Series VI Band 4 · No. 299₂.
Endgültiger Text
ENDGÜLTIGER TEXT
modo id quod concipimus sit possibile nec involvat contradictionem, quod cognoscimus tum, si conceptus sit perfecte explicatus nihilque involvat confusi, tum compendio, si res actu extiterit, quod enim existit utique est Ens vel possibile.
Quemadmodum autem Ens explicatur per distinctum conceptum, ita Existens per distinctam perceptionem, quod ut melius intelligamus videndum est quibus modis existentia probetur.
Et primum sine probatione ex simplici perceptione sive experientia existere judico,
quorum intra me conscius sum, hoc est primo me varia cogitantem, deinde ipsa varia
phaenomena sive apparitiones, quae in mente mea existunt. Haec enim duo cum
immediate a mente percipiantur nullius alterius interventu comprobari possunt et aeque
certum est existere in mente mea speciem montis aurei aut centauri cum ista somnio
quam certum est, existere me qui somnio; utrumque enim continetur in hoc uno, quod
certum est centaurum mihi apparere.
Videamus jam quibus indiciis cognoscamus quae phaenomena sint realia. Id ergo judicamus tum ex ipso phaenomeno, tum ex antecedentibus et consequentibus phaenomenis. Ex ipso phaenomeno si sit vividum, si multiplex, si congruum. Vividum erit, si qualitates ut lux, color, calor appareant satis intensae; multiplex erit si sint variae, multisque tentaminibus ac novis observationibus instituendis aptae. Exempli causa si experiamur in phaenomeno non tantum [colores] sed et sonos, odores, sapores, tactiles qualitatesque eaque tum in toto, tum in variis ejus partibus, quas rursus variis modis tractare possumus. Quae quidem longa observationum maxime ex destinato, et cum delectu institutarum catena neque in somniis, neque in illis imaginibus, quas memoria aut phantasia objicit, occurrere solet in quibus imago plerumque tenuis est, atque inter tractandum disparet. Congruum erit phaenomenon, cum ex pluribus phaenomenis constat quorum ratio reddi potest ex se invicem, aut ex hypothesi aliqua communi satis simplice; deinde congruum erit si consuetudinem servat aliorum phaenomenorum quae crebro nobis occurrerunt, ita ut partes phaenomeni eum situm, ordinem, eventum habeant, quem similia phaenomena habuerunt. Alioqui suspecta erunt, nam si videremus homines in aëre moveri hippogryphibus Ariosti insidentes, dubitaremus credo utrum somniaremus an vigilaremus. Sed hoc indicium referri etiam potest ad alterum examinum caput, sumtum ex phaenomenis praecedentibus. Quibus phaenomenon praesens congruum esse debet, si scilicet eandem consuetudinem servent, item si ex praecedentibus ratio hujus reddi possit, aut congruant omnia hypothesi eidem tanquam rationi communi. Validissimum autem utique indicium est consensus cum tota serie vitae, maxime si idem suis quoque phaenomenis congruere alii plurimi affirment; nam alias substantias nobis similes existere non tantum probabile, sed et certum est, ut mox dicam. Sed potissimum realitatis phaenomenorum indicium quod vel solum sufficit, est successus praedicendi phaenomena futura ex praeteritis et praesentibus, sive illa praedictio in ratione aut hypothesi hactenus succedente, sive in consuetudine hactenus observata fundetur. Imo etsi tota haec vita non nisi somnium, et mundus aspectabilis non nisi phantasma esse diceretur, hoc sive somnium sive phantasma ego satis reale dicerem, si ratione bene utentes nunquam ab eo deciperemur. Quemadmodum autem ex his cognoscimus quae phaenomena realia videri debeant, ita contra, quaecunque phaenomena pugnant cum his quae realia judicamus, item ea quorum fallaciam ex causis suis explicare possumus, ea tantum apparentia censemus.
