Series VI Band 4 · No. 296.
Difficultates circa naturam et originem animarum
[Sommer 1683 bis Winter 1684/85 (?)]
[Sommer 1683 bis Winter 1684/85 (?)]
Circa naturam et originem animarum multae sunt difficultates, quascunque demum sententias eligamus. Si dicimus solas creaturas rationales, non vero bestias aut alia corpora habere animas aut formas substantiales, praeterquam quod id parum credibile est, sequitur hinc corpora non esse substantias, sed phaenomena tantum, quod videtur cum Ecclesiae dogmatibus pugnare. Sin bestiis etiam animas tribuimus, quaeritur quae sit earum origo vel natura. Et quidem omnis forma substantialis vel anima necessario est indivisibilis, nec nisi creatione oriri, aut nisi annihilatione interire potest, itaque vel dicendum est animas bestiarum coepisse cum mundo, vel continuo a Deo creari. Si ab initio statim creatae sunt et coepere cum mundo, dicendum est etiam animam ejus animalis quod homo vocatur ab initio extitisse et omnes animas rationales jam in Adamo seu cum Adamo actu praeextitisse, neque enim ea in re erit deterior animabus bestiarum. Sed hinc sequitur multas esse animas humanas quae nunquam eo perveniant ut corpus humanum informent, quod videtur perabsurdum; nec rationi consentaneum admodum videtur dicere, eos parentes qui perpetuam castitatem servant vera humanae naturae semina in se non habuisse. Quod si dicas animam quidem animalem ab initio jam extitisse, eamque multas subiisse transformationes, ut solent animalia, tandem vero accreatam illi fuisse Mentem, videtur sequi in homine duas esse formas substantiales sive animas, unam animalem, alteram rationalem, quod itidem difficile approbatu. Nam dicere ex anima bestiali factam humanam absurdum est, imo nihil est dicere, neque enim animae aliae fiant, etsi varie mutentur. Satius erit dicere formam substantialem creaturae rationalis creari, brutam tamen quandam cuique homini inesse, quae non magis sit forma hominis, quam forma manus est hominis forma. Si dicas animas quoque bestiarum, quotidie a Deo creari verendum est, ne quis inferat aeque igitur probabile esse, ut etiam quotidie a Deo rursus annihilentur moriente animali. Quae annihilatio si tam ordinaria est et frequens, perit etiam omnis ratiocinatio pro immortalitate animae humanae, ex eo sumta, quod nisi annihilatione perire non potest.