Series VI Band 4 · No. 301.
De mundo praesenti
[Frühjahr 1684 bis Winter 1685/86 (?)]
[Frühjahr 1684 bis Winter 1685/86 (?)]
Omne Cogitabile est vel Ens vel Non Ens.
Ens est de quo aliquid affirmari potest.
Non ens cujus nulla sunt attributa nisi negativa. Scilicet si A neque est B neque C
neque D, et ita porro in infinitum, erit Nihil.
Omne Ens vel est Reale vel Imaginarium. Ens reale, quod est citra mentis
operationem ut sol de quo judicamus ex consensu plurium perceptionum. Ens imaginarium
quod secundum unum percipiendi modum percipitur ad instar Entis realis, ut
iris, parhelius, Somnium, sed secundum alios modos non percipitur neque examina
sustinet, quod tamen fieri deberet, si esset Ens reale, unde sequitur a dispositione nostri et
medii fieri quod percipitur, ipsum autem perceptionis causam non esse. Et saepe intellecta
origine phaenomeni etiam causa deceptionis cognoscitur.
Omne Ens Reale est unum per se aut Ens per Accidens. Ens Ens: unumper se ut Homo,
Ens Ens: unumper accidens, ut strues lignorum, machina, quod scilicet non est unum nisi per
aggregationem, nec alia in eo realis unio est, quam connexio vel contactus aut etiam
concursus ad idem vel saltem convenientia a mente in unum colligente animadversa. At
in Ente per se, realis quaedam unio requiritur consistens non in partium situ et motu ut in
catena, domo, navi sed in unico quodam individuo principio et subjecto attributorum et
operationum, quod in nobis dicitur anima, in omni corpore forma substantialis modo id
sit unum per se.
Omne Ens est vel Substantia vel Accidens seu Modus. Substantia ut Mens,
corpus. Modus ut calor, motus. Nimirum ex Accidente vel modo formari potest concretum,
quod de substantia praedicatur vel etiam de alio accidente. Substantiae autem jam
tum concretus est conceptus, nec praedicari potest nisi de substantia, et substantia sin
gularis nulli alii rei singulari inest, cum tamen Accidens singulare substantiae singulari
insit, plura accidentia substantiae uni. Et quidem substantiae singularis conceptus est
quiddam completum, qui omnia jam virtute continet, quaecunque de ipso possunt intelligi.
Ita ut Deus eo ipso dum hujus Petri substantiam concipit, omnia concipiat quae ei
contigere aut contingent. Quod de accidente singulari dici non potest, nisi quatenus
substantiae singulari inesse concipitur. Ex Alphonsi regia potestate non concipio ejus
Astronomiam, nisi redeam ad ipsius Alphonsi naturam singularem. Porro substantia
universalis nihil aliud est quam omnis substantia singularis talis. Cum autem substantia
singularis involvat relationes ad totum universum patet eam semper esse infinitam.
Substantia est vel perfecta seu absoluta nempe Deus, vel limitata quae dicitur
creatura. Necesse est autem limitatam dependere ab absoluta, alioqui haec ipsa limitata
esset. Est etiam unica, eo ipso quia conceptus ejus est completus, ex vi essentiae ipsius.
Conceptus autem completus est nota substantiae singularis.
Substantia omnis habet intra se operationem quandam, eaque vel est ejusdem in se
ipsum, quae dicitur Reflexio sive Cogitatio, et talis substantia est spiritualis, sive Mens,
vel est diversarum partium, et talis Substantia dicitur Corporea.
Cum Deus sit Mens et se ipsum intelligat atque amet, hinc oritur mira quaedam
diversitas ejusdem a se ipso, sive compositio rei indivisibilis, quam in Sacrosanctae
~~Trinitatis personis* agnoscimus; et cujus in mente nostra semet cogitante aliquod*
*indicium habemus.
Mens est, aut secreta aut corpori unita. Secreta ut Deus; unita, ut ~~anima nostra.~~~~
Sunt et aliae
~~corporibus quibusdam sed longe subtilioribus unitas esse veteres credidere, quod si
verum esset, videri posset anima quoque nostra licet in se incorporea tamen non nisi
crassum corpus morte deponere. Nec ulla esset creatura corporis adjuncti expers.mentes, quae Angelicae dicuntur, nostris perfectiores, quas tamen
Substantia corporea habet partes et species. Partes sunt Materia et Forma. Materia
est principium passionis, seu vis resistendi primitiva, quam vulgo vocant molem seu
ăntitypían, ex qua fluit corporis impenetrabilitas. Forma substantialis est principium~~
~~actionis seu vis agendi primitiva. Est autem in omni forma substantiali quaedam
cognitio hoc est expressio seu repraesentatio externorum in re quadam individua, secundum
quam corpus est unum per se, nempe in ipsa forma substantiali, quae repraesentatio
conjuncta est cum reactione seu conatu sive appetitu secundum hanc cognitionem agendi.
