Series VI Band 4 · No. 299₁.

Gestrichener Ansatz

Latin

GESTRICHENER ANSATZ

Aliquis homo idem erit quod B homo vel C homo vel D homo, et ita porro; verbi gratia Europaeus homo vel Asiaticus homo, etc.

Si N sit neque B neque C neque D, et ita porro tunc N dicetur esse Nihil, atque hoc est quod vulgo dicunt Nihili nulla esse attributa. Specialiter Nullus homo idem erit quod neque Europaeus homo, neque Asiaticus homo, et ita porro.

Quid sit Ens vel Res non melius nunc quidem declarare possum quam dicendo A esse Ens, et B esse Ens, et C esse Ens, et D esse Ens, et ita porro tanquam si dicerem Ens esse commune omnium genus. Aliquid autem et Ens revera quidem idem sunt, sed differunt in modo concipiendi. Possum etiam dicere Ens esse cujus conceptus aliquid positivi involvit, seu aliquid ponit quod a nobis concipi potest.

Existit Ens quod immediate percipi potest, aut ex eo quod immediate percipi potest sequitur. Immediate percipi illa dico, quorum nobis conscii sumus seu quae sunt intra intellectum nostrum, tunc enim medium nullum est inter id quod percipit et quod percipitur neque a Deo ratio erroris intelligi potest. Porro ut Ens definio per conceptum, ita Existens definio per sensum sive perceptionem; concipimus Entia etiam possibilia, percipimus existentia, aut quae apparent existentia.

Perceptio est cogitatio ex qua sequitur conatus agendi. Sed ut distinctius intelligamus quid sit existere, videamus quibus modis rem aliquam existere probetur. Et quidem me varia cogitantem deinde existere quoque phaenomena varia menti meae adversantia sive apparitiones plurimas.