propositionis subjectum aut praedicatum esse potest; seu scientiam a
priori complexorum oriri ex intelligentia incomplexorum.
Absolute Necessaria propositio est, quae resolvi potest in identicas, seu cujus
oppositum implicat contradictionem. Exemplo rem ostendam in numeris: Binarium
vocabo omnem Numerum qui exacte dividi potest per 2 et Ternarium vel Quaternarium,
qui exacte dividi potest per 3 vel 4, et ita porro. Omnem autem numerum intelligamus
resolvi in eos qui eum exacte dividunt. Dico igitur hanc propositionem Duodenarius est
quaternarius esse absolute necessariam quia resolvi potest in identicas hoc modo: Duodenarius
est binarius senarius (ex definitione), senarius est binarius ternarius (ex definitione).
Ergo Duodenarius est binarius binarius ternarius. Porro Binarius Binarius est
quaternarius (ex definitione). Ergo Duodenarius est quaternarius ternarius. Ergo duodenarius
est quaternarius. Qu. E. Dem. Quod si aliae definitiones fuissent datae, semper
tamen ostendi potuisset rem tandem eodem redire. Hanc ergo Necessitatem appello
Metaphysicam vel Geometricam. Quod tali necessitate caret, voco contingens, quod vero
implicat contradictionem, seu cujus oppositum est necessarium, id impossibile appellatur.
Caetera possibilia dicuntur.
In Contingenti Veritate, etsi praedicatum revera insit subjecto, tamen resolutione utriusque licet termini indefinite continuata, nunquam pervenitur ad demonstrationem seu identitatem, soliusque Dei est infinitum semel comprehendentis perspicere quomodo unum alteri insit, perfectamque a priori intelligere contingentiae rationem quod in creaturis suppletur experimento a posteriori. Itaque Veritates contingentes ad necessarias quodammodo se habent ut rationes surdae, numerorum scilicet incommensurabilium, ad rationes effabiles numerorum commensurabilium. Ut enim ostendi potest Numerum minorem alteri majori inesse, resolvendo utrumque usque ad maximam communem mensuram, ita et propositiones essentiales seu veritates demonstrantur, resolutione instituta donec perveniatur ad terminos quos utrique termino communes esse, ex definitionibus constat. At quemadmodum Numerus major alterum incommensurabilem continet quidem, licet resolutione utcunque in infinitum continuata, nunquam ad communem mensuram perveniatur, ita in contingente veritate, nunquam pervenitur ad demonstrationem quantumcunque notiones resolvas. Hoc solum interest, quod in rationibus surdis nihilominus demonstrationes instituere possumus, ostendendo errorem esse minorem quovis assignabili, at in Veritatibus contingentibus ne hoc quidem concessum est menti creatae. Atque ita arcanum aliquod a me evolutum puto, quod me ipsum diu perplexum habuit; non intelligentem, quomodo praedicatum subjecto inesse posset, nec tamen propositio fieret necessaria. Sed cognitio rerum Geometricarum atque analysis infinitorum hanc mihi lucem accendere, ut intelligerem, etiam notiones in infinitum resolubiles esse.
