Series VI Band 4 · No. 295.
Animae vel quotidie creantur vel mundo sunt coaevae
[Sommer 1683 bis Winter 1684/85 (?)]
[Sommer 1683 bis Winter 1684/85 (?)]
Si animae naturalem haberent originem, etiam naturaliter extingui possent; cum nihil magis rationi consentaneum sit, quam unum quodque eo modo dissolvi posse ac tolli quo est colligatum et constitutum. Itaque dicendum est animas non nisi creatione id est per miraculum oriri posse, quem[ad]modum immortalitas earum non impedit quo minus annihilatione id est miraculo tolli possent, si Deus vellet. Et proinde vel quotidie creantur animae, vel, quod malim, mundo sunt coaevae.