Series VI Band 4 · No. 297.
De animarum creatione atque mentium origine
[Sommer 1683 bis Winter 1684/85 (?)]
[Sommer 1683 bis Winter 1684/85 (?)]
Animas dicendum est aut quotidie a Deo creari, aut inde ab initio mundi semel creatas prae-extitisse atque in seminibus latuisse donec formatis organis exerendi se potestas daretur. Prius de animabus brutorum posterius de anima humana dicere, rationi non satis consentaneum videtur. Nam si animae brutorum a Deo creantur, atque infunduntur, erunt omnia plena miraculorum, sive operationum extraordinariarum, quod non satis verisimile arbitror. Quodsi animas quoque humanas a Deo initio creatas in seminibus latere, atque conceptionem expectare statuamus, in aliud paradoxum incidimus, quod scilicet innumerae animae humanae inutiles maneant in seminibus, nec unquam perveniant ad rationis usum; quod si quis dicat animam quae in seminibus etiam humanis latet, brutam esse, demumque rationalem organis formatis fieri, is dicere cogetur animam brutam et rationalem non specie, sed organis differre, quod adhuc intolerabilius est. Quod si quis dicat solas humanas animas creari tempore conceptionis, is semina humana seminibus brutorum deteriora facit, quis enim credat omnium animalium seminibus sive ovariis potius inesse animas, humanis solis inesse nullas. An ergo dicemus esse in homine quandam animam brutam sive sensitivam, quae sit in semine, sed rationalem in conceptione a Deo infundi. Verum hoc definitioni cujusdam Concilii censetur adversum, et revera non nisi una est unius corporis forma. Quodsi igitur non admittendum est, duas esse animas unam quae sit mens, alteram quae sit sensitiva, quoniam concilium definivit animam rationalem esse formam corporis; relinquitur ut dicamus ex anima sensitiva in momento infusionis a Deo novae perfectionis accreatione, sive transmutatione supernaturali fieri Mentem sive animam rationalem.