Hinc jam discimus alias esse propositiones quae pertinent ad Essentias, alias vero quae ad Existentias rerum; Essentiales nimirum sunt quae ex resolutione Terminorum possunt demonstrari; quae scilicet sunt necessariae, sive virtualiter identicae; quarumque adeo oppositum est impossibile sive virtualiter contradictorium. Et hae sunt aeternae veritatis, nec tantum obtinebunt, dum stabit Mundus, sed etiam obtinuissent, si Deus alia ratione Mundum creasset. Ab his vero toto genere differunt Existentiales sive contingentes, quarum veritas a sola Mente infinita a priori intelligitur, nec ulla resolutione demonstrari potest; talesque sunt, quae certo tempore sunt verae, nec tantum exprimunt quae ad rerum possibilitatem pertinent, sed et quid actu existat, aut certis positis esset contingenter extiturum, exempli causa, me nunc vivere, solem lucere, etsi enim dicam solem lucere in nostro hemisphaerio hac hora, quia talis hactenus ejus motus fuit, ut posita ejus continuatione id certo consequatur, tamen (ut de continuandi obligatione non necessaria taceam) et prius talem ejus fuisse motum similiter est veritas contingens, cujus iterum quaerenda esset ratio, nec reddi plene posset, nisi ex perfecta cognitione omnium partium universi, quae tamen omnes vires creatas superat, quia nulla est portio materiae, quae non actu in alias sit subdivisa, unde cujuslibet corporis partes sunt actu infinitae; quare nec sol nec aliud corpus perfecte a creatura cognosci potest; multo minus ad finem analyseos perveniri potest si moti cujusque corporis motorem et hujus rursus motorem quaeramus, pervenitur enim semper ad minora corpora sine fine. Deus autem non indiget illo transitu ab uno contingente ad aliud contingens prius aut simplicius qui exitum habere non potest (ut etiam revera unum contingens non est causa alterius, etsi nobis ita videatur), sed in qualibet singulari substantia ex ipsa ejus notione omnium ejus accidentium veritatem perspicit, nullis extrinsecis advocatis, quia una quaeque alias omnes totumque universum suo modo involvit. Hinc omnes propositiones quas ingreditur existentia et tempus, eas ingreditur eo ipso tota series rerum; neque enim tò nunc vel hic nisi relatione ad caetera intelligi potest. Unde tales propositiones demonstrationem sive reso lutionem terminabilem qua appareat earum veritas non patiuntur. Idemque est de omnibus accidentibus substantiarum singularium creatarum. Imo etsi quis cognoscere posset totam seriem universi necdum ejus rationem reddere posset, nisi ejus cum aliis omnibus possibilibus comparatione instituta. Unde patet cur nullius propositionis contingentis demonstratio inveniri possit, utcunque resolutio notionum continuetur.
Non tamen putandum est solas Propositiones singulares esse contingentes; dantur enim et inductione colligi possunt propositiones quaedam plerumque verae; dantur et fere semper verae saltem naturaliter, ita ut exceptio miraculo ascribatur; quin puto dari propositiones quasdam in hac serie rerum universalissime veras, nec unquam ne miraculo quidem violandas, non quod violari non possint a Deo, sed quod ipse cum hanc seriem rerum eligeret, eo ipso eas observare decrevit (tanquam specificas hujus ipsius electae seriei proprietates). Et per has semel positas ex vi decreti divini reddi potest ratio aliarum propositionum universalium vel etiam plerumque contingentium quae in hoc universo notari possunt. Nam ex primis Legibus seriei essentialibus sine exceptione veris, quae totum scopum Dei in eligendo universo continent, atque adeo etiam miracula includunt; derivari possunt subalternae Leges naturae, quae Physicam tantum habent necessitatem, quibus non nisi miraculo ob intuitum alicujus causae finalis potioris, derogatur; et ex his denique aliae colliguntur quarum adhuc minor est universalitas, easque demonstrationes hujusmodi universalium intermediorum ex se invicem (quarum pars Physicam scientiam facit) etiam creaturis revelare potest Deus. Sed nunquam ad universalissimas leges neque ad singularium perfectas rationes analysi ulla deveniri posset, ea enim cognitio necessario soli Deo propria est. Nec vero turbare debet, quod dixi Esse Leges quasdam huic Seriei Rerum essentiales, cum tamen has ipsas Leges non necessarias atque essentiales, sed contingentes atque existentiales supra dixerimus. Nam cum ipsam seriem existere sit contingens, et a libero Dei decreto pendeat, etiam Leges ejus erunt absolute quidem contingentes; hypothetice tamen necessariae atque tantum essentiales posita serie.