Hanc formam substantialem necesse est reperiri in omnibus substantiis corporeis,
quae sunt unum per se. Itaque si bestiae non sunt purae machinae, necesse est formas
substantiales habere quae dicuntur animae. Caetera autem corpora quae forma substantiali~~
~~carent sunt tantum aggregata corporum ut strues lignorum, congeries lapidum,
neque proinde cognitionem aut appetitum habent. Omnis substantia quae unum per se est,
sua natura perpetua est, et quomodo Mens, Anima, forma substantialis, seu principium
unitatis in Entibus per se, aliter quam creatione et annihilatione produci aut extingui
possit, non apparet, cum determinatae partes materiae ad essentiam ejus non pertineant.
Itaque credibile est saepe animal oriri ex jam praeexistente in semine animalculo quodam
invisibili in ovarium delato et ibi crescente; et vicissim saepe non extinctionem sed
transformationem contingere, ut erucae in papilionem eadem utrobique anima manente,
licet vetus aut novum animal plerumque non aeque ut eruca aut papilio sensibus nostris
pateat. Et somniorum indicio discimus ad percipiendum non semper opus esse sensibus,
nec in summa refert major an minor fiat materiae mutatio, nisi ad hoc ut perceptiones
priores a posterioribus plus minusve differant. Mentes autem omnes, quia cum Deo
rempublicam constituunt prioris vitae memoriam conservant.
Quantum ad Species corporis, negligamus nunc considerationem formae substantialis,
et an corpus sit unum per se, tantumque Materiae differentias consideremus,~~
~~quoniam plerumque dubitari potest an corpus sit Machina tantum et partium congeries, an
vero sit forma substantiali vel anima praeditum. Hoc de ipsis animalibus controvertitur,
multo magis adhuc de plantis et lapidibus et metallis, maxime autem de sideribus ac de
Mundo universo.
Corporum omnium Aggregatum dicitur Mundus, qui si infinitus est ne unum~~
~~quidem Ens est non magis quam linea recta infinita aut numerus maximus. Itaque Deus
non potest intelligi anima Mundi, non finiti, quia ipse Deus infinitus est, non infiniti~~
~~quia corpus infinitum non potest unum Ens intelligi, quod autem non est unum per se id
nec formam substantialem adeoque nec animam habet. Itaque recte Deus a Martiano
Capella appellatur intelligentia extramundana.
Nullum datur in Mundo Vacuum neque in materia neque in forma hoc est neque~~
~~plura corpora in hoc mundano spatio creari possent, neque perfectiora. Possunt in rebus
distingui receptacula a receptis. Receptacula sunt Tempus et Locus seu spatium.~~
~~Recepta sunt corpora quae in his existunt.
Mundus praesens respectu nostri et loci in duas partes dividi potest in ~~Mundum
Trans-Sidereum* de quo nihil a nobis percipitur, et in Mundum Sidereum seu
aspectabilem*, cujus quicquid extra Tellurem est dicitur
~~*rotundum quod incolimus dicitur terra seu coelum, et corpus sive sidus*Tellus.
~~Mundus aspectabilis constat ex corporibus magnis solidis aut saltem cohaerentibus,
ex longinquo nobis lucentibus, quae Sidera vocamus, et ex fluidis motum quendam~~
~~periodicum habentibus, cum quibus aliqua sidera deferuntur, unde haec fluida quidam
non inepte vortices appellant.
Sidera sunt vel per se lucentia, quae dicuntur
~~possent Soles, vel sunt illustrata quae diciTerrae.
~~Sunt et sidera vel fixa vel libera. Et fixa quidem unum locum servant aut certe
hactenus non mutant satis notabiliter, libera vel periodos absolvunt quae dicuntur Planetae,~~
~~vel nondum cognita lege et propemodum recta linea per mundana spatia trajiciunt
quae Cometas dicimus.
~~Et quidem hactenus observatum est Fixas esse soles, planetas vero esse terras et moveri circa suum solem, itaque fixa aliqua cum suis planetis dicitur componere ~~orbem Magnum*, et creditur tot esse forsan orbes magnos seu systemata planetaria quot sunt fixae. Interim nihil prohibet et erraticos soles dari et fixas Tellures.
Sunt et planetae qui circa alios planetas majores feruntur, qui dicuntur Satellites.
Ita Galilaeus quatuor deprehendit satellites circa Jovem, Hugenius unum circa Saturnum,
cui postea plures addidit Cassinus. Ipsa Luna est satelles Telluris nostrae. Tellus autem
nostra intra planetas circa solem nobis lucentem motos computatur, quae omnia veteribus
parum cognita nostro demum seculo in clara luce collocata sunt.
Cometas notabile est radios longe emittere interdum instar crinis sed plerumque instar caudae, quae in partem a sole aversam porrigitur.
Sed antequam longius progrediamur explicandum est discrimen inter Corpora
Fluida et inter firma vel saltem connexionem habentia, seu quorum partes cohaerent.
Et quidem sciendum est, revera omne corpus habere aliquem gradum firmitatis, nec
quicquam tam fluidum esse, quin vi aliqua opus sit ad partes flectendas vel omnino
divellendas, et omne corpus habere aliquem gradum fluiditatis, ut non tantum satis magna
vi partes ejus separari, sed et quacunque minima vi nonnihil inflecti possint. Nulla autem
flexio sine aliquorum se prius contingentium divulsione est. Itaque nullae sunt Atomi in
rebus, quae scilicet infinitae sint duritiei. Horum autem causa est, quod Creator nihil
sterile reliquit, sed in qualibet particula materiae utcunque exigua innumerabilem creaturarum
velut mundum condidit. Nam quoniam continuum in infinitum divisibile est,
relictum esset Vacuum formarum, si in aliqua parte materiae nulla actualis facta esset
subdivisio, quod cum perfectione Dei pugnat. Itaque nulli dantur in mundo globi perfecti
quos Cartesius longo temporis tractu tornatos credidit, neque ulla sunt in Mundo Elementa
seu corpora prima ex quibus caetera componantur, itaque nec datur materia subtilis
summae fluiditatis, neque Globuli secundi Elementi, et tam absurdum est corpus summe
fluidum, quam summe durum. Et corpora quae nostrorum respectu Elementaria censeri
possunt, possunt aliorum minorum respectu tam magna rursus intelligi ac sol est respectu
scintillae. Dicendum est ergo in Mundo nullum posse assignari punctum, quod non
diverso nonnihil ab alio quovis utcunque vicino puncto motu cieatur, sed rursus nullum
posse assignari punctum, quod non cum alio dato mundi puncto communem quendam
motum habeat, ex priori capite omnia sunt fluida, ex posteriori omnia sunt cohaerentia.
Sed prout motus communis aut proprius plus minusve notabilis est, corpus unum solidum,
aut separatum, vel etiam fluidum dicitur.
Notatur autem hoc ex resistentia quam sentimus, vel non sentimus in separando. Cujus ratio est, quod magnam mutationem in rebus procurare sine magna vi non licet. Itaque quae secundum praesentem rerum statum motumque universi et fluidorum in eo decurrentium sive visibilium sive invisibilium, partes habent quae ad se invicem compelluntur, et ab ambientibus comprimuntur, ea sine vi separari non possunt, ut grave a fundamento cui innititur, apprehensum corpus a forcipe quo tenetur, quin et si non comprimantur, attamen secundum aliquem divellendi modum sine turbatione notabili circumjacentium separari non possunt, ad ea divellenda vi opus est, ut experimento duarum tabularum politarum discimus. Contra vero quae neque comprimuntur, neque cum aliqua circumjacentium turbatione dimoventur, in his nulla notatur cohaerentia. Et credibile est, quae constant particulis planas superficies aut congruas multas et majusculas habentibus, non facile divelli, quia plurimus in ipsis est contactus, unde divulsio non fit sine ambientium turbatione. In quibus autem exiguus contactus est, in iis divellendis parum resistentiae sentiri. Et in universum dicendum est nullam esse in Mundo quietem perfectam, nec absolute, nec respectu corporum vicinorum, minorem tamen motum pro quiete habendum esse. Et quae prope se invicem quiescunt hoc est quae communi motu cientur aut ad se invicem propius accedere conantur, hoc ipso sine aliqua vi, hoc est sine ambientium mutatione, non posse separari. Quatenus autem corpora varios motus exercent, et jam a se invicem discedere conantur, eo facilius separari. Est ergo firmitatis origo, pressio ambientium, seu motus, qui separatione turbatur; quies ipsa per se neque ulla est, neque si esset, causa firmitatis intelligi posset. Firmitate autem semel constituta, jam ex firmorum corporum implicatione in se invicem rursus nova corpora cohaerentia formari possunt.
