Series VI Band 4 · No. 300.

De natura sive analogo animae

[2. Hälfte 1683 bis Ende 1688 (?)]

Latin

 [2. Hälfte 1683 bis Ende 1688 (?)]

Non adeo ineptae sunt sententiae Aristotelis [et] scholasticorum ac prima fronte videntur, scilicet in modo applicandi potissimum erratum ab illis. Lib. 2. Phys. text. 1. Aristoteles disserit Natura esse animalia partesque eorum, et plantas, et Simplicia corpora; ut terram ignem aërem aquam. Ea quae natura constant principium in se ipsis habere motus quietis, augmentationis diminutionis, alterationis. At lecticam vestem aliaque artificialia nullum habere principium mutationis nisi per accidens, quatenus ipsis accidit ut sint terrea, aut ab his quae principium in se habent mista. Itaque naturam esse principium et causam ut id moveatur et quiescat in quo primo, per se et non per accidens inest. Haec videntur absurda et inania, nisi illustrentur ex meis inventis, ex quo demonstravi, Unumquodque Ens per se seu vere unum habere aliquod in se principium ex quo omnia quae ipsi contingunt naturaliter et per se, consequuntur idque esse analogum animae, et hoc est quod Aristoteles naturam dixit. Et Entis per accidens negavit. Verum est natura cujusque rei individuali omnia consequi etiam quae ipsi accidunt, seu individuo nihil evenire per accidens, speciei tamen aliquid per accidens evenit, ut homini esse Musicum, non Petro. D. Thomas in hunc locum commentatus inquirensque quomodo principium motus gravium sit a natura gravis, ait gravitatem esse a forma substantiali, motorem vero esse generantem, haec recte intellecta probari possunt, in Metaphysico scilicet sensu; omnis enim substantia corporea omnes suas operationes exercet a principio interno, quod omnia involvit, sed primus autor seu motor est is qui substantiam rei produxit, hic autem revera non alius est nisi Deus, ostendi enim omnem substantiam veram non aliter quam creatione oriri posse.