Haec jam proderunt nobis ad Substantias Liberas ab aliis discernendas. Omnis substantiae singularis accidentia si de ipsa praedicentur faciunt propositionem contingentem quae Metaphysicam necessitatem non habet. Et quod lapis hic deorsum tendit sublato fulcimento, non necessaria sed contingens propositio est, nec potest talis eventus ex hujus lapidis notione ope universalium notionum, quae ipsam ingrediuntur demonstrari, itaque solus Deus hoc perfecte perspicit. Solus enim novit, an non ipse per miraculum suspensurus sit legem illam naturae subalternam, qua gravia deorsum aguntur, neque enim alii intelligunt universalissimas leges, nec infinitam analysin pertransire possunt, qua opus est ad notionem hujus lapidis cum notione totius universi seu legibus universalissimis connectendam. Attamen illud saltem praesciri potest ex Legibus naturae subalternis, nisi miraculo suspendatur lex gravium consequi descensum. At vero Substantiae Liberae sive intelligentes majus aliquid habent, atque mirabilius ad quandam Dei imitationem; ut nullis certis Legibus universi subalternis alligentur, sed quasi privato quodam miraculo, ex sola propriae potentiae sponte agant, et finalis cujusdam causae intuitu efficientium in suam voluntatem causarum nexum atque cursum interrumpant. Idque adeo verum est, ut nulla creatura sit kardiognv́sthw quae certo praedicere possit, quid Mens aliqua secundum naturae leges sit electura, quemadmodum alias praedici potest saltem ab angelo quid acturum sit aliquod corpus si naturae cursus non interrumpatur. Quoniam quemadmodum libera voluntate Dei cursus universi, ita libera voluntate mentis cursus cogitationum ejus mutatur, sic ut nullae quemadmodum in corporibus possunt, ita et in mentibus leges subalternae universales ad praedicendam mentis electionem sufficientes constitui queant. Quod tamen nihil prohibet, quin Deo quemadmodum de futuris suis actionibus, ita de futuris mentis actionibus constet, dum et seriei rerum quam elegit, suique adeo decreti vim perfecte novit simulque etiam intelligit quid Mentis hujus quam ipse in numerum rerum extiturarum admisit, notio contineat; quippe quae hanc ipsam seriem rerum ejusque universalissimas leges involvit. Et quanquam illud unum sit verissimum, mentem nunquam eligere quod impraesentiarum apparet deterius; attamen non semper eligit, quod impraesentiarum apparet melius; quia ampliare, et judicium usque ad ulteriorem deliberationem suspendere atque animum ad alia cogitanda avertere potest. Quod utrum factura sit nullo satis indicio ac lege praefinita astringitur; in his certe Mentibus, quae non satis in bono aut malo sunt confirmatae. Nam in Beatis aliud dicendum est.
Hinc etiam intelligi potest, quaenam sit illa indifferentia quae libertatem comitatur. Nimirum uti contingentia opponitur necessitati metaphysicae, ita indifferentia non tantum Metaphysicam, sed et physicam necessitatem excludit. Physicae quodammodo necessitatis est, ut Deus omnia agat quam optime (quanquam in nullius creaturae potestate sit hanc universalem applicare singularibus, ullasque hinc consequentias certas ducere, de actionibus divinis liberis). Physicae etiam necessitatis est, ut confirmati in bono angeli aut beati ex virtute agant (ita quidem ut in quibusdam etiam a creatura certo praedici possit, quid sint acturi), physicae necessitatis est, ut grave deorsum conetur, ut anguli incidentiae et reflexionis sint aequales, aliaque id genus. Sed physicae necessitatis non est ut Homines in hac vita aliquid eligant, utcunque speciosum et apparens bonum particulare; quanquam id interdum vehementis sit praesumtionis. Tametsi enim nunquam sit possibile, dari omnimodam illam metaphysicam indifferentiam ut mens eodem plane modo se habeat ad utrumque contradictoriorum et prorsus aliquid sit in aequilibrio cum tota ut ita dicam natura (jam tum enim admonuimus praedicatum etiam futurum vere inesse notioni subjecti, nec proinde mentem Metaphysice loquendo esse indifferentem, cum Deus ex perfecta quam habet ejus notione jam omnia futura ejus accidentia perspiciat nec Mens nunc ad suam perpetuam Notionem sit indifferens), tanta tamen Mentis indifferentia physica est, ut ne physicae quidem necessitati (nedum Metaphysicae) subsit, hoc est, ut nulla sit ratio universalis vel lex naturae assignabilis ex qua ulla Creatura quantumcunque perfecta, et de statu mentis hujus edocta certo colligere possit, quid mens saltem naturaliter (sine extraordinario Dei concursu) sit electura.
Hactenus natura Veritatis, contingentiae, et indifferentiae, libertasque inprimis humanae Mentis quantum ferebat institutum exposita est. Nunc vero examinandum est, quomodo res contingentes inprimis autem substantiae liberae in eligendo atque operando a divina Voluntate atque praedeterminatione dependeant. Et quidem pro certo habendum arbitror tantam esse rerum dependentiam a Deo, quanta justitia divina salva esse maxima potest. Et inprimis ajo quicquid in rebus perfectionis sive realitatis est a Deo continuo produci, limitationem autem seu imperfectionem esse a creaturis, uti vis corpori alicui ab agente impressa limitationem accipit a corporis materia sive mole, ac naturali corporum tarditate, et majore existente corpore minor caeteris paribus oriatur motus. Itaque etiam id quod in ultima aliqua Liberae Substantiae determinatione reale existit, a Deo produci necesse est inque hoc puto consistere quicquid de physica praedeterminatione dici cum ratione potest. Intelligo autem Determinationem fieri cum Res in eum statum venit, ut quid sit factura physica necessitate consequatur, nam Metaphysica necessitas in mutabilibus nunquam est cum ne illud quidem metaphysicae necessitatis sit, ut corpus nullo alio corpore impediente in motu perseveret. Ita ut proinde tum demum aliquid contingens metaphysica necessitate determinatum sit, cum reapse actu existit. Sufficit ergo determinatio qua actus aliquis fit physice necessarius. Intelligo determinationem quae indifferentiae obstat, nempe ad aliquam necessitatem metaphysicam vel physicam seu consequentiam demonstrabilem ex resolutione terminorum, legibusve naturae: nam determi natio quae non necessitatem quidem imponit contingentibus, sed certitudinem atque infallibilitatem tribuit (quo sensu dici solet, futurorum contingentium esse determinatam veritatem), ea nunquam coepit, sed semper fuit, cum in ipsa subjecti notione perfecte intellecta ab aeterno contineatur, sitque ipsissimum scientiae cujusdam divinae, sive visionis, sive Mediae, objectum.
Hinc jam videtur cum Divina Praedeterminatione conciliari posse Decretum Dei actuale conditionatum vel saltem ex quibusdam praevisis pendens, quo Deus decernit largiri praedeterminationem. Nam Deus ex ipsa hujus substantiae singularis liberae consideratae ut possibilis notione perfecte intellecta praevidet, quaenam ejus electio sit futura, illi igitur in tempore praedeterminationem accommodare decernit posito quod eam decernat admittere inter existentia. Verum intimas rationes rimanti nova nascitur difficultas, cum enim electio creaturae sit actus essentialiter involvens divinam praedeterminationem, sine quo ipsam exerceri impossibile est, et conditionem impossibilem poni divino decreto non sit ferendum, consequens est, ut Deus eo ipso dum praevidet electionem creaturae futuram, praevideat etiam suam praedeterminationem adeoque suam etiam praedeterminationem futuram, ac proinde videt suum etiam decretum quemadmodum certe omnia contingentia essentialiter divina decreta involvunt. Ergo decerneret quia se jam decrevisse, videt, quod est absurdum.
Huic difficultati, quae sane in hoc argumento maxima est ita puto satisfaciendum. Concedo sane Deum dum decernit praedeterminare Mentem ad certam aliquam electionem ideo quia electuram praevidit si ad existendum admitteretur praevidere etiam suam praedeterminationem, suumque praedeterminandi decretum videre (sed ut possibile); nec tamen decernere quia decrevit. Quia scilicet primum Mentem aliquam considerat ut possibilem, antequam decernat ipsam debere actu existere. Possibilitas enim seu Notio mentis creatae existentiam non involvit. Dum autem eam considerat ut possibilem, perfecteque cognoscit, in ea omnia ejus futura eventa ut possibilia, sed cum ipsa (quan quam contingenter, infallibiliter tamen) connexa jam nunc intelligit, hoc est perfecte scit omnia quae sint ipsius existentiam consecutura. Porro eo ipso dum Notionem Substantiae hujus singularis consideratae adhuc ut possibilis perfecte intelligit, etiam decreta sua, sed itidem considerata ut possibilia intelligit, quia ut veritates necessariae solum intellectum divinum involvunt, ita contingentes voluntatis decreta. Nimirum Deus videt sese infinitis modis posse Res creare, aliamque atque aliam prodituram seriem rerum, prout alias Leges Seriei seu alia decreta sua primitiva eliget. Itaque eo ipso dum considerat hanc Mentem, quae hanc rerum seriem secum involvit, etiam considerat decretum, quod haec Mens atque haec series involvit. Utrumque ut possibile, nondum enim decernere statuit; seu nondum decrevit quaenam specialia serierum decreta tam generalia quam ipsis connexa specialia, sit electurus. Tandem ubi Deus eligit unam serierum eique involutam hanc Mentem his eventibus vestitam futuram, eo ipso etiam de aliquibus suis decretis seu rerum legibus, quae in rerum eligendarum notionibus involvuntur decernit. Et quia Deus eo ipso dum seriem hanc eligere decernit, infinita etiam decreta facit, de omnibus quae in ea involvuntur, adeoque et decretis suis possibilibus seu Legibus a possibilitate ad actualitatem transferendis, hinc patet aliud esse decretum quod Deus in decernendo respicit, aliud esse decretum quo Deus decernit illud reddere actuale nempe id quo hanc rerum seriem et hanc in ea Mentem ad existentiam et in ea illud decretum eligit; sive aliud esse decretum possibile in seriei ac rerum seriem ingredientium notione involutum, quod decernit reddere actuale; aliud esse decretum quo decretum illud possibile decernit reddere actuale. Quam reflexionem Decreti unius super alterum eo minus debemus mirari quia utique Voluntatis quoque divinae decreta libera intellectui divino objici oportet priusquam facta intelligantur. Neque enim facit Deus, quod non se facere jam sciat. Hinc jam intelligimus quomodo divinae praedeterminationis physicae necessitas cum decreto praedeterminandi ex actibus praevisis stare possit, tantumque abesse ut Deus Judam proditorem fieri debere, absolute decernat, ut potius ex notione Judae independenter a suo decreto actuali videat eum fore proditorem. Nec proinde decernit Deus Judam debere esse proditorem, sed tantum Judam quem praevidet fore proditorem nihilominus debere existere, quoniam infinita sua sapientia videt, hoc malum immenso lucro, majoribus bonis pensari nec aliter res melius sibi constare. Quod ipsum non velle, sed permittere est. Decreto jam Judam peccatorem extiturum consequenter etiam decernitur et cum prodendi tempus veniet concursum praedeterminationis actualis esse accommodandum. Quae tamen tantum ad id quod in pravo hoc actu perfectionis inest terminatur, ipsa creaturae notione, in quantum limitationem involvit, quod unum a Deo non habet actum ad pravitatem contrahente. Itaque in eo sum ut credam modo haec duo teneantur perfectionem omnem in creaturis a Deo esse, imperfectionem ab earum limitatione; caeteras sententias attente consideratas in ultima analysi conciliari universas.