Interdum corpus cedens ubi sibi relictum est se restituit, quale corpus dicitur Elasticum,
restituit autem sese eandem ob causam, ob quam initio flectenti restitit, quod
scilicet hoc modo ambientium fluidorum invisibilium motus minus turbatur, sed quando
tamen alius inter divellendum ipsis exitus aeque commodus datus est, cessat restitutio.
Unde raro fit ut partes avulsae se reconjungant toti, fieri tamen aliquando discimus
exemplo Magnetis. Sciendum est autem in omnibus esse aliquem et Elastri gradum.
Exempli causa quid vitro durius et fragilius, et tamen tenuissima vitri fila elastica sunt,
contra, quid mollius atque flexilius tenuissimo filo, et tamen si aliquoties filum filo
addatur, fiatque filum paulo crassius non tantum resistit nonnihil sed et flexum se
restituit. Hinc etiam nihil tam molle est quin percussum aliquem edat sonum, quem a
restitutione aliqua tremula elastici corporis oriri constat.
Haec ideo afferre placuit ut attollere animum a sensibus et universi oeconomiam admirabilem, et in summa varietate summam connexionem considerare assuescamus; et terminos Creatori non tantum in extensione, sed et in subdivisione rerum nullos praescribamus, omniaque motu, vita creaturis plena esse intelligamus; et ineptam spem deponamus universum Mundi Systema animo concipiendi, et analysin ad usque prima corporum velut stamina atque Elementa, sive principia quae nulla sunt, producendi. Sed quemadmodum Magister scientiae muniendi, cum de terris disserit, satis habet de arenis, lapillis, calce, argilla dicere, at vero de minoribus corporibus, in terra latentibus, tanquam ad institutum suum non pertinentibus solicitus non est, ita nos satis felices erimus, si ea corpora insensibilia explicare possimus, quorum effectus notabiliter ad nos usque pervenit, cum ultra progredi nec possibile mortalibus, nec utile sit.
Porro cum tanta sit varietas in Mundo, mirum non est Deo sapientissima voluntate sua omnia in motus aptissimos concitante alicubi factum esse aliquid simile coagulo in lacte moto, ut scilicet ingens aliqua respectu nostri massa abiret partim in partes caeteris firmiores, partim in alias notabiliter tenuiores, hoc est in sidera et vortices, sidere motum vicinae fluidi partis servante. An alia sit Mundi portio, ubi nec sidera sint nec vortices, sed major consistentiae aequabilitas, qualis est lactis ante coagulum, dicere non habemus. Rotunda autem sidera esse mirum non est, cum instar guttarum initio fuerint.
An vero planetae prodierint ex solibus seu fixis crusta paulatim obductis, an contra soles ex planetis inflammatis, et an in his ipsis aliqua sit vicissitudo, an vero ab initio statim vel exiguo tempore in praesentem formam omnia abierint, ex solo rationis iudicio dicere non habemus. Illud tamen multis argumentis agnoscere mihi videor, totam globi nostrae telluris superficiem aliquando inflammatam fuisse, quod nec a Scriptura Sacra abhorret, initio enim Deus dixit ut lux fieret, quam cum a tenebris separaret, hoc est lucida ab opacis secreverit, prius commixta fuisse, et ignem omnia pervasisse consentaneum est.
Post discrimen fluidi et firmi quod tactu percipimus, proximum est lucidi et opaci quod visu. Et quidem necesse est inter nos et rem lucentem commeare fluidum aliquod, quod motum ab illo ad nos deferat. Simplex tamen conatus ad motum sufficere non videtur. Videntur in lucente fieri innumerabiles ictus validi seu subitae explosiones, sive a crasso ad tenue transitus, ut fit in sclopeto ventaneo vel pyrio exploso, unde pressio valida rectilinea in omnes partes exercetur perspicuum est, quod satis aequabiliter porosum est, ad pressionem sensibilem ubique recta transmittendam.