Verum fatendum est quae hactenus allata sunt phaenomenorum realium indicia utcunque in unum collecta, non esse demonstrativa, licet enim maximam habeant probabilitatem sive ut vulgo loquuntur certitudinem pariant moralem, non tamen faciunt Metaphysicam, ita ut contrarium poni implicet contradictionem. Itaque nullo argumento absolute demonstrari potest, dari corpora, nec quicquam prohibet somnia quaedam bene ordinata Menti nostrae objecta esse, quae a nobis vera judicentur et ob consensum inter se quoad usum veris aequivaleant. Nec magni momenti argumentum est, quod vulgo afferunt ita Deum fore deceptorem; certe quantum id absit a demonstratione certitudinis metaphysicae nemo non videt; nam nos non a Deo, sed a judicio nostro decipiemur, asserentes aliquid sine probatione accurata. Et quanquam magna adsit probabilitas, non ideo tamen Deus est deceptor qui eam nobis objecit. Quid enim si natura nostra non erat forte capax phaenomenorum realium; profecto non tam accusandus foret Deus quam gratiae ei agendae, efficiendo enim ut phaenomena illa cum realia esse non possent, saltem consentientia essent, praestitit nobis quod in omni vitae usu realibus phaenomenis aequipolleret. Quid vero si tota haec brevis vita non nisi longum quoddam somnium esset; nosque moriendo evigilaremus, quale quid Platonici concipere videntur. Cum enim aeternitati destinati simus et tota haec vita, etsi multa annorum millia contineret, respectu aeternitatis puncti instar habeat, quantulum erit tam amplae veritati tantillum somnium interponi, cujus multo minor ratio est quam somnii ad vitam, et tamen nemo sanus Deum deceptorem dicet, si forte contingeret breve aliquod somnium admodum distinctum et congruum animo obversari.
Hactenus dixi de his quae apparent, nunc videndum est de non apparentibus, quae tamen ex apparentibus colligi possunt. Et quidem certum est omne phaenomenon habere aliquam causam. Quod si quis dicat causam phaenomenorum esse in natura Mentis nostrae cui phaenomena insunt, is nihil quidem falsi affirmabit, sed tamen nec dicet totam veritatem. Primum enim necesse est rationem esse cur nos ipsi simus potius quam non simus, et licet poneremur fuisse ab aeterno, tamen ratio aeternae existentiae reperienda est, quae reperiri debet vel in essentia mentis nostrae, vel extra ipsam. Et quidem nihil prohibet Mentes alias innumerabiles existere, aeque ac nostram, non autem existunt omnes Mentes possibiles, quod ex eo demonstro, quia omnia existentia inter se commercium habent. Possunt autem intelligi Mentes alterius naturae quam nostra et [nullum] commercium habentes cum hac nostra. Omnia autem Existentia commercium habere inter se demonstratur tum ex eo quod alioqui non potest dici utrum aliquid in ea contingat nunc an non, adeoque talis propositionis non daretur veritas aut falsitas quod absurdum est, tum quia nullae denominationes extrinsecae dantur, nec quisquam viduus fit in India, uxore in Europa moriente, quin realis in eo contingat mutatio, omne enim praedicatum revera in subjecti natura continetur. Si jam aliquae Mentes possibiles existunt, quaeritur cur non omnes; deinde quia necesse est omnia existentia habere commercium, necesse est ejus commercii esse causam, imo necesse est omnia exprimere eandem naturam sed diverso modo; Causa autem per quam fit ut omnes Mentes commercium habeant seu idem exprimant, adeoque existant, est ea quae perfecte Universum exprimit, nempe Deus. Eadem causam non habet et unica est. Hinc statim patet plures Mentes existere praeter nostram et cum facile cogitatu sit homines qui nobiscum conversantur tantundem causae habere posse dubitandi de nobis quantum nos de illis, nec ratio major pro nobis militet, etiam illi existent et mentes habebunt. Hinc jam Historia sacra et profana et quaecunque ad statum Mentium seu substantiarum rationalium pertinent confirmata habentur.
De corporibus demonstrare possum non tantum lucem, calorem, colorem et similes qualitates esse apparentes, sed et motum, et figuram, et extensionem. Et si quid est reale, id solum esse vim agendi et patiendi adeoque in hoc (tanquam materia et forma) substantiam corporis consistere, quae corpora autem formam substantialem non habent, ea tantum phaenomena esse, aut saltem verorum aggregata.
Substantiae habent materiam Metaphysicam seu potentiam passivam quatenus aliquid confuse exprimunt, activam quatenus